Images de page
PDF
ePub

LE POÈME

ADRESSÉ

PAR ABELARD

SON FILS

ASTRALABE.

Purgari decet hic qui sunt ibi suscipiendi,
Ut fornax auri vita sit ista bonis.
Hoc igitur nostrum fornax examinat aurum;
Quod qui non tolerat non ibi purus erit;
Nec nisi purus eo poterit pertingere quisquam;
Fornax hæc igitur est sitienda (1) bonis.
Ira Dei magna est cum delinquentibus ipse
Irasci differt, hos tolerando diu.

Quo se mollius hic studet unusquisque fovere,
Ad pœnam tenerum se magis ipse parat.
Corrigias corio largas facit ex alieno

Qui cum distribuit plurima, plura rapit.
Proximus exhibeat quanti Deus ipse tibi sit;
Certior hic nullus testis amoris erit.
Exornat templum pietas, hanc excolit aram,
Huic pia vota facit factaque solvit ei.
Nolo manu factis operam te impendere multam,
Res ubi non ipsa est, imo figura rei.
Cui bene fecisti ne credas laudibus ejus,
Cuilibet id faciet qui facit illud ei.

Quisquis se laudat multum sibi detrahit ipse;
Laudet se factis, ore tacente suo (2).
Quando rogas Dominum, ne mente vageris ab illo
Ut verbis illi sis prope, corde procul;

Sed pariter vocem quo dirigis erige mentem,
Ut magis affectus quam sonus oret eum.
Quo magis hi poenam didicerunt ferre potentes,
Hoc magis imminet his ultima pœna gravis.
Cum Domino loquimur quando hunc orando vocamus,
Nobiscum facit hunc lectio sacra loqui.
Lectio sacra minus, sed plus collatio prodest;

Hæc petit ut quæras, quod petis illa docet.
Discipulus sapiens est gloria summa magistri;
Istius laus est illius utilitas.

(1) Sitienda paraît un mot altéré. On ne
peut avoir soif d'un fourneau ».

(2) Ces vers sont cités ainsi dans la glose sur le Doctrinal que contient le n° 14747

de la Bibliothèque nationale, au fol. 13,
col. 1:

Si quis se laudat multum sibi detrahit ipse;
Laus est de factis, orc tacente suo.

Plus ab eo doctor sumit quam præbeat illi,
Ut conducendus sit magis hic ab eo.
Notius est semper vitium virtusque potentis;

Quo magis eminet hic sunt sua nota magis.
Nemo per exemplum sic proderit atque nocebit,
Hoc melior cunctis deteriorque modo.
Ut te alii laudent alios laudando mereris,

Laudari cupiens vituperare cave.
Vituperare cavens vitabis vituperari;

Est dignus meritum sumere quisque suum. Multa Theobaldus largitur relligiosis;

Sed, si plura rapit, sunt data rapta magis.
Ut Salomon meminit, pertusus sacculus ejus
De quo produxit tanta fefellit eum.

Convenit hoc magis ut rapiat nihil atque nihil det
Quam perdat grates et sua dona simul.

Multa Deo dives, quia multum possidet, offert,
Et velut ex vomitu quod superest rejicit.

Multa dat et damni nil sentit copia multa;

Censum, non animum, cogitat insipiens.

Credit habere Deum pro magno quod sibi magnum est,
Non viduæ pensans illa minuta duo.

Sic male de venia confidens, liberiusque

Delinquens, donis mortem emit ipse suis.

De quibus est verbis dubium qua mente gerantur

In melius vertit quilibet ista bonus.

Is quoque qui malus est vult ut sua cuncta bonum sint,
Hic minime curans ut sit et ipse bonus;

Cumque donans caligam non vitam curet habere,
Quid cui præponat quis dubitare potest?
Si quis forte reum credat jurareque cogat,
Plus reus est illo quem putat esse reum.
Si talem credit, cur cogit ad ista rogando?

Nemo igitur quemquam cogere debet ad hæc.
Scribere, scire stude, simul ac dictare labora;
His sine secretum nullus habere potest.
Quod loqueris transit, nec plus est labile quicquam,
Quod vero scribis te pereunte manet.

LE POÈME

ADRESSÉ

PAR ABELARD

A

SON FILS

ASTRALABE.

LE POÈME

ADRESSÉ PAR ABÉLARD

SON FILS

ASTRALABE.

Qui pereunt in se vivunt per scripta poetæ;
Quam natura negat vita per ista manet.
Per famam vivit defuncto corpore doctus,
Et plus natura philosophia potest;
Quique fere nullum viventes nomen habebant
Postea de scriptis obtinuere suis.

Pauper erat Socrates rebus; nunc nomine dives,
Rebus scripturas anteferendo (1), manet;
Sic et Aristotelem, cum præceptore Platone,
Præsentes nobis propria scripta tenent;
Sic reliqui tales, verbis aliquando locuti,
Nunquam desistunt per sua scripta loqui.
Scripto se faciet præsentem quilibet absens;
Nemo magis fidus nuntius esse potest;
Id solum referet quod tu commiseris illi,

Quæque loqui pudeat scribere multa licet.
Solus adorandus Deus est, cum sola potestas
Hæc per se tantum sit veneranda suis.
Dissimulans simulat sapiens pro tempore multa,
Paucaque vi peragit, plurima consilio.

In cunctis sapiens tam tempora quam loca pensat,
Et facies multas sumit ut ista decent.

Ut nihil ad meritum caro, sed mens integra confert,
Sic nihil econtra decidit a merito.

Magni perducunt ad præmia magna labores,
Gloriaque ex casu nulla parata levi.

Qui scribunt libros caveant a judice multo,
Cum multus judex talibus immineat.
Persuadere bonum stulto non est leve quiddam;
Solus habet sapiens cedere consilio.

Quis sapiens, quis sit stultus correctio monstrat;
Audit hic hanc nolens, suscipit ille volens.
Ut de verbis de fictis vera reportet (2),
Astutus stultos carmine sæpe capit.

(Abélard croyait donc que Socrate avait écrit des livres.

(2) Ce vers est tout à la fois faux et

incompréhensible. Peut-être faut-il lire : Ficta ut de veris, de fictis vera reportet.

Multus vicinus, rarus circumstat amicus;

Quo pretiosior est res ea rarior est.
Iratus nunquam præsumas cædere quemquam;
Impedit in cunctis ira tenere modum.
Distulit insipiens oblatum sumere donum;
Sæpius hoc ipsum, nemine dante, petet.
Post epulas facilem poteris reperire datorem;

Tunc pete, si qua velis, cum dator est hilaris (1).
Femineis lacrymis, quas mors extorquet amici,

Non modicus pudor est ora madere viri.
Se consolatus de nati funere quidam,

Mortalem, dixit, me genuisse scio.
Flesse David puerum morientem scimus, eoque
Defuncto lætum se exhibuisse suis.
In patre quippe Deo divina potentia nobis
Exprimitur, de qua dicitur omnipotens.
Spiritus est sanctus bonitas, sapientia Verbum;
De Patre procedens est hic, et hæc genita.
Tres has personas substantia copulat una,
Trina divisas proprietate sui.

A Christo descripta boni perfectio summi
Est in personis significata tribus (2).

Cum male cuncta geras, si quid volo dicere de te
Mentiri cogor ni mala sola loquor.

(1) Ce distique est cité dans la glose sur le Doctrinal que contient le n° 14747, fol. 45, col. 2.

(2) Ces vers sur la Trinité, qui ne se rapportent à rien de ce qui les précède, à rien de ce qui les suit, sont un véritable horsd'œuvre. Abelard doit les avoir placés ici pour témoigner, avant de mourir, qu'il ne s'est pas soumis, et s'obstine à croire que les trois personnes ont des qualités distinctes, quoiqu'elles soient substantiellement identiques. Dicit, écrivait Bernard au pape Innocent, proprie omnipotentiam pertinere ad Patrem... Porro Filio assignat sapientiam... Benignitas ipsa, inquit, quæ hoc TOME XXXIV, 2° partie.

nomine quod est Spiritus sanctus demonstratur,
non est in Deo potentia sive sapientia (Epist. ad
Innoc., cap. 1). L'entendant ainsi parler,
ajoute saint Bernard, je voyais Satan tom-
ber du ciel comme la foudre. Eh bien,
voilà ce que répète Abélard impénitent,
c'est-à-dire convaincu, malgré l'arrêt du
concile, qu'il s'était correctement exprimé
sur le mystère de la Trinité. Ce passage,
qui manque dans toutes les autres copies
du poème, est très intéressant. Abelard
est mort proscrit; mais, comme l'a juste-
ment soupçonné M. de Rémusat, rien n'a
pu lui faire humilier sa philosophie, c'est-
à-dire sa raison.

24

INPRIMERIE NATIONALE.

LE POÈME

ADRESSÉ PAR ABÉLARD À

SON FILS ASTRALABE.

[graphic]

LE POÈME

ADRESSÉ

PAR ABELARD

À

SON FILS

ASTRALABE.

Plus quandoque metus quam vivus mortuus affert;
Plus metuas quem plus posse nocere patet.
Indignare tibi cum te tua culpa flagellat,
Non illi qui dat verbera justa tibi.
Quos paupertatem vel rerum damna timentes
Converti videas, ne tibi spes sit in his;
His quoque quos pueros traxit devotio patrum
Mirandum est si quid relligionis inest.
Sanguinis ejusdem plures in relligionis
Conventu noli consociare sibi;

In quibus offensis multis, cum offenderis unum,
Adversum multos sit tibi pugna gravis.

Si prælata viris dominatum femina sumat,
Perverso dicas ordine cuncta geri.

Ducit in exitium quemcumque remissa potestas,
Tam sibi quam domui fiet amara suæ.

Si quis opes plus quam mores in conjuge quærat,
Si machabitur hæc non habet unde queri;
Præcipue si possidet has quas quærit in illa
Et quæ conjugii causa fuere sui.

Nobilis et dives mulier confidit in istis;

Unde tumens semper jurgia crebra movet.
Multa dat insipiens, nec grates inde meretur;
Multa recepturus pauca dabit sapiens.
In dandis sapiens tam tempora quam loca pensat;
Mensuram pensi non habet insipiens;

Ignorat trutinam, nec libræ pondera novit;
Est ideo donis gratia nulla suis.

Cui tua post mortem commiseris efficis hostem (1);
Fert gravius vitæ tempora nemo tuæ.

Ut Satanam pugnet patiens virtute resistit;
Vincit hic et palma vincitur ipse sua.
Pauper sufficiens sibi solus dives habetur;
Non sibi sufficiens dives avarus eget.

Explicit liber Astralabi.

Nous supposons ici le mot hostem. Dans le manuscrit le vers est incomplet.

« PrécédentContinuer »