Images de page
PDF
ePub

quité. Il a donné au public une bonne opinion de son érudition , qui prépare bien les voies à ses Miscellanea. L'inscription (1) est du goût antique : il me semble qu'il pourroit ôter le futuro, et laisser le deliciis tout seul. Je ne sais ce que peut signifier parmi nous le Principi juventutis, ni le Tutelari genio pacis. Pour le à divis concesso, l'allusion en est ingénieuse, mais il est païen ; et s'il faut imiter les anciens, c'est principalement en ce qu'ils ont fait leurs inscriptions selon leurs mæurs et leur religion, sans y rien mêler d'étranger. Les auteurs exacts n'approuvent pas qu'on se serve du mot de divi pour les Saints, quoique les Catholiques s'en soient servis aussi bien que les Protestans. Dans l'inscription pour le Roi , il y a trois adverbes de suite, celeriter, fortiter, audacter; ce qui est du style affecté, plutôt que de la grandeur qui convient aux inscriptions : je les ôterois tous trois. Je doute aussi un peu du conculcatis, et je ne sais si ce mot se trouve en ce genre : il paroît un peu trop figuré et trop éloigné de la simplicité. Je ne sais si pace dată ne seroit pas mieux qu'oblatá : le reste est excellent.

Voilà, Monsieur, ce que vous avez souhaité de moi; c'est-à-dire, mon avis très-simplement. Conseillez à M. Spon d'éviter les railleries excessives dans sa Réponse aux turlupinades : elles tombent bientôt dans le froid; et il sait bien que les plaisan

(1) Il s'agit de l'inscription que M. Spon devoit mettre à la tête de ses Miscellanea , pour les dédier à M. le Dauphin; et il paroit, 'en examinant celle qui s'y trouve, que cet auteur a exactement suivi les obscrvations de Bossuet.

teries ne sont guère du goût des honnêtes gens : ils veulent du sel et rien de plus. S'il faut railler, ce doit du moins être avec mesure. Assurez-le de mon estime. Comme je le vois né pour le bon goût, je serois fâché qu'il donnât dans le mauvais. Je suis, Monsieur, comme vous savez, très-sincèrement à vous, et ravi de voir l'amitié qui est entre vous et M. Drouas.

A Saint-Germain, ce 9 février 1679.

EPISTOLA LXIV.

AD CARDINALEM CIBO. Epistolam ei mandat quâ Pontifici maximc serenissimi Delphini

studiorum rationem exponit.

· Cùm in eo essem, ut acceptis apostolicis tuæque Eminentiæ litteris (1), ad agendas gratias totâ mente conversus, eas in sinum tuum lætus effunderem, nova scribendi ad te, eaque mihi jucundissima, occasio supervenit. Petiit à me qui Sedis apostolicæ negotia tractat, vir amplissimus atque humanissimus, Dominus Joannes-Baptista Laurius (-), uti perscriberem ad serenissimi Delphini animum informandum quam viam secuti simus : scriptum ad te mitterem, non modò perlegendum; sed etiam ipsi Pontifici meo nomine offerendum : id Eminentiæ tuæ, id Sanctitati suæ gratissimum futurum. Rem

(1) Hic agitur de Brevi pontificio, 4 januarii 1679, deque epistola Cardinalis ei adjunctâ. Vide suprà Epist. LX, LXI.

(1) Protonotarius apostolicus, ac nuntiaturæ Auditor in Gallia.

[ocr errors]

sanè apostolicâ sollicitudine dignissimam tantique Pontificis paterna viscera demonstrantem, animum adhibere institutioni Principis ad tantum imperium catholicæque fidei defensionem nati.

Ego, eminentissime Princeps, cui præcipua cura est Pontisici morem gerere, tuæque Eminentiæ jam in me propensissimam ac testatissimam voluntatem magis magisque demereri, confecto penè cursu, totam studiorum nostrorum rationem diligenter expono, atque ab ipso Pontifice verè sanctissimo per Eminentiam tuam summâ demissione flagito, ut emendanda significet, addenda constituat, peccata condonet; tum, pro illâ suâ in Regem Delphinumque patriâ charitate, nos tanto in officio desudantes sanctissimis precibus atque apostolicâ benedictione sustentet. Tu quoque, eminentissime Cardinalis, quâ, in ipsâ christianitatis arce constitutus, rem universam christianam complecteris, prudentiâ singulari nostros conatus adjuves, mihique porrò eam, quâ maximè lætor, benevolentiam exhibere non desinas. Vale.

In palatio San-Germano, 8 mart. 1679.

EPISTOLA LXV.

CARDINALIS CIBO.

Relationem Sanctitati suæ directam mirificè probat, et quid de ea

senserit Pontifex auctori notum facit.

LUCULENTAM et elegantissimè scriptam Relationem quam ad me misit illustrissima Dominatio tua, de ratione instituendi serenissimi Delphini (1), Sanctitati suæ, cui nuncupatur , legendam tradidi. Ex adjuncto Brevi pontificio cognosces quo illa in pretio habeatur à Sanctitate suâ , et quâ spe animum ejus impleveris, uberes aliquando fruclus in christianæ reipublicæ bonum colligendi. Illud affirmare verè possum illustrissimæ Dominationi tuæ, Pontificem optimum incredibili cum animi voluptate legisse ac perlegisse Relationem, et ad pristinam suam erga te voluntatem non parum cumuli hâc lectione accessisse. Ab illustrissimâ Dominatione tuâ vehementer peto, ut meum inserviendi eximiæ virtuti tuæ desiderium frequenter exerceas. Cui læta omnia cum diuturnâ incolumitate à Deo auguror.

Die 19 aprilis 1679 (2).

(1) Epistolam ad Innocentium XI, de Institutione Delphini, præfiximus operibus quæ pro erudiendo Principe scripsit Bossuet. Eam require, cum Responso summi Pontificis, tom. xxxiv hujusce editionis. (Edit. Vers.)

(2) His ferè temporibus, abbas Renaadot hæc Bossueto scribebat, mittens ei nonnulla ex epistolà secretarii Brevium excerpta :Je crois, Monseigneur, que vous ne serez pas fache de voir cet extrait d'une lettre de M. Favoriti, du 5 avril 1679. « Legi Sanctitati suæ Rela» tionem Episcopi Condomensis, in quâ exponit eleganter sanè et » copiose instituti sui rationem in liberalibus disciplinis serenis» simo Delphino tradendis, eoque ad omnem virtutem, tanto » Principe, tanti Regis filio dignam, informando. Incredibili gau» dio illam audiens perfusa est Sanctitas sua, et.præclara quæque » de lam sapienter instituto adolescente, florentissimum in terris v imperium quondam habituro, auguratur ».

мммммммммммммм

EPISTOLA LXVI.

AD CARDINALEM CIBO.

Libelli sui de Expositione Fidei Catholicæ novam editionem exhibet.

Apostolicâ benignitate luâque benevolentiâ factus audacior, ad Eminentiam tuam iterum affero meum de Catholicæ Fidei Expositione libellum, auctoritate pontificiâ commendatum, ac Pontificis maximi pedibus iterum adponendum. Quo consilio nova hæc sit editio adornata, ipsi Pontifici summatim expono; ac, si Eminentia tua dignetur inspicere, Monitum libello præfixum copiosiùs explicabit. Sanè approbatione pontificiâ ad salutem animarum uti , atque hujus usûs ipsi Sedi apostolicæ reddere rationem oportebat. Ea mihi causa est adeundi tui, Eminentissime Princeps. Vereor equidem interpellare graves illas curas tuas reipublicæ christianæ adeo salutares. Verùm enim verò si plus æquo audeam; si arcanum illud omnique reverentiâ prosequendum conclave tuum, ubi res tantas tractas, importunus ac prope jam protervus irrumpam, id acceptum referas singulari humanitati tuæ. Me verò, Eminentissime Cardinalis, tanta tuî cepit fiducia, ut etiam amicum singularem Eminentiæ tuæ commendaverim; idque illa quidem gratum sibi esse humanissimis litteris significavit. Hujus ergo negotii successum omnem, mihi sanè optatissimum, Eminentiæ tuæ me debere profitebor, atque iterum enixè rogo, ut in eo procurando quam pollicita est impendat,

« PrécédentContinuer »