Images de page
PDF
ePub

De Desiderio1 nihil habeo quod scribam. Fuit in patria diu, nec quemquam ex fratribus est allocutus. Huc reversus nunquam me invisit. In summa hunc pudet mearum afflictionum, et sic pudet ut mecum ire in via non auderet. Nec est operæ prætium ut quicquam de his ad illum scribas, satis est hîc admonitus a multis. Rogamus Dominum ne spiritum suum a nobis auferat : alioqui nihil aliud sumus quam caro, et sentina peccati. Faber impar est oneri Evangelio ferendo. Per Rufum, magna operabitur Dominus quem spero etiam non defuturum tuis conatibus. Proinde advola. Scriberem ad vos multa sed scio Rufum nihil omississe, quod ad hoc pertineat. Salutabis iterum charissimum fratrem nostrum in Christo OEcolampadium, D. Marcum hospitem meum et Bentinum mihi charissimos quos ego scio sæpe multumque sollicitos fuisse mea causa. Et audio Johannem Vaugris fidelissimi fratris officio functum, postquam intellexisset me periclitari de vita, cui ego sane multis nominibus plurimum debeo; huic gratias habeto meis verbis et salutem dicito simul et Conrado Reel. Et Roga Marcum et Bentinum creditores meos ne ægre ferant quod pecunias non miserim hac tenus. Satis sciunt quid in causa fuerit. Si indigent, vendant quæ isthic habeo. Ego minus abundo in præsentia, gratia Christo, quam qui eis creditum ex solvere possim. Offerebantur hic mihi conditiones amplissimæ, quas ego sprevi, certe sciens quod me tentabat Dominus. Sed malo esurire et abjectus esse in domo domini quam cum divitiis multis habitare in tabernaculis impiorum. Cardinalem Lotharingiæ sum sæpe in Aula alloquutus, et certe non est iniquus Evangelio. Hic videns quo redactus essem, ultro pollicebatur se studiis meis suppeditaturum. Cæterum scio quorum causa factum est, ut nihil sit hactenus præstitum. Scio me non minus amari a Cardinale quam me prosequuntur odio illius domestici et familiares. Putabam me solum duo verba in præsentia ad te scribere, quod sit hic qui meas litteras ad te expectat, sed non sum mei juris et libenter

1 Erasine.

scriberem OEcolampadio nostro et aliis omnibus. Cæterum quum tibi scribo, fratribus omnibus qui isthic sunt scribo, quorum ego sane facies videre cupio. Si scripseris Tigurinis vel OEcolampadius salutate fratres meis verbis. Biblia latina ad veritatem hebraicam versa, a multis desiderantur in Francia. Namquæ superioribus diebus Cratandri formulis excusæ sunt, minus satisfaciunt, quod nimium illic græcetur interpres.

Commendo me vestris precibus, ne succumbam in hac

militia.

Vale, gratia et pax Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Fratres qui in hoc collegio sunt, hoc est Cardinalis Monachi in quo ago in præsentia te salutant. Parisiis, IX decembris (1526).

Salutem dicito Conrado OEcolampadii famulo meis verbis, quem velim esse mei memorem in suis precibus, et iterum vale. Cum scribis ad me, scribis Symoni Panagio, et vix sunt redditæ litteræ tuæ. Scribite Petro Tossano audacissime, quandoquidem me non pudet vestrarum litterarum, et qui nihil habet, nihil potest perdere. Hæc gloria mea quod habeor hæreticus ab his, quorum vitam et doctrinam video pugnare cum Christo, etc. Petrus Tossanus indignus qui vocetur Christinus, OEcolampadi Pater et Præceptor charissime, te saluto in Domino, simul et te Marce et Bentine meque vestris precibus commendo. Valete. Manuscrit de Choupard, Lettre 25. Bibliothèque des Pasteurs de Neuchâtel.

No 5.

LETTRE DE MARGUERITE AU GRAND MAITRE ANNE DE MONTMORENCY.

<< Mon cousin, il y a quelque récluse fort dévote, qui, trois ans il y a, n'a fait que inviter un homme que je connais à prier Dieu pour le Roi et lui faire service, ce qu'il a fait; et m'a assuré que s'il plait au Roi, par manière d'oraison, tous les

jours, quand il sera retiré, lire les Épîtres de saint Paul, il est assuré qu'il sera délivré, à la gloire de Dieu et l'honneur de lui: car il promet en son Evangile que qui aime la vérité, la vérité le délivrera. Et pour ce que je pense qu'il n'en a point, vous envoie les miennes, vous priant le supplier de ma part qu'il les veuille lire, et je erois fermement que le Saint-Esprit, qui est demeuré en la lettre, fera par lui choses aussi grandes comme il a fait par ceux qui les ont écrites; car Dieu n'est pas moins puissant ni bon qu'il a été, et ses promesses sont toujours véritables. Il nous a humiliés par prison, mais il ne nous a pas abandonnés; nous donnant patience et espérance en sa bonté, qui est toujours accompagnée de consolation et plus parfaite connaissance de lui, ce que je suis sûre, mieux que jamais le Roi connaît, n'ayant pour la prison de son corps l'esprit moins en liberté, et plein et rempli de la grâce de celui que je supplie parfaire en lui son commandement..... »

Extrait du journal le Semeur, no 18, tom. x1, p. 138. Voyez Genin, Lettres de Marguerite d'Angoulême, etc.

No 6.

LETTRE DE FAREL A CAPITON.

Farellus Capitoni Fabritio.

Audivimus Petrum Tossanum evocatum esse a Metentibus. Gauderemus, si fructus aliquid proferret illic Christum prædicans. Nam apud Francos quid promoveri possit non satis video, sub tam insano capite, qui passus est interdici plebi novo Testamento ut nulla supersit via veritatis agnoscendæ neque libris neque aliis commonstrantibus. Pater novit quæ in sua habet potestate momenta. Huic nemo resistere poterit, quin sua perficiatur voluntas..., etc.

Manuscrit de Choupard, no 34. Bibliothèque des Pasteurs de Neuchâtel.

No 7.

LETTRE D'OECOLAMPADE A FAREL.

Johannes OEcolampadius Guillelmo Farello Christum annuncianti Aquileia Bernensium suo charissimo fratri, salutem in Christo (1528).

Quantum mihi doluit, Farello charissime, quod Petrum (Toussain) nostrum ex Gallis evocare non potuimus, tantum nunc lætor. Simonem hunc..... qui nihil vel uxoris morbum, vel sumptus, vel itinerum difficultates moratus, ad te contendere voluit..... Fortasse Petrum Dominus alibi ad majora destinabit prælia.....

Voy. Ruchat, tom. II, nouvelle édit. Append., p. 500.

No 8.

LETTRE DE RECOMMANDATION ADRESSÉE A BUCER, PAR LE RÉFORMATEUR CALVIN.

Gratia et pax Domini tecum per misericordiam
Dei et victoriam Christi.

Scribendi nec enim erat nec argumentum neque etiam consilium, nisi visum esset paucis apud te deplorare miseram sortem optimi hujus fratris quam mihi per litteras nuntiarunt amici quidam fidei et probitatis non dubiæ.

Sive tamen dolori meæ et sympathiæ indulgeo; sive ejus negocium procuro: non potui mihi temperare: quin scriberem. Noveram hominis ingenium et mores cum adhuc ageret in nostra Gallia. Ita se gessit ut gratiosus esset apud ordinis nostri homines, si quis alius. Eo numero habitus inter homines aliqua authoritate præditos ut nec illis pudori esset nec contemptui.

Tamen cum non posset submittere diutius cervices isti voluntariæ servituti quam adhuc servimus, demigravit ad vos in nullam spem reditus. Nunc præter opinionem ejus accidit ut agat fabulam notariam nec statam sedem ubi figat, reperiat. Huc etiam, ut audio, ob augustias et inopiam rei domesticæ accurrerat, ut opibus amicorum quos olim mutua opera juverat, paupertatem suam tantisper sustentaret, donec sors paulo benignior offerretur. Nunc accipe quanto potentior sit calumnia quam veritas. Importunus nescio quis ex vestris quem certe non audeo malevolum suspicari, ita omnium aures suis delationibus præoccupaverat, ut omni purgationi clausæ fuerint. Itaque nullus fuit a quo assem extunderet. Forte non erat illi propositum, quisquis (is) fuit qui hujus modi tragœdiam concitavit, immerentis (nomen) apud credulos fratres proscindere. Utcunque tamen imprudentiam excusare nec deprecari potest quin magno hujus malo ac periculo erraverit. Hæc autem (ut agunt) contumelia illi impingebatur quod incidisset in suspicionem anabaptismi. Mirum nisi ille supra modum fuerit suspicax qui hanc conjecturam ex tam, ex tam leviculis indiciis traxit. Ex professo adduxi eum inter colloquia in sermonem hujus sacramenti, Ita disertis verbis mecum illi conveniebat ut nondum viderim qui magis ingenue veritatem hac in parte profiteatur. Interim tamen patitur. Nec spes est primo quoque tempore aboleri posse sinistros istos rumores qui jam obtinuerunt certam fidem. Oro te, D. Bucere, si quid præces meæ, si quid lachrymæ valent hujus miseriæ ut succurras. Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Ne patiaris eo necessitatis redigi ut extrema experiatur, potes, si vis, aliqua illi succurrere. Verum tu melius pro tua prudentia. Non potui tamen manum ultro lascivientem continere quin aliquid in hujus caussa scriberem pro tempore. Vale eruditissime vir. Noviod. pridie nonas septembres

Tuus ex animo Calvinus

D. Bucero Episcopo Argentoratensi.

Cette lettre se trouve dans un manuscrit de la Bibliothèque de Strasbourg. Nous en devons la copie à l'obligeance de M. le professeur Baum.

« PrécédentContinuer »