Images de page
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

perium in Gallias tranfiit, & apud Arelatem oc-
ciditur.

CCCCIX. Fracta eft Roma à Gothis anno M. C.

LXIV. fuæ conditionis. Ex quo tempore in Bri-
tannia Romani regnare ceffarunt.

ccccx111. Hac tempeftate Gothi Romam, Van-
dali Hifpanias, Suevi Gallias occuparunt. Pela-
gius quoque libro adverfum Chrifti gratiam er-
roris fui prava dogmata prædicat, ad cujus dam-
nationem concilium apud Carthaginem CCXIV.
Epifcoporum congregatur.

CCCCXLVII. Angli in majorem Britanniam ve-
nerunt, & Britones inde ejecerunt.
CCCCXXVII. In monte Gargano fancti Michaë-
lis Crypta invenitur VIII. id. Maii. Rex Go-
thorum Romam obtinuit.

CCCCXXXI. Tempore Childerici Britanni in Bi-
turices à Gothis expulfi funt, multis apud a Do- a Bourg-
lenfem vicum peremptis.

CCCCXC. Natus eft S. Gildas. Hiis diebus fuit
Arturus fortis.

A

deals.

DXIII. Clodoveo fuccefferunt Lotharius, & Theodericus filii ejus, Chlodomiris & Childebertus. Tempore hujus Clotarii venerunt tranfmarini Britones in minorem Britanniam.

DX X. S. Gildas venit in Britanniam. DLXIII. Obiit Clotarius fil. Clodovei. Succefferunt filii ejus Aribertus, S. Guntrannus, Chilpericus, Sigibertus.

DLXXVIII. Germanus Epifcopus Parifiorum tranfiit.

DLXXX. Obiit Benedictus Papa. Hoc tempore fuerunt S. Sanfon & S. Maglorius, & S. Maclovius, & S. Paulus.

DI. XXXVII. In infula quæ eft proxima civitati Veneticæ erat ftagnum validum, pifcibufque refertum, quod verfum eft in fanguinem. DXCIII, Guerrochus Macliavi filius Francorum ducem Bippolenum nomine interfecit. Ifte eft Guerrocus ad quem tranfmiffus eft S. Mevennus. DXCIII. Obiit S. Guntrannus Rex. DXCVI. Auguftinus in Anglicam terram dirigitur. DC. Hiis diebus conftruxit S. Mevennus fuum cœnobium.

DCXXXIIII. Occifus eft Cadvalonus Rex fortiffimus Britanniæ majoris.

DCXLIII. Dagobertus Rex Francorum & S. Judichaëlus Rex Britannorum pacem inter se fe

cerunt.

DCCXXVI. Florebat in Anglia venerabilis Monachus Beda.

DCCXCIX. Carolus Magnus conceffit Deo & S. Judichaëlo Ecclefiam de Guadel cum tota plebe per manum Helocari Epifcopi Aletensis. DCCCIX. Carolus Venetiam fibi fubegit. DCCCXVII. Ludovicus Imperator Britanniam

petiit ad fubjiciendos Britones qui quendam fuorum Marmonum nomine Regem elevaverant & fubjectionem Imperatori denegabant. Et Vene tis conventum generalem habuit. DCCCXXX. Tranflatum eft corpus S. Matthæi Apoftoli ab Ethiopia in minorem Britanniam. DCCCXLI. Prælium factum eft inter Carolum Calvum & Lotharium fratres apud Fontanetum. DCCCXLIII. Civitas Nannetis à Normannis capitur primâ vice fub Lamberto Duce, & Epifcopum ipfius civitatis Gonhardum in Missa furfum corda dicentem occiderunt.

DCCCXLVI. Normanni Galliam intrantes Rothomago applicuerunt & Parifiam invaferunt. DCCCXLVIII. Obiit Sergius Papa, fucceffit

Leo; hic Leo direxit corpus S. Marcellini Papæ in Britanniam minorem ad Nomenoium. Hiis diebus pugnavit Nomenoius contra Carolum Regem in villa quæ dicitur Ballon. DCCCLI. Obiit Nomenoius Rex Britannorum. Succeffit in regno Herifpogius filius ejus. Hic Normannos expulit à civitate Nannetica. DCCCLIII. His diebus primus Abbas S. Salvatoris Rothonenfis nomine Conwoion adiit ad Principem Britanniæ Erifpoium confiftentem in Wadel Monafterio, & ibi confirmavit quoddam privilegium fui Cœnobii coram multis Epifcopis. DCCCLVII. Herifpoius Rex Britannorum à Salomone occiditur, hujus tempore Salomonis delatum eft ab Ethiopia corpus S. Matthæi Apoftoli in Minorem Britanniam.

Rivalonus genuit Salomonem Regem, qui genuit Rivallonum & Wegonum. DCCCLXIX. Hiis diebus Salomon Rex Britannorum direxit Romæ Adriano Pontifici ftatuam auream cum multis donariis.

DCCCLXXIII. Karolus Imperator & Salomon Rex Britannorum Andegavenfem obfederunt urbem. Normanni namque eam ceperant & in ea habitabant, & quia conati funt Britones Meduanum fluvium à fuo alveo deviare, Normanni omnes egreffi funt à civitate Karoli permiffione, ingentem tamen pecuniam Karolo donantes. DCCCLXXIV. Occifus eft Salomon Rex Britan

norum.

DCCCLXXV I. Rollo Dux Normannorum in Galliis appulit.

la mode de

c'eft-a-dire, né de coufin

Salomon

DCCCLXXIX. Alanus cognomento Magnus expulfis à Britannia Paganis-Danis & Northmannis, cunétifque Britonum proceribus in fubjectionem pofitis, poft multa miferabilia bella inteftina unâ totius exercitus voce factus eft Britanniæ Dux. Hic nepos a erat Regis quondam a Neves a Salomonis & Comes Venetenfis, qui pro fua ma- Bretagne xima ftrenuitate dictus eft Magnus. DCCCCXVII. Obiit Rollo primus Dux Norman- germain de norum. Cui fucceffit Guillelmus filius ejus. DCCCCXIX. Normanni omnem minorem Britanniam vaftaverunt, cunctis occifis vel ejectis Britonibus. Tunc afportata funt corpora SS. Mevenni & Judichaëli, S. Mevennus apud S. Florentium, & Judichaëlus apud S. Jovinum in pago Pictavenfi, DCCCCXXXI. Britones qui remanferant Normannos omnes interfecerunt in folemnitate S. Michaëlis, cæfo primum duce illorum Felecan nomine.

DCCCCXXXVI. Britones à tranfmarinis regionibus Alftani regis præfidio revertentes terram fuam

repetunt.

DCCCCXXXIX. Britones cum Normannis confligentes victoriâ potiuntur, & quoddam Normannorum caftellum ceperunt.

DCCCCXLIII. Britones cum fuis Principibus ad Ludovicum in Rhodomo venerunt. DCCCCXLIV, Normanni Britones occiderunt, & à terra ipforum difperdiderunt temporibus Berengarii & Alani. (aliqui anno XLVI.) DCCCCLXv. In monte S. Michaëlis extructo mirabili & nobili cœnobio miffi funt Monachi. DCCCCLXXXII. Primum bellum Britannorum & andegavorum in Concruz.

DCCCCLXXX XII. Secundum bellum Britannorum & Andegavorum in Concruz, ubi occifus eft Conanus Britanniæ Conful V. Kal. Julii. MVIII. Obiit Goffredus Dux Britanniæ filius Co

nani, filii Juhuel Berengarii, dum pergeret Ro mam gratiâ orationis, fucceflit Alanus filius ejus. MXXIIII. Hiis diebus Alanus Dux Britanniæ & mater ejus Hudoifa poft excidium Britannia locum S. Mariæ & SS. Mevenni & Judicaëlis in Guadelo à Normannis incenfum & omnino fubverfum reftaurantes, miferunt in ipfum Monachos fub regimine venerandi abbatis Hinguetheni.

MXXXIX. Obiit Alanus Dux Britanniæ filius Gauffridi III. Kal. Octobris.

MLVII. Obiit Gurlofius venerabilis Abbas. MLXVI. Cometa apparuit. Obiit Conanus Dux Britanniæ filius Alani. Normanni Angliam ceperunt.

MLXXIIII. Reliquiæ S. Mevenni in Britanniam de S. Florentio venerunt xv. Kal. Februarii, MLXXIX. Redonis Synodus celebratur. Obiit Eudo Dux Britanniæ.

MI. X X X I. Obiit Evenus Dolenfis Archiepifcopus XV, Kal, Decembris, Obiit Renaldus Epifcopus

Alethenfis. Ventus vehemens fuit nocte Nativi-
tatis Domini.

MLXXXIIII. Obiit Hoëlus Comes. Obiit Bertha
Comitiffa mater Conani.

MLXXXVIII. Obiit Hamon S. Briocii Epifcopus.
MXCI. Terræ motus factus eft. Occifus eft Gau-
fredus Botherel, Monforte fractum eft (vel
factum eft.)

MCIII. Occifus eft Guichomarius Vicecomes Leo-
nenfium Dolo.

MCVI. Obiit Gauffridus Comes Andegav. nomine
Martellus.

MCXI. Obiit Benedictus Alethenfis Epifcopus.
MCXII. Terræ motus factus eft horribilis in parti-
bus Britanniæ. Monafterium S. Michaëlis de
Monte combuftum eft igne cœlefti.
MCXVI. Obiit Riguallus Alethenfis Epifcopus.
MCXXIII. Obiit Marbodus Epifcopus Redonenf.
MCXXVI. Obiit Alanus Vicecomes.

MCXXX. Obiit Baldricus Archiepifcopus Dolen-
fis, cui fucceffit Gaufridus in Archiepifcopatu.
MCXXXVII. Inftitutum eft Monafterium Sanctæ
Maria de Bochian fub Oliverio Principe de Di-
nan, Guillelmo Trecorenfium Epifcopo, aucto-
ritate paterna, præfato Monafterio ordinante Ab-
batem Germanum fcilicet fratrem fuum Ado-
niam, qui non poft multum tempus pro inutili-
tate fua depofitus eft, fuccedente Guethenoco
viro fanctiffimo fcientiaque litterarum eruditiffi-
mo, cui fucceffit Kennarocus.

a Le Baud MCXL. Obiit a Franceis Epifcopus Nannetenfis vir miræ juftitiæ.

ala Bricius.

MCXLI. Obiit Hamelinus Redon. Epifcopus. Stephanus Rex Angliæ capitur, mortalitas per loca, & maxime Prefbyterorum. Gelu tantum fuit, quod multæ arbores vi illius funt fciffæ & multæ vineæ exufta.

bL'ap 1142. MCXLIII. Obiit Radulfus Montis fortis. b Obiit Fulco Rex Jerufalem. Obiit Petrus Abalardus miræ abftinentiæ Monachus, tantæque fubtilita→ tis Philofophus, cui noftra parem, nec prima fecundum fæcula viderunt.

MCXLV. Bernardus Caphat à fuo nepote dolo interficitur. Obiit Lucius Papa, cui fucceffit Eugenius. Cometa vifa, hyems tepida & arbores fuerunt fteriles.... cremantur, quibufdam inhabitantium gladio & fame peremptis, & aliæ multæ heremitarum manfiones in Brefrelien & aliis foreftis à quodam hæretico ipfas forestas cum multis fequacibus habitante quem..... tantum fequebantur. Qui inter cæteras hærefes Deum se faciebat, in cujus etiam fidei, immo hærefis perfeverantiâ multi per diverfas provincias præfertim in Aletenfi Epifcopatu diverfa ufque ad mortem pertulere fupplicia. Eudo erat nomine, de pago Lodiacense ortus.

MCXLVI. Obiit Alanus Comes in Anglia atque in Britannia ftrenuiffimus, cui mentis erat minoris Britanniæ Regiam dignitatem reintegrare. Juvenis quidem fuit crudeliffimus & prædo, vir autem factus fuit pater patriæ & Ecclefiæ vigilantiffimus amator.

MCXLVIII. Obiit Gauffridus Comes Boterellus incomparabilis miles.

M CL. Obiit Oliverius de Dinan.

MCLI. Obiit Gauffridus Comes Andeg. utraqué
fcientia clarus & armis ftrenuiffimus.
MCLVII. Obiit Alanus Oliverii filius, fepultus
apud S. Jacutum.

MCI. XI. Obiit bone memoria Judichaëlus Epif-
copus Briocenfis.

PREUVES, Tome I.

MCLXIII. Obiit Joannes Aletenfis Epifcopus vir miræ fcientiæ & rigidæ juftitiæ, qui Alethen" fem Cathedram in Maclovienfem tranftulit, feque Maclovienfem denuo vocari præcepit. Succeffit Aubertus ejufdem Ecclefiæ Archidiaconus. MCLXIIII. Obiit Comes Stephanus vir per cun&a laudabilis, fed feprofus.

MCLXVII. Obiit Gaufridus Oliverii filius. MCLXXV. Obiit Jofcius venerabilis Turonenfis Archiepifcopus.

MCLXXVII. Obiit R. Venetenfis Ecclefiæ Epifcopus, vir fummæ fanctitatis, rigidæque jufti tiæ, pro quo feditio magna inter Canonicos & Monachos de Lanvas orta eft.

MCLXXXI. Obiit Gauffridus Montisfortis ftrenuiffimus miles & per omnia laudabilis. MCLXXXIII. Obiit Henricus Junior Rex Angliæ, filius Henrici Regis.

[subsumed][ocr errors]

MCLXXXV I. Obiit Gauffridus Dux Britanniæ & coule filius Henrici Regis Angliæ, & oritur Arturus

novus.

[blocks in formation]

MCXCIX. Obiit Ricardus Rex Anglorum apud
Lemovicas occifus jaculo in quadragefima. Se-
quenti die Pafchæ ingreffus eft urbem Andegavie
cum magna gloria Arturus Dux Britanniæ.
MCCI. Obiit Conftancia Duciffa Britanniæ III.
Non. Septembris.

MCCVI. Obiit Jocelinus Epifcopus Briocenfis.
MCCXII. Obiit Petrus Briocenfis Epifcopus, vir
vitæ venerabilis & amabilis valde.
MCCXIV. Joannes Rex Angliæ ab urbe Andega-
venfi fugatus eft cum magna ignominia à Ludo-
vico filio Philippi Regis Franciæ & à Brito-

nibus.
MCCXVI. Obiit Joannes Rex Angliæ, qui fine
terra appellatus eft, vir crudeliffimus, qui nepo-
tem fuum Arturum nomine, quem captivum te-
nebat, propriis manibus interfecit, & totam An-
gliam feptem annis fub interdicto tenuit, quibus
de caufis non folum fuis, verum etiam toti mun-
do odibilis fuit, moritur autem inteftatus.
MCCXX. Obiit Silvefter Briocenfis Epifcopus.
MCCXXX. Obiit Radulfus Maclovienfis Epifco-
pus. Tranfit Rex Anglorum in Britannia.
MCCXXXIV. Obiit Guillelmus Briocenfis Epif-
copus, Jocelinus Redonenfis, Henricus Namne→
tenfis Epifcopus.

.... X X X VI I. Tertio nonas Februarii fundata fuit Abbatia de Sancto Albino.

MCCLVII. Difcordia fuit inter Comitem Britanniæ & Barones, & villa Dinanni exufta fuit ex ea. MC CLIX. Joannes de Britannia uxorem duxit filiam Regis Angliæ.

MCCLXIII. Tempeftas fuit in Britannia, Arturus juvenis natus eft.

MCCLXXI. Hoc anno Ludovicus Rex Franco- cĹ'an1274
rum & Comes Britanniæ & multi alii Reges &
Comites cruce fignati profecti funt.

MCCLXXXIII. In vigilia Affumptionis fepulta eft
Blanca Duciffa Britanniæ apud Hembont.
MCCLXXXV I. Obiit Johannes Dux Britanniæ,
MCCLXXXVIII. Mina figilinis de Jugum daba-
tur pro V. folidis

MCCCIV. Obiit fanctus Yvo Brito, qui jacet in Ec-
clefia Beati Tuguali Trecorenfis.
MCCCVI. Obiit Johannes Dux Britanniæ filius
prædicti Johannis, fucceffit Arturus filius ejus.
MCCCXII, Obiit Arturus Dux Britanniæ menfe

A ij

Septembri, fucceffit Joannes Vicecomes Lemo

vicenfis.

MCCCXXIX. Dux Britanniæ Johannes duxit fponfam filiam Comitis de Savoye,

MCCCXXXIII. Obiit Johannes Comes Richemondiæ patruus Johannis Ducis Britanniæ filii, Arturi,

MCCCXXXV. Obiit Magifter Alanus Gontier Epif copus qui S. Maclovii & Corifopitenfem rexerat Ecclefias. Obiit Radulfus de la Fleche Briocenfis Epifcopus cui fuccedit Guido de Monteforti. NCCCXXXVII. Obiit Daniel Epifcopus Namnetenfis, vir pollens fcientia & moribus, cui fucceffit Dominus Barnabas de Rochefort. XCCCXXXVIII. Johanna Domina Penthevria filia Guidonis Britanniæ duxit maritum Carolum filium Comitis Blefenfis nepotem Regis Francia. Obiit Magifter Alanus Haefori Epifcopus Trecorenfis, cui fucceffit Magifter Richardus de Prou, qui fuerat Trecorenfis Archidiaconus. L'an1341. MCCCXL. a Obiit bonus Johannes Dux Britan

b1.c.1400.

niæ. Poft cujus obitum fuit bellum apud montem Relaxum inter Carolum de Blefio & Comitem Montisfortis, in quo pars Caroli fuit devicta. KCCCXLII. Fuit captus Dominus Herveus de Leonia Dominus de Noion cum multis Dominis & militibus apud Trecaranteuc, in quodam manerio Epifcopi Leonenfis per Dominum Galterium de Mauni & Dominum Tanguidum de Caftro, pro & nomine Domini Comitis Montisfortis.

MCCCXLIV. Fuit capta civitas Corifopitenfis per Dominum Carolum de Blefis, ubi occifæ fuerunt per ipfum b xiv. c. perfonæ, nec ceffabat idem

A

Carolus à fua crudelitate & occifione, donec nuntiatum eft ei quod quidam infantulus lactabat mamillas fuæ matris occifæ. Quo audito fecit ceffare ab illa occifione, & ob hujufmodi crudelitatem fuit ortum magnum fcandalum in Britannia, & maxime in Cornubia. MCCCXLV. Eadem civitas Corifopitenfis fuit obfeffa per Dominum Joannem Comitem Montisfortis, fed non fuit capta. Obiit Dominus Johannes de Monteforti apud Henbont, frater boni Johannis Ducis Britanniæ & filius Arturi v 1. Kal. Octobris. Die veneris ante Nativitatem S. Joan. Baptift. fuit bellum in Landa Cadoreti, in quo Dominus Thomas Dagorne tenens partem Comitis Montisfortis obtinuit, & pars Ca roli de Blefis fuit devicta & fuccubuit. MCCCXXX. Guido Briocenfis Epifcopus. MCCCXLVI. Bellum apud Rocham-Deriani, ut in Chronicis latius continetur.

MCCCLII. XIV. Die Auguft. fuit bellum apud Mauron & victoria habita pro Comite Montisfortis, per Dominum Galterium de Vaucelay, contra partem Caroli de Blayes.

MCCCLVI. Die xxx 1 x. Septembris fuit bellum inter Johannem Regem & Principem Aquitania apud Poitiers, in quo bello captus eft dictus Johannes Rex.

111. Die Octobris Henricus Dux Lencaftrie nequiens tranfire Ligerim per pontem Seii, rediit & obfedit civitatem Redonenfem ufque ad 111. diem Julii fequentem, & fe redemit civitas Redonenfis, & erat cum eo in dicta obfidione Dux Britanniæ Comes Montisfortis. Ex Colled. MJ. Eccl. Nannet,

CHRONICON BRIOCENSE.

NTEQUAM ulterius procedamus, omnibus hoc meum opufculum intuentibus humiliter fupplico manibus nexis, genibusque flexis, quod ipfi & eorum quilibet prefumpcionis mee ignoranciam amicabiliter emendare, ac deffectum, fi quem reperierint, intuitu amoris, zeloque amicicie & honoris, corrigere caritative dignentur ; quia contenta in hujufmodi libro, non in orto meo, fed in pluribus aliis notabilibus & arduiffimis hiftoriis quam plures flores odoriferos renitentibus inveni, eaque nutu Divino me fic auxiliante, ab eifdem, juxta poffe, retrahere curavi; & demum non coactus, nec avaricia ductus, fed fpontanea voluntate motus, in hoc volumine fcribere & compillare incepi, videlicet anno Domini MCCCXCIV. &c. Quefo autem mente devota ut quifquis hunc librum legerit, apud districtum judicem folatium michi fue oracionis impendat ; & omne quod in me fordidum deprehendit, oracionibus piis deleat. Regnantibus tempore hujufmodi cumpillacionis & prefidentibus fanctiffimo in Chrifto Patre Domino Clemente Papa VII. anno Pontificatus fui xvI. Indictione 1 1. fcifmate pro tunc in Ecclefia Dei, proh dolor! regnante, ab anno Dom. MCCCLXXVIII. quo obiit Gregorius Papa XI. Rome xxvII. die Martii in quadragefima; poft mortem cujus Cardinales congregati in Conclavi de electione & fubftitucione futuri fummi Pontificis tractaturi, quafi hora 111. die v 11. Aprilis, per tumultum populi Romani petentis & clamantis cum

terribili clamore atque terrore & armis Romanum vel Ytalicum in Papam, Cardinales elegerunt Bartholomeum Archepifcopum Barenfem pre terrore, & fuit electio nunciata in confpectu populi tanquam rite facta, licet vi, metu, & terrore, ut dictum eft, die 1x. Aprilis, & Urbani VI. nomen affumpfit; & in die Pafche fuit confecratus & coronatus, videlicet die xv111. Aprilis. Et poftea quando Cardinales fuerunt in loco turo omnes congregati, de unanimi confenfu fecerunt proceffum contra di&um Urbanum, ipfumque tanquam intrufum in Papatu, ac anathematizatum & excommunicatum denunciaverunt, & deinde elegerunt alium, fcilicet Cardinalem Gebennenfem, qui fuit confecratus in fefto omnium Sanctorum fubfequente ; & fic fuit fcifma ortum, proh dolor! in Dei Ecclefia: ac Karolo Francorum Rege, & ftrenuiffimo Principe Johanne Duce Britannie tunc eciam regnantibus. Qui quidem Dux Britannie Dominam Johannam de Navarra filiam Regis Navarre atque cognatam germanam ipfius Francorum Regis duxerat in uxorem, ab anno Dom. MCCCLX X X V I. Tempore eciam hujufmodi compilacionis currebat moneta argentea in Britannia, quolibet Albo argenteo x. den. Turon. valente; & parvi Duplices, & Denarii nigri. In qua quidem moneta alba infculpte funt in pila 1x. ermine. Quam quidem monetam argenteam fieri feu fabricari fecerat idem Johannes Dux Britannie.

9

EXCERPTA EX CHRONICO
Briocenfi. (a)

Nno Domini CCCLXXVII. Maximianus Ce

Afar Rex Britanniæ creatur. Emenfo quinqennio poftquam fuit in Regem fublimatus, fuperbivit propter infinitam auri & argenti copiam, quæ quotidie illi affluebat; paravitque navigium maximum & omnem militem armatum Britanniæ collegit; non fufficiebat ei Regnum Britanniæ, quin affectaret Gallias fubjugare.

Cum ergo transfretavit, primitus Regnum adi→ vit Armoricanum, quod Britannia nunc dicitur, & populum Gallorum tunc paganum, qui ibi erat debellare cœpit. At Galli Duce Imbalto obviam venientes pugnam fecerunt contra illum: fed in majori parte periclitati fugam inierunt. Ceciderat namque Imbaltus cum quindecim millibus armato rum, qui ex omni regno illo convenerant. Ut ergo tantam cladem ingeflit Maximianus, magno flu&tavit gaudio, quia in interitu tot virorum fciebat patriam deinde leviter fubdendam. Vocavit ergo Conanum Meriadocum ad fe extra turmas, & paulifper fubridens, ait: Ecce unum ex potioribus Galliæ regnis fubjugavimus, & fpem ad cætera habere poffumus. Feftinemus ergo urbes & oppida capere, antequam rumor hujus periculi in ulteriorem Galliam evolans univerfos populos ad arma provocet: nam fi iftud regnum habere poffumus, non hæfito quin totam Galliam poteftati noftræ subdamus. Nec pigeat te regnum Britanniæ Infulæ mihi ceffiffe, quia quidquid in illa amififti, tibi in hac patria reftaurabo. Promovebo te enim in Regem hujus regni, & erit hæc patria altera Britannia, quam ex genere noftro, expulfis indigenis, replebimus. Patria namque fertilis eft fegetibus & flumina pifcofa funt ; nemora perpulcra & faltus ubique amoni: nec est uspiam, meo judicio, gratior tellus. Ad hæc inclinato capite grates egit Conanus, promifitque fidelem fe in obfequio fuo manfurum, dum viveret.

Poft hæc convocatis catervis ierunt Rhedonas, quam eodem die receperunt. Audita namque fævitia Britonum diffugerant cives cum feftinatione, mulieribus relictis & infantibus. Horum exemplo fecerunt cæteti per urbes & oppida, ut facilis Britonibus pateret aditus. Ubicunque intrabant Britointerficiebant quidquid erat mafculini sexûs, folis mulieribus parcentes. Poftremo cum univerfos Provinciæ incolas deleviffent, munierunt civitates & oppida militibus Britannis, & promuntoria in diverfis locis ftatuta.

[ocr errors]

Sævitia ergo Maximiani per cæteras Galliæ provincias divulgata, timor nimius quofque Duces, quofque Principes invadebat, ita ut nullam aliam fpem nifi de votis folvendis haberent. Fugiebant itaque ab omni pago ad civitates & oppida, & ad loca quæ tutum præftabant refugium. Maximianus autem fe timeri comperiens, majorem audaciam refumit, exercitumque fuum profufis donariis augere feftinat: quofcunque enim aliena captare callebat, affociabat fibi, & nunc auro, nunc argento, cæterifque muneribus illos ditare non ceffabat.

Exinde tantam multitudinem collegit, quantam exiftimabat fibi poffe fufficere ad omnem Galliam

qua

fubjugandam. Diftulit tamen fævitiam fuam paulifper, donec fedato regno quod ceperat, ipfum populo Britannico repleviffet. Fecit itaque edictum fuum, ut centum millia plebanorum in Britannia Infula colligerentur, & ad eum venirent cum triginta millibus militum, qui ipfos intra patriam, in manfuri erant, ab hoftili irruptione tuerentur. Cumque omnia perpetraffet, diftribuit eos per univerfas Armorici Regni partes, fecitque alteram Britanniam, quam Conano Meriadoco donavit. Ipfe vero cum cæteris commilitonibus fuis ulteriorem Galliam adivit, graviffimifque præliis illatis eam fubjugavit cum tota Germania: in omni prælio vi→ ctoria potitus eft. Thronum autem fuum feu caput Imperii fui apud Treveros ftatuens ita debacchatus eft in duos Imperatores, Gratianum & Valen→ tinianum, quod uno interempto, alterum ex Roma fugavit.... Conanus autem quandiu vitam du→ xit in humanis, in pace rexit regnum fuum, & populo Britannico ab omnibus inimicis fuis tutelam præftitit.

Grallonus Magnus Rex fecundus adeptus eft regni Armoricani diadema & regnum fibi commif fum notabiliter erexit. Multa bona & poffeffiones quamplurimas nonnullis Britanniæ ecclefiis conceffit, & autoritate regia confirmavit earum privilegia & libertates. Ac primo quidem Ecclefiæ beati Corentini multas poffeffiones & libertates donavit propter prandium quod ei vir fanctus præftiterat apud Ploemodiern fatis prope paffagium maritimum, quod britonice nuncupatur Treizguenhel. Dum enim idem Grallonus Rex per filvas & montana venando fatigatus ad virum Dei divertiffet, nuntios præmifit, qui fibi cibum, fi poffent invenire, præpararent. Quod audiens vir Dei Corentinus quid Regi dare poffet ad refectionem cogitavit, & follicitus venit ad fontem fuum, ubi ficut confueverat, partem cujufdam pifcis in eo existentis fcindens, coquo Regis dedit. Coquus vero deridens, quod centuplum Regi fociifque non fufficeret, murmurabat mandatum hominis Dei exfequens & partem pifcis decoquens, fed illius fuperabundantiam & incrementum poftea miratus eft. Nam Rex cum comitatu fuo jejunus & efuriens de pifcis particula fufficienter fatiatus eft meritis fancti Corentini. Cum ergo vir Dei ad horam prandii hauriret aquam, pifcis particulam cædebat, coquebat & cum gratiarum actione comedebat. Ad fontem poftea rediens pifcem illæfum & integrum inveniebat, & fic ex Dei voluntate pifcis ipfi deferviebat ad efum. Ob ejufmodi miraculi & prandii caufam Rex Grallonus fancto Corentino dedit territorium Ploemodiern cum nonnullis aliis poffeffionibus. Tunc etiam Grallonus Rex fundavit & dotavit Abbatiam fancti Wingaloei apud Landevenec, Cornubienfis diœcefis.

Salomon fuit Rex tertius, vir bellicofus & in armis, quandiu vixit, ftrenuus. Britanniam ab infeftatione Gallorum viriliter custodivit, eorumque Provincias multocies devaftavit.

Audroenus Rex quartus à Conano fuit: ifte fecit caftrum Audroeni prope Guingampum. Tunc temporis major Britannia erat defolata, & ob hoc Guethelinus Epifcopus Londonienfis in minorem Britanniam transfretavit, ut auxilium à fratribus

dans fa Compilation plufieurs Legendes de Saints & un grand nombre d'Actes, dont quelques-uns font évidemment faux. Pour éviter les redites, nous avons cru devoir fupprimer ici tout ce qui n'eft pas de l'effence d'une Chronique, & placer ailleurs les Actes qui méritent atten

(a) Le jugement que l'Auteur porte lui-même de fon Ouvrage, nous apprend avec quelle précaution il faut le lire. Il commence d'abord par nous donner la fubftance de l'hiftoire de Geoffroi de Montmouth; lorfque cet Auteur lui manque, il compile les Ecrivains Bretons & François fans ordre & fans aucun difcernement. Il a inferétion,

« PrécédentContinuer »