Images de page
PDF
ePub

operam. Ego et maximas habebo gratias, et omnibus votis Eminentiæ tuæ faustissima quæque imprecabor. Vale.

7 Junii 1679.

EPISTOLA LXVII.

AD INNOCENTIUM XI.

Quonam modo antiqua et innata cordibus christianis Sedis aposto

licæ reverentia excitanda sit. Quibus virtutibus Innocentius XI factus fuerit forma gregis. Brevis apostolici recenter missi laudes prosequitur. Pia yota Prælati pro. Pontifice.

BEATISSIME PATER,

En redit ad Vestram Sanctitatem exiguus ille meus de Catholicæ Fidei Expositione tractatus, jam magnus, jam validus, jam invictus, vestrâ scilicet approbatione munitus. Brevis ad hæreticos accessit oratio, quâ oves dissipatas ac per avia deerrantes ad vitæ pascua revocamus, vestro quoque interposito nomine; ut voci Pastoris grex perditus et vagus assuescat, vestræque Sedis auctoritatem propugnatricem fidei , et conciliatricem christianæ pacis, ipsâ ejus utilitate perspectâ, amplificatam potiùs quàm imminutam velit.

Enim verò juvat, Beatissime Pater, antiquam illam et innatam cordibus christianis Sedis apostolicæ reverentiam vestris maximè temporibus excitare, ac sub eo Pontifice qui factus forma gregis, exemplo primùm, tum etiam verbo christianam disciplinam informet, qui mores christianos exigat non ad inanis ratiocinii, sed ad Evangelii regulam, Patrumque doctrinam; qui episcopalem auctoritatem quá salus Ecclesiæ nititur, jacentem ac penè prostratam erigat, eamque Sedi apostolicæ conjunctissimam præstet; qui pace constitutâ, in Christi adversarios bella convertat; qui futuros Pontifices doceat quam familiam ornare , quos propinquos habere debeant, Christi scilicet familiam, eosque qui cælestis Patris faciant voluntatem. Hoc nempe est caput ipsum malorum aggredi. Sic novum Melchisedech ipsumque adeo Christum, quoad mortali fas est, orbi christiano exhibetis, ac sacerdotium christianæ legis ad pristinam formam revocatis. Audiet et sequetur hæc exempla posteritas : hæreticorum maledicentia conticescet; suspicient vestram Sedem homines universi, non humanæ, sed divinæ gloriæ servientem; Romanosque Pontifices, non tam potestate quàm moribus Apostolos, proni venerabuntur.

Jam paternam vestram, Beatissime Pontifex, de augustissimo Delphino ad optima quæque adhortando curam, quis pro merito commendaverit? Quis dignis laudibus prosequatur Breve illud apostolicum recens ad me missum, quo quidem quot sententias scribitis, tot panditis oracula, magistrumque ac discipulum reclusis fontibus cælestis sapientiæ, flumine irrigatis? Quòd verò me minimum Episcopum, neque dignum vocari Episcopum, quippe qui vix ullam episcopalis officii partem attigerim, statim ab altari raptus ad aulam; tam honorificè, tam paternè, penè dixerim , absit à verbo invidia, tam amicè compellatis : quid dicam, quid

sentiam, quid rependam? Hoc scilicet votum, arcano conceptum pectore, assiduisque vocibus iterandum:

Deus Sanctitatem Vestram reipublicæ christianæ diu servet incolumem, ac pro quotidianâ vestrâ instantiâ, pro sollicitudine omnium Ecclesiarum, pro piis illis lacrymis quibus Ecclesiæ defletis vulnera, ac diligentiâ quâ curatis, det vobis, post longum felicis vitæ cursum, perpetuam pacem, æterna gaudia, veram vitam, ac vestrî similem successorem.

Hæc voveo, hæc precor; ac Vestræ Sanctitatis pedibus advolutus apostolicam benedictionem supplex flagito (1).

BEATISSIME PATER,

VESTRE SANCTITATIS,

Devotissimus et obedientissimus filius, + J. BENIGNUS, Ep. Condomensis.

In palatio San-Germano, 7 jun. 1679.

EPISTOLA LXVIII.

CARDINALIS CIBO.

Quantum Prælatus in Pontificis gratiâ profecerit ipsum edocet, novamque libelli de Expositione Fidei editionem impensė laudat.

Eum jam tibi locum in pontificiâ gratiâ , tuâ excellenti virtute, et præclaris tui in apostolicam Se

(1) Innocentius XI hisce litteris respondit, Brevi dato 12 julii 1679, quo denuo Expositionem approbat. Breve pontificium sexta hujus libri editioni, anno 1686, ab auctore præfixum est : quod vide suprà, tom. Svili, pag. 68.

dem obsequii significationibus comparasti, ut non solùm me ad Sanctitatis suæ solium manuductore litteræ tuæ non indigeant, sed possis aliis ad ipsius aures et paternum sinum aditum aperire. Id cognoscere non unâ in re potuit illustrissima Dominatio tua, et denuo cognoscet ex adjuncto Brevi, quo Sanctitas sua ad litteras proximè à te datas respondet. Nova libelli editio Sanctitati suæ, et omnibus qui editionis causam norunt, valde probatur; ac sperare juvat magis etiam probandam fructu ipso, cùm nullum relinquat hæresi perfugium vel excusationem. Eo quòd me quoque donaveris, ago illustrissimæ Dominationi tuæ uberes gratias, meaque erga te studia , et rerum tuarum percupidam voluntatem ex animo confirmo, ac læta illustrissimæ Dominationi tuæ omnia à Deo apprecor. Illustrissimæ, etc.

Romæ, 13 julii 1679.

EPISTOLA LXIX.

(CASTORIENSIS CONDOMENSI.

Animadversionem Expositioni præfixam plurimùm prædicat, pos

tulatque ut in latinam linguam transferatur : quantâ aviditate Flandrica Expositio ematar, nuntiat.

Ex tuo mandato, Antistes illustrissime, Domine reverendissime, direxit ad me vir clarissimus des Carrieres duo exemplaria Doctrinæ Catholicæ, quæ pio cum gaudio exosculatus sum; tum quia in illis

vidi

vidi apostolicum Breve quo Expositio non solùm approbatur, sed etiam in fidei regulam erigitur ; tum quia Expositioni Animadversionem contra Ministrorum cavillas præfixam conspexi. Dum viribus veritatis sternuntur inimici, manu charitatis, ne ex casu offendantur, à modestissimo victore excipiuntur. Et quia ex illius versione in Latinam et Flandricam linguam non dubitamus auctum iri illos fructus, quos et præclaros et copiosos ex versione Expositionis Doctrinæ Catholicæ hîc collegimus; ea propter, Antistes illustrissime, audeo supplicare ut sicut ex nobili interpretatione clarissimi viri Claudii Fleurii Expositionem habemus latinam, ita quoque ex ejusdem interpretatione latinam Animadversionem habere mereamur. Ubi illa fuerit perfecta, curabo diligenter ut unà cum Expositione elegantibus correctisque typis imprimatur.

Ille verò amicus meus (1) qui fuit Expositionis, Animadversionis quoque erit interpres, si modo, Antistes illustrissime, tuo cum beneplacito, ac tua cum benedictione, quam ejus nomine hîc à te supplex postulo, eo officio fungi possit.

Dum autem de Flandricâ Expositione loquor, silere non possum eam tantâ hîc aviditate divendi (2), ut necesse sit jam secundâ vice impressam , iterum prælo subdere. Quod eò majori tum Catholicorum, tum Protestantium bono fiet, quò à Romanis elogiis

quo suprà.

(1) Petrus Codde, de

(2) 25 Oct. 1678, Castoriensis hæc abbati de Pontchateau scriben bat : : « Incredibile dictu quantâ aviditate etiam ministrorum Calyi» nistarum, libellus ille Batayus factus ematur et legatur

BossUET. XXXVII.

14

« PrécédentContinuer »