Revue thomiste;: revue doctrinale de théologie et de philosophie

Couverture
École de théologie, 1927
 

Autres éditions - Tout afficher

Expressions et termes fréquents

Fréquemment cités

Page 228 - Deo vicinissima, non solum habet inclinationetn in aliquid sicut habent inanimata, nec solum movens hanc inclinationem quasi aliunde eis determinatam, sicut natura sensibilis; sed ultra hoc habet in potestate ipsam inclinationem, ut non sit ei necessarium inclinari ad appetibile apprehensum. sed possit inclinari vel non inclinari. Et sic ipsa inclinatio non determinatur ei ab alio, sed a seipsa.
Page 230 - Deus movet voluntatem hominis sicut universalis motor ad universale objectum voluntatis, quod est bonum; et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle. Sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum.
Page 457 - Oui, il ya plus de choses dans le ciel et sur la terre que la philosophie ne saurait en expliquer, fût-ce la philosophie de l'absolu.
Page 71 - Quia igitur voluntas est activum principium non determinatum ad unum sed indifferenter se habens ad multa, sic Deus ipsam movet quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet motus ejus contingens, et non necessarius, nisi in his ad quae naturaliter movetur.
Page 125 - In quibus potest homo licite uti judicio astrorum, ad eundem. 4. De principiis naturae, ad fratrem Silvestrum. 5. De regno, ad regem Cypri. 6. De substantiis separatis, ad fratrem Raynaldum de Piperno. 7. De rationibus fidei, ad cantorem Antiochenum. 8. De perfectione vitae spiritualis, contra magistrum Geraldum. 9. Contra doctrinam retrahentium a religione, contra Geraldos. 10. De sortibus, ad Dominum Jacobum de Tolongo.
Page 117 - Et dicitur liberum, quantum ad voluntatem, quae ad utrumlibet flecti potest. Arbitrium vero, quantum ad rationem, cuius est facultas vel potentia illa, cuius etiam est discernere inter bonum et malum et aliquando quidem discretionem habens boni et mali, quod malum est eligit, aliquando vero quod bonum est. Sed quod bonum est nisi gratia adiuta non eligit, malum vero per se eligit.
Page 91 - Unde quando anima deordinatur per peccatum usque ad aversionem ab ultimo fine, scilicet Deo, cui unimur per caritatem, tune est peccatum mortale: quando vero fit deordinatio citra aversionem a Deo, tune est peccatum veniale. Sicut enim in corporalibus deordinatio mortis, quae est per remotionem principii vitae, est irreparabilis secundum naturam...
Page 25 - Deum pro obiecto, peccata eis opposite important directe et principaliter aversionem a Deo. In quolibet autem peccato mortali principalis ratio mali et gravitas est ex hoc quod avertit se" a Deo; si enim posset esse conversio ad bonum commutabile sine aversione a Deo, quamvis esset inordinata, non esset peccatum mortale.
Page 236 - Potentia, q. 3, a. 7 , ad 13um: voluntas dicitur habere dominium sui actus, non per exclusionem causae primae, sed quia causa prima non ita agit in voluntate ut eam de necessitate ad unum determinet, sicut determinat naturam; et ideo determinatio actus relinquitur in potestate rationis et voluntatis.
Page 53 - Dupliciter autem aliqua vis animae invenitur esse in potentia ad diversa: uno modo quantum ad agere vel non agere; alio modo quantum ad agere hoc vel illud; sicut visus quandoque videt actu, et quandoque non videt; et quandoque videt album, et quandoque videt nigrum. Indiget igitur movente quantum ad duo, scilicet quantum ad exercitium vel usum actus, et quantum ad determinationem actus; quorum primum est ex parte subjecti, quod quandoque invenitur agens, quandoque non agens; aliud autem est ex parte...

Informations bibliographiques