varii Logarithmi et numeri, sæpius in curante Dr. Georgio Frederico Ursino, Observatore Specula Univ. Hafniensis. (Impensis autoris). HAFNIE apud autorem et in Libraria Gyldendaliana. Viro perillustri Christiano Henrico Schumacher, Doctori juris utriusque, Astronomia in Universitate Hafniensi Professori Ordinario, Ordinis Danebrogici Equiti aurato et argentea ejusdem ordinis cruce ornato &c. &c. hunc librum in gratissimi animi testificationem ea, qua par est, observantia dedicat AUCTOR. Circumspicienti mihi, cuinam potissimum has Logarithmorum tabulas dedicandas putarem, haud difficilis mihi occurrebat electio. Tu enim me adhuc adolescentem dignum habuisti, quem doctissimis Tuis sermonibus erudires et ad hæc studia accuratius colenda hortarere. Tu postea non solum, quum primum hujus operis consilium cepissem, ut id absolverem auctor et hortator exstitisti, verum etiam in perficiendo opere eodem studio, quo Te universæ Astronomiæ prospicere facile concedunt omnes, benevole mihi adfuisti. Quum igitur priora beneficia, quæ a Te, præceptor pia memoria colende, me accepisse grato auimo semper profitebor, novo hoc benevolentiæ documento cumulaveris, nihil me impedire poterit, quo minus a Te petam, ut mihi liceat hunc librum Tuo nomine ornare, nisi quod metuo, ut difficultates inter elaborationem enatas ita superare potuerim, ut et Tibi et arti nostræ ab omni parte sim satisfacturus. Vale meque amare perge! L. B. S. Nemo vel mediocriter in rebus mathematicis versatus igno rat, quam bene de studiosis matheseos meriti sint celeberrimi viri Neperus, Briggius et Vlaccius, qui primi logarithmos invenere, computavere et disposuere, eosdemque ad calculum functionum trigonometricarum contulerunt. Eorum operum variæ editiones apud varias gentes promulgatæ sunt, in quibus tamen modo priores sex vel septem decimales semper fere, idque jure, retinebantur. Ita in Anglia Sherwin, Gardiner et Hutton, in Gallia Callet tabulas logarithmico-trigonometricas septem decimalium ediderunt, itemque in Germania imprimis Vega partim per tabulas majores, partim per manuale suum curavit, ut tabulæ admodum correctæ vilique pretio comparabiles haberentur. Attamen calculus ope harum tabularum non parum impedjebatur, quum logarithmi numerorum septem notarum, itemque functiones logarithmicæ trigonometrica angulorum ad centesimas minuti secundi partes, quos logarithmos tabulæ illæ utique præbere possunt, non nisi tædiosa interpolatione, quæ etiam a calculatore bene exercitato non facile conficeretur animo, sisterentur et computarentur. Hoc imprimis editionibus celeberrimi Vegæ vitio vertendum est, quum interpolatio, dum ibi anguli ad minuta prima modo exscripti sunt, |