Images de page
PDF
ePub

ris, notiones præviæ sunt comparandæ, ut cum luce, facilitate, profectu atque jucunditate præstantissimum hunc scientiæ cursum peragamus.

3. Idem quoque initialis tractatus inscribitur De principiis theologicis: quia in eo notiones traduntur, quæ prima elementa ac veluti rudimenta sunt, quibus exordiri sacra hæc institutio debet; simulque fundamentales veritates aperiuntur, seu principia logica, quibus tota Theologia innititur et fundatur.

§ 2. Tractatus divisio.

4. Reduci possunt prolegomena hujusmodi ad quatuor capita, quibus Theologiæ notio, subsidia, historia et methodus continentur.

5. Ad Theologiæ notionem spectat, quid ipsa Theologia sit, quis finis, quodque objectum ejus. Subsidia sunt. quæcumque media, quibus ad finem consequendum Theologia utitur. Historia ostendit qua ratione theologica disciplinæ ante nos fuerint tractatæ. Methodus demum modum aperit, quo eædem disciplinæ tractari debeant a nobis.

6. Hinc præsentis tractatus divisio

[ocr errors]

Caput I, de Theologiæ notione.

Caput II, de ejus subsidiis.

Caput III, de ejus historia.

Caput IV, de ejus methodo.

CAPUT PRIMUM.

DE THEOLOGIE NOTIONE.

7. Ut plene et dilucide Theologiæ notio concipiatur, sequentia distinctis articulis videntur exponenda.

Articulus I, de Theologiæ definitione et objecto.

Articulus II, de differentia Theologiam inter et Philosophiam.

Articulus III, de Theologiæ divisionibus seu speciebus.

Articulus IV, de Theologia positiva et scholastica.

Articulus V, de Theologiæ utilitate et fine.

ARTICULUS I.

DE THEOLOGIE DEFINITIONE ET OBJECTO.

8. Merito sapientes admonent, teste Petavio (1), ut scientiæ de qua tractaturi sumus vocabulum ipsum præprimis interpretemur, quod eo plerumque natura illius et proprietates contineantur. Quapropter exponendum est, primo statim in limine, tum quid nominis Theologia sit, tum quid rei per illud proprie significetur.

9. Theologiæ vocabulum etymo græcum, ex vocibus eos et aby's compositum est; unde vi nominis idem sonat ac sermo de Deo; ratio, cognitio, scientia de Deo; xóyos enim verbum, tum externum tum etiam internum, id est, cogitationem et cognitionem significat.

10. Ex hac nominis derivatione multiplex manavit ejusdem acceptio. 1° Prima quidem latissima, qua Theologia designat quemcumque sermonem, discursum seu tractationem de Deo, aut de quavis divinitate seu vera seu commentitia. 2o Altera strictissima, qua Theologia apud SS. Patres olim solam tractationem de Deo et de divinis Personis de

(1) Tom. I, De Deo, proleg. c. 1. - Tull. De offic., I. 1, c. 2.

signabat; dum OEconomiam vocarent tractationem de Incarnatione Verbi, de hominis reparatione ac toto salutis ordine. Tali sensu vox Theologia primum apud Christianos occurrit. Hac quoque rigidissima acceptione S. Joannes Evangelista et S. Gregorius Nazianzenus, speciali quadam excellentiæ prærogativa, Theologi nomen veluti per antonomasiam obtinuere; quod ille, præ reliquis Evangelistis, Verbi divinitatem luculentius expresserit, hic vero, inter ceteros Ecclesiæ Doctorės, saltem græcos anteriores, graviori sublimiorique stylo suis in scriptis eamdem vindicaverit.

11. 3o Tertia acceptio propria est, generica tamen, qua definitur Theologia, objective quidem : Complexus veritatum Religionis demonstratarum; subjective vero: Scientia Religionis, cum rationis, tum præcipue revelationis ope acquisita.

12. Dicitur scientia Religionis, id est, eorum quæ ad Dei cognitionem et cultum spectant. — Hinc objectum Theologiæ materiale, non tantum est ipse Deus, qui tamen ejus objectum primarium merito dicitur; sed etiam, licet secundario, ipsæ creaturæ, quatenus speciali quodam modo conducunt ad Deum, vel clarius cognoscendum, vel impensius colendum. Cum autem tota Religio præcipue in fide objectiva seu revelatione contineatur, hinc fit, ut objectum Theologiæ non raro dicatur esse Fides. Quare et Theologia ipsa pro scientia Fidei, seu scientia revelationis, subinde accipitur.

13. Dicitur: cum rationis, tum præcipue revelationis ope acquisita, ut indicetur objectum formale, seu principia quibus innititur. Hæc præcipue sunt veritates revelatæ : imo passim auctores statuunt, Theologiæ principia esse essentialiter, saltem partim, revelata; quod in ea Theologiæ parte quæ specialis, ac strictiore sensu Theologia dicitur, admitti debet. At vero, quoniam principia rationis etiam adhibentur, in ea præsertim parte quæ Theologia generalis dicitur, ideo utraque principia conjunctim in definitione indicantur.

14. Dicitur scientia, non cognitio vulgaris, a qua differt essentialiter. Hæc enim est nuda rerum notitia et quasi memoria; scientia vero est cognitio erudita, cujus proprium est rem in suis rationibus cognoscere. Unde scientia Religionis non tantum veritates Fidei cognoscit, sed et earum rationes et

nexum percipit, notas varias ac pulchritudinem distinguit, ex iisque consectaria et conclusiones deducit, quibus, ut ait S. Augustinus, fides gignitur, nutritur, defenditur ac roboratur (1).

15. Dicitur et est, ut recte S. Thomas (2) et alii communissime contra Durandum, vere et absolute scientia: cum sit cognitio certa et æquivalenter evidens, per discursum virtualiter demonstrativum comparata. Auctores qui nomen scientiæ rejiciunt, illud cum Aristotele sensu accipiunt strictissimo, quatenus principia formaliter evidentia supponit. At hujusmodi evidentia formalis, non de essentia est scientiæ cujuscumque, sed solius scientiæ pure naturalis. Ad essentiam enim scientiæ generaliter acceptæ, tantum pertinet certitudo inconcussa, quam sane Theologia in principiorum revelatorum infallibilitate summam habet.

16. Dixi evidentiam non esse de essentia scientiæ cujuscumque, seu in genere spectatæ : hæc enim recte definitur: Cognitio certa per causas seu principia. Hujusmodi autem principia possunt esse, vel intrinseca et a priori, vel extrinseca;

possunt quoque esse, vel solius rationis humanæ, vel solius revelationis, vel mixta ex utroque fonte; quæcumque autem sint, modo inconcussa certitudine gaudeant, ad essentiam scientiæ non refert.

17. Hanc tertiam Theologiæ acceptionem, licet propria sit, diximus tamen esse genericam; cum sub se varias contineat species, quæ infra explicabuntur.

ARTICULUS II.

DIFFERENTIA THEOLOGIAM INTER ET PHILOSOPHIAM.

18. Theologia et Philosophia ita inter se differunt, ut una alteri nequaquam adversetur.

19. 1° Dico has duas scientias differre, et quidcm essentialiter quod ex utriusque comparatione palam fiet. Philosophia namque, stricte et proprie sumpta, est scientia veri et boni solius ordinis naturalis, et ope solius rationis acquisita. Theologia vero est scientia Religionis, tum rationis, tum præ-(1) De Trinit. I. 14, c. 1. (2) 1 p. q. 1, art. 2.

1.

sertim revelationis ope acquisita. Hinc patet Philosophiam esse undequaque naturalem, Theologiam vero esse scientiam supernaturalem.

20. Philosophia est naturalis undequaque, scilicet tam ratione objecti materialis, quam formalis seu principiorum. 21. Theologia vero supernaturalis est, sive consideretur ea pars quæ generalis dicitur, sive altera quæ dicitur specialis.

22. Theologia generalis dicta, est supernaturalis ratione objecti materialis, quod in facto consistit supernaturalis revelationis; tota enim in eo versatur, ut veram revelationem ac religionem supernaturalem demonstret.

[ocr errors]

23. Theologia specialis et stricte dicta, supernaturalis est quantum ad principia attinet; hæc enim ex divina revelatione desumit, quibus saltem partim insistendo, universa Fidei dogmata probat et illustrat. Dico saltem partim, quia ad conclusionem theologicam sufficit, ut una præmissarum sit revelata aut ex revelatis deducta, altera interim naturaliter evidente. Quod spectat ad objecta materialia Theologiæ specialis, hæc maxima quidem parte sunt supernaturalia, ut Gratia, Sacramenta, etc.; quædam tamen etiam naturalis. ordinis pertractat, qualia sunt attributa divina, lex moralis, etc.; in quibus Philosophia cum Theologia convenit : ita ut objectum materiale Philosophiæ et Theologiæ partim coincidant, partim se invicem excedant, habeantque se velut duo circuli ex parte tantum superpositi.

24. 2o Differunt itaque Theologia et Philosophia inter se, tum ratione objecti, tum ratione principiorum; ita tamen differunt, ut nequaquam una alteri adversetur. Non enim discrepant sicut lux a tenebris, verum sicut lumen a lumine; adeo ut, nedum inter se pugnent, amico potius nexu et mutua relatione jungantur. Etenim se invicem adjuvant, ita ut Philosophia Theologiæ subserviat, eique velut ancilla famuletur; Theologia autem vicissim Philosophiam custodiat, illustret et coronet.

25. Philosophia instructus supponitur Theologiæ discipulus, eamque ad manum habere debet. Per eam primum manuductus, ad revelationem christianam, seu ad divinam

« PrécédentContinuer »