variarum quæstionum accuratam cognitionem facili negotio acquirere. Consilii hujus executioni illud aliquamdiu obstitit, quod, cum tot ac tam erudita volumina exstent de rebus theologicis, hæc Elementa publico conspectu parum digna, et imperfecta nimis censerentur. Verum aliæ rationes prævaluerunt. Non enim solum eruditis tractatibus opus est, sed etiam elementaribus, iis potissimum qui, ex una parte, omnibus ingeniis pani sunt, ac plurimum habent utilitatis practica; ex altera vero, penitiores scientiæ recessus a longe ostendunt, ad illos adeundos mentem excitant, iter parant ac facem præferunt. Deinde, quod liber quispiam perfectus minime sit, imo in pluribus forte deficiat, non ideo sua utilitate caret cujus proinde utilitatis gratia, poterit interdum absque temeritatis nota in lucem edi; præsertim si spes affulgeat fore, ut, qui minus perfectus prodit, paulatim, peritorum opitulante censura, ad quamdam perfectionem adducatur. THEOLOGIE DOGMATICE Pars prior. THEOLOGIA GENERALIS. TRACTATUS PRIMUS. PROLEGOMENA DE PRINCIPIIS THEOLOGICIS. INTRODUCTIO. § 1. Tractatus argumentum. 1. Cum tractatus initialis locum introductiomis teneat, ideo Prolegomenorum titulo inscribitur. Continet enim præambula quædam, quæ viam ad ipsam Theologiam aperiunt et sternunt. 2. Notiones scilicet ab initio traduntur præviæ, quibus Theologiæ candidatus instructus esse debet, ut facili faustoque gressu in theologicis disciplinis procedat. In omni namque opere suscipiendo, quidam veluti apparatus prærequiri solent; exempli gratia, qui ædificium construendum aggreditur, ille prius formam, locum, materiam et instrumenta comparare debet, quam ipsius ædificii jaciat fundamenta. Quemadmodum etiam ille, qui regionem quampiam perlustrare vult et cognoscere, prævie quædam necessaria, ut libros tabulasque geographicas, optica quoque instrumenta sibi comparat, ac itinerarium sibi sequendum præstituit, ut non errabundus, sed certis viis, et cum jucunditate suum iter conficiat; ita nobis, sacræ Theologiæ campum ingressu THEOLOG. DOGM. I. · 1 |