Images de page
PDF
ePub

vandissime, ut quem tantopere commendasti, pari benevolentiâ complectare; meque tibi semper et conjunctissimum et obsequentissimum fore credas.

In palatio San-Germano, xu kalendas januarii 1658.

EPISTOLA LVII.

CASTORIENSIS EPISCOPI, CONDOMENSI,

Veniam petit pro negligentiâ et infidelitate quà usus est editor li

belli de Expositione, culpam emendare promittit, et hujusce .' libelli in idioma Batavicum translationem mirificè commendat.

Hisce veniam deprecor, quòd nobilissima vestra Catholicæ Fidei Expositio, non solùm parum nobili charactere, vilique charlâ, verùm etiam variis typographiæ violata vitiis hîc edita fuerit.

Commiseram ejus edendæ curam homini et docto et in arte typographicâ expertissimo, verùm hæretico. Hinc vereor ne infensus libro, ex quo suæ sectæ diminutionem metuit, minùs einaculatis typis eum edendum crediderit; ut sic lucem veritatis, quâ liber lucet et vincit, nonnihil obscuraret. Minimè fueram arbitratus ipsum creditam sibi provin-, ciam, vel tam negligenter, vel tam infideliter curaturum fuisse. Promiserat enim mihi curaturum se, ut nec in typis elegantia , nec in chartâ nitor, pec in imitatione propositi sibi exemplaris fidelitas à quoquam posset desiderari.

Curabo, Antistes illustrissime, ut fideliùs typographus libello vestro debitam reddat observantiam, edens illum typis nobilibus et emaculatis. Ausim

dicere eum esse in nostrum idioma tam feliciter à magni ingenii viro (1) transfusum, ut Gallicanæ elegantiæ vel parum vel nihil detraxerit. Nullus dubito quin tam Catholicis quàm Acatholicis nostris evadat utilissimus; omnesque ejus auctori summa à Domino bona sint apprecaturi cum illo, qui magnâ cum observantiâ sese profitetur, illustrissime et reverendissime Domine mihi observandissime, humil, limum et obedientissimum famulum, etc.

12 Aprilis 1678.

EPISTOLA LVIII.

CONDOMENSIS CASTORIENSI.

De latinâ editione Expositionis, apud Batavos evulgatá

Ego verò plurimas tibi habeo gratias de libello meo latinè edito, ac missis ad me per clarissimum virum Dominum des Carrieres exemplaribus. Sanè fatendum est multa errata, eaque gravia, ac sensum obscurantia , irrepsisse : quæ si novâ editione emendare velis, uti tuæ postremæ litteræ profitentur, pergratum mihi feceris. Quod ut faciliùs præstari possit, mitto ad te, Præsul illustrissime, horum erratorum seriem, uti à me notata sunt. Tu me, uti facis, tui amantissimum atque observantissimum ama, illustrissime, etc.

Datum in regio castello San-Germano, 22 maii 1678.

(1) Petrus Codde, qui deinde, sub titulo Archiepiscopi Sebasteni , ab anno 1686, Vicarii apostolici munere functus est, post obitum Castoriensis Episcopi.

EPISTOLA LIX.

EMINENTISSIMO PRINCIPI ALDERANDO CIBO,

S. R. E. CARDINALI,

JACOBUS BENIGNUS, EPISCOPUS CONDOMENSIS,

SALUTEM.

Humanitatem ejus insignem ac præclara merita extollit, Sedemque

apostolicam eximiè commendat.

[ocr errors]

NEQUE me conticescere, eminentissime Cardinalis, Innocentii optimi sanctissimique Pontificis benignitas singularis ; neque ipsi adeundo alium præter te ducem quærere, aut auctoritas tua, aut effusa in Episcopos maximè Gallicanos benevolentia patitur. Huc accedit quòd me quoque, quæ tua humanitas est, nuper oblato Eminentiæ tuæ exiguo tractatu meo , egregiâ animi tui ac propensissimæ voluntatis significatione cohonestatum volueris, effecerisque omnino ut ingratus insulsusque videar, nisi et te uno nitar plurimùm, mihique ipsi tanti viri benevolentiam gratuler. Quare etiam atque etiam rogo, eminentissime Princeps, primùm ut Innocentio Pontifici verè maximo gratulationem meam, summumque erga ipsum Sedemque apostolicam obsequium commendare velis : tum ut tu quoque, cujus animi dotes suspicio venerorque, tuorum numero me adscribas. Nec deerit conciliator optimus, ille qui in te viget sinceræ pietatis, propagandæ fidei, atque ecclesiasticæ disciplinæ in pristinum

1

splendorem revocandæ amor impensissimus; qui ut in te vim depromit suam, ita me ad eamdem metam, pro virium mediocritate, currentem ultro adjuvabit.

Perspectum sanè mihi est, eminentissime Cardinalis, quàin indefesso studio ipsos adeas fidei ac disciplinæ fontes , quàm sacris canonibus te ipsum primùm informandum tradas; tum verò Ecclesiam universam procurandam constituendamque committas. Esto illud præclarum opus Innocentio XI, summo Pontifice, teque doctissimo sanctissimoque Consultore dignissimum; non statuas ponere, non obeliscos erigere, non immensas ædificiorum moles extollere; sed fidem amplificare, sancire pacem, mores christianos excolere, sanctissimam disciplinam et firmare regulis, et exemplis instruere; ut ipse Ecclesiæ decor ad eam pulchritudinem potiundam extraneos quoque et adversarios alliciat et instiget. Mihi verò conato ecclesiasticam doctrinam illustrare, ne illi postea dixerint quod hactenus immeritò exprobrarunt, meam sententiam Sedi apo. stolicæ non probari; intelligant ei Sedi, cui Petrus præsidet et Petri æmulator Innocentius, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica , quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ (1), et probari semper, et esse probata : tum si qua sincera virtus, si qua laus disciplinæ, hæc cogitare Innocentium XI, et Innocentii sanctissimum Consultorem Alderanum Cibum, quem ego summâ animi reverentiâ prose

(0) Philip, iv. 8.

quor, eique me addictissimum atque obsequentissimum fore spondeo. Vale.

In regià Versaliensi, vi kalendas decembris anno 1678.

EPISTOLA LX.

AD INNOCENTIUM XI.

Quòd libellum de Expositione Fidei Pontifex probaverit grales

maximas rependit; in hoc opere elaborando propositum suum declarat; Regis optima præcepta circa Serenissimi Delphini insuitationem exponit, regum Francorum laudes prædicat, votaque pro Ecclesià et Pontifice effundit.

BEATISSIME PATER, Quod votis omnibus expetendum fuit, id ego Vestræ Sanctitatis summo beneficio sum assecutus, uti mea scripta gestaque Sedi apostolicæ probarentur, unde terris Deus fundit oracula, eique potis

LETTRE LX.

A INNOCENT XI (1).

TRÈS-SAINT PÈRE,

Il ne pouvoit rien m'arriver de plus désirable, que de recevoir, par les ordres de Votre Sainteté, des témoignages de son approbation, c'est-à-dire, de celle de Dieu même; puisqu'elle est assise dans le siège d'où il a accou

(1) Nous donnons cette traduction, parce qu'elle est de Bossuet. (Edit. de Vers.)

« PrécédentContinuer »