Images de page
PDF
ePub

nime detrectare auderet, cum una ancilula sese illico absentare et quo se occuli posse putaret, clanculo proficisci compulsa est. Hec fuit viri caritas quam ad tam generosam atque optime fame uxorem in extremis positus indicavit se habere. Unde et ipsa, merore confecta, non multo post vitam finivit.

Ad universos autem regni accolas, quibus ut tutor aut curator tuendis conservandisque preesse debuerat, justa quod Sapiens in Ecclesiastico precipit : « Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in eis quasi unus ex ipsis, curam eorum habe (1)», qualem se exhibuerit qualemque amorem se ad eos habuisse indicarit, qualiter eos ab injuriis prohibuerit ac defenderit, ex hiis precipue que retexuimus cum de justicia ejus ageretur, unicuique, proh dolor! nimium compertum atque conspicuum est. Nec ea aperire opus est que intra domesticos parietes suos aut intra thalami claustra patrari potuerunt. Proh dolor! Nimis habunde copioseque sue in suos subditos ac suplices amicitie atque benivolentie astipulantur innumere populorum regni multitudines, quos patria ac laribus propriis profligavit, inopia vel fame, tabo variisque morbis enecavit et mori coegit, eis substrahens absque ulla miseratione unde potuissent sibi alimoniam necessariam comparasse. Hec enim ita notoria manifestaque toti regno existunt ut a nullo nisi prorsus veritatis pertinacissimo inimico inficiari possint.

Hec fuit quam ad proximos habuit caritas et dilectio. Ex qua inferri potest. qualiter ad Deum caritatem habere potuerit, qui tam sevus atque inhumanus in omne ferme hominum genus extiterit. Qualis igitur in eo cultus religionis esse potuerit a quo tam longe caritas abfuit? Nam, ut pulchre Augustinus in Encheridion ait, fide, spe et caritate Deum colimus. De fide autem viri talis quid estimare debeamus, qui, omni timore Dei abjecto, talis in pauperes extiterit? A fide enim in Deum, quem fide justissimum bonorum malorumque remuneratorem esse confitemur, necesse est ut in hominis fidelis affectu timor Dei noscatur. Quem cum taliter in subditos seviendo nullum nec servilem saltim habuisse ostenderit, nescimus an fidei etiam informis quidquam in Deum in eo fuisse fateri debeamus, sed ut aliquid fidei in eo fuisse fateamur, ne in eum nimium severi censores esse videamur, certe audenter asserere hoc possumus quod ea non fuerit fides quam laudat atque commendat Apostolus, « que per dilectionem operatur (2) » sed ca potius de qua beatus Jacobus in sua canonica loquitur quod « sine operibus mortua est(3) » et infructuosa. Et per hec in eo pietas nec vera religio fuit.

[blocks in formation]
[ocr errors]

(3) Jacobi epist.,

HISTOIRE

DE

LOUIS XI.

HISTOIRE

DE

LOUIS XI.

DE ELEMOSINIS IPSIUS ET OBLATIONIBUS.

CAPITULUM DECIMUM NONUM.

Sed quoniam multi assentatores sui oblaciones et munificentias ejus in non

nullas domos orationum multum extollunt..
sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis (1).

.non ut eorum opituletur

[graphic]

QUALES PRELATOS ECCLESIIS REGNI ET DELFINATUS QUALITERQUE PREFICI VOLUIT

ET QUALES INDE EXPULIT ET EJECIT. CAPITULUM VICESIMUM.

Sed et qualem ipse devocionem ad divinum cultum observantiamque sacre religionis gessit cunctis conspicuum manifestumque fecit. Nam cum ipsi a summo pontifice ne electiones secundum decreta sanctorum patrum in ecclesiis cathedralibus, abbatialibus et collegiatis fierent, quibus tempore felicis recordationis genitoris sui per canonicas electiones providebatur, conformiter ad ipsa canonica instituta, indultum fuisset, quod non nisi ad ipsius nominationem in hujuscemodi ecclesiis prelati instituerentur, quales episcopos, quales abbates, quales rectores in illis venerabilibus ecclesiis Galliarum, quarum plures ab ipsis Salvatoris vel apostolorum discipulis fundate sunt, prefici et ordinari procuraverit, quis non agnovit?

Quibus plures adhuc pene adolescentiam ingressi, alii litterarum et humanarum et divinarum penitus ignari, alii infami et turpissima vite ac morum inhonestate famosi, per eum preficiebantur. Et, quod silentio pretereundum minime est, in plerisque ecclesiis nobilibus, quibus regendis per canonicas electiones tempore sui patris prelati fuerant instituti litterarum scientia et vite ac morum integritate preclari, digni utique pontificio munere sacrisque misteriis peragendis, eisdem ejectis aut proscriptis, alios surrogari fecit, qui nec litteris nec moribus quidquam dignum sacerdotio Christi, ymo nec fidelis layci et secularis hominis, referrent. Abbatias nobiles, quarum ab antiquis temporibus per omnes Gallias ingens est multitudo, majore ex parte vel prelatis vel secularibus clericis, quos dignos [es]se reputabat, administrandas an potius diripiendas et prophanandas dixerim, committi voluit atque fecit. In quibus profecto si quid ex priscis temporibus eluceret adhuc vite et observantie regularium, tanta prebebantur eis tocius dissolucionis et inhonestatis exempla ab hujusmodi commendatariis vel ad eorum gerendas vices deputatis, quibus nichil minus erat cure quam vita atque observantia regularis. Sed omnia corrodere et marsupia sua farcire solum animo gestiebant ut nichil inibi vel sanctimonie vel regularis institutionis superesse videretur.

(1) C'est le chapitre xv du texte imprimé, t. III, p. 189-191.

Frequens etiam in horum malorum exordiis ac eciam postmodum contigit scandalum, quod, cum vacantibus cathedralibus vel regularibus ecclesiis canonici vel religiosi, secundum patrum instituta et antiquitus observatum morem, aliquem virum quem prelacionis officio dignum utilemque eis et ecclesie futurum pastorem existimabant elegissent, e latere per maceriem irrumpebat alius nixus dono regio, qui stipatus armatorum caterva ecclesie et monasterii atque bonorum ejusdem possessionem vi nanciscebatur; qui vero quantumvis canonice fuerat electus, quantiscunque etiam prefulgeret polleretque donis gratiarum, si tali se intrudenti renitentiam daret, et non protinus eum ut pastorem admitteret, [ipse] sibique adherentes in carcerem illico trahebantur, et si apprehendi minime possent, metu cruciatuum et tormentorum eos exulare oportebat. Unde eveniebat plerumque quod illa venerabilia antiqua monachorum cenobia, in quibus regulariter Domino deservire consueverant multorum velut examina monachorum, a religiosis deserta et destituta, religiosorum monachorum loco, vel armatis vel aliis inhonestis et turpis vite viris secularibus invenirentur referta. Non vero duntaxat id malum provenire conspiciebatur ubi morte prelatorum rectoribus viduate essent ecclesie, sed eciam in multis venerabilibus cathedralibus ac regularibus ecclesiis, incolumibus adhuc superstitibus prelatis qui digne et laudabiliter per annos plurimos ecclesias administrassent, dono regio freti, homines juvenes ac dissoluti, nichil penitus vite perfectionis nec morum honestatis habentes, in Dei sanctuaria vi irruebant, veteres pastores et possessores sua possessione deiciendo atque pellendo. Hoc autem sepe temptatum est sub nomine coadjutorum vel curatorum ecclesie, ubi prelati jam grandevi estimabantur, quamvis integris et perfectis sensibus vegetoque et robusto corpore adhuc essent, quemadmodum contigisse visum est in duobus illis insignibus monasteriis monachorum ordinis beati Benedicti, Gemeticensi Rothomagensis diocesis (1), et Sancti Stephani de Cadomo diocesis Baiocensis (2), quorum venerandis abbatibus, in omni morum sanctimonia atque religionis observantia probatissimis, dati fuerunt, licet valde invitis et quantum poterant renitentibus, coadjutores seu tutores, qui ipsi, etsi majores annis fuissent, velut furiosi seu prodigi merito debuissent curatores accipere.

Talis siquidem ubique per omnes provincias Galliarum circa preficiendos ecclesiis prelatos providentia regia adhibebatur, cum, sui optimi genitoris temporibus, quoad vixit, ecclesiis omnibus regni et Delfinatus, viduatis pastoribus, se

(1) Il s'agit sans doute ici d'Antoine du Bec-Crespin, qui fut imposé comme coadjuteur, en 1463, à Jean de la Cauchie, abbé de Jumièges.

(2) Les historiens de Saint-Étienne de Caen ne paraissent pas avoir connu la mesure à laquelle Thomas Basin fait ici allusion.

HISTOIRE

DE

LOUIS XI.

HISTOIRE

DE

LOUIS XI.

cundum sacrorum canonum sanctiones, jus eligendi liberum servaretur, quod et ipse solempni sacramento, uti supra diximus, Remis primum, cum sacro illic fuisset oleo delibutus, deinde et Parisius, cum ibi esset receptus, servaturum promiserat (1). Juravit enim hiis in locis ecclesiis regni sui servare privilegium canonicum, quod etsi multa complectitur capita, unum tamen velut precipuum ducitur, quod vacantibus ecclesiis debeat de pastoribus per electiones canonicas provideri. Quanti vero inde errores morbique proveniant in omnibus corporis membris, cum populo Dei talia capita ordinantur, quanta corruptio in fide et moribus ex hujuscemodi malis atque inutilibus pastoribus consequatur, non posset verbis facile pro rei magnitudine et malorum que inde suboriuntur multitudine, prout dignum esset, explicari atque deplorari. Nimis enim facile mali et perversi mores prepositorum trahuntur a subditis, proh dolor! in exemplum. Ve quidem hujuscemodi pastoribus, ymmo verius lupis, qui non gregem dominicum pascunt, sed seipsos potius, Christi oviculas devorando! Sed et non minus ve, ymmo et forte gravius, hiis qui scienter dominico gregi tales preficiunt quibus de gregis salute cura nulla est, sed sola stulta quadam et perniciosissima feruntur libidine dominandi! Benefici seculares principes esse vel videri volunt, cum ita arripuerint licenciam pro sua voluntate de quibus libuerit personis providendi dignitatibus et prelaturis, et tamen procul dubio nec in seipsos nec in eos indignos quos ita promovere curant benefici sed perniciosi et malefici esse comprobantur. Iste de quo nobis sermo est magnos greges canum diversis in locis ad venationum usum custodiri faciebat, sed profecto majorem et accuratiorem delectum habebat pericie atque experiencie pro suorum custodia canum aut aliorum animalium, quam observaret ad preficiendum pastores ad regimen et custodiam animarum fidelium populorum.

Hec de ipsius religione dixisse suffecerit. Nimis enim prolixum atque legentibus fastidiosum esset si singula referre vellemus quibus nichil vere religionis eum habuisse liquido constat. Itaque oblationes seu elemosine quales faciebat pocius subsannationes vel simulaciones aut stultitie quedam et temere atque inconsulte et sine discretione effusiones de rapinis et spoliis miserorum pocius quam vere religionis actiones vel officia merito censende sunt. Et propter hoc, cum in Ecclesiastico dictum esset quod immolantis ex iniquo oblatio maculata est (2) tim subjungitur: « Et non sunt Deo placite subsannaciones injustorum », ad ostendendum videlicet quod talium iniquorum oblationes aut elemosine que de rapinis

[ocr errors]

», sta

(1) Sur le serment prêté par Louis XI à Reims et renouvelé à Paris, voir l'Histoire de Louis XI, 1. VII, chap. xIII, éd. Quicherat, t. III, p. 181. (2) Ecclesiasticus.

XXXIV, 21.

et iniquitate fiunt subsannaciones aut irrisiones pocius quam Deo accepte obla-
tiones vel elemosine sunt nuncupande. Dicit autem Apostolus : « Nolite errare,
fratres; Deus non irridetur (1) »; tales enim non Deum, qui novit cogitationes ho-
minum, quoniam vane sunt, sed turpiter semetipsos fallunt, et Dominus irri-
debit et subsannabit eos (2), quem tali stultitia sua irridere atque subsannare vo-
luerunt. Quis enim non rideat illam stultitiam suarum oblacionum, quibus in
tantum ditare voluit canonicos Beate Marie de Clery quod ad sex vel septem
milia librarum in anno ascendere fecit singulorum distribuciones? Similiter et de
illo sumptuoso ornatu ad sepulchrum beatissimi Martini in urbe Turonensi, in
quo multa milia marcharum argenti fertur consumpsisse. Quod quidem utique
laudaremus et probaremus si de propriis et justis laboribus vel suo patrimonio,
vel proprio et ordinario fisco (3) fecisset, ob memoriam atque honorem gloriosis-
simi confessoris Christi; sed cum ad tales faciundos sumptus constet eum multo-
rum milium pauperum regni sui exhausisse facultates, et ad extremam inopiam
eos redegisse, nescio an ridere talem vanitatem atque stultitiam, an pocius tot
pauperum oppressorum lugere ac deflere miseram sortem et calamitates debea-
mus; ymmo profecto, de utroque, scilicet tam de hominis vana stultitia quam
de miserorum oppressione, justius est dolendum.

HISTOIRE
DE

LOUIS XI.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

superque

Postremo non ab re videbitur si, priusquam hunc librum claudamus, hujus
quo nobis in presentiarum est sermo.
..satis enim
satis ex
hiis que supra a nobis relata sunt factum est conspicuum et manifestum (4),

de

...

COMPARACIO MORUM UTRIUSQUE QUOAD JUSTICIAM ET FIdem.

CAPITULUM VICESIMUM SECUNDUM.

Pater justicie cultor et zelator fuit, et labores sepe assumpsit ad reformacionem curie sui parlamenti et cancelarie sue, bonis novis constitucionibus eas meliorando, et obsoletas per abusum et dissuetudinem justas et racionabiles in pristinum robur, sublatis abusibus, restituendo. Fuit eciam valde sollicitus de instruendo et comuniendo eas talibus personis que ad opus ministrande justicie reputarentur communi hominum estimacione ydonee, easque et per universitates studencium regni sui et alibi, ubicunque inveniri poterant, sollicite faciebat ex

[blocks in formation]
« PrécédentContinuer »