De rerum natura libri sex

Couverture
sumptibus Teubneri, 1874 - 198 pages
 

Pages sélectionnées

Autres éditions - Tout afficher

Expressions et termes fréquents

Fréquemment cités

Page 31 - Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, E terra magnum alterius spectare laborem ; Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Page 87 - Denique si vocem rerum natura repente mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa "quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges ? quid mortem congemis ac fles ? nam si grata fuit tibi vita anteacta priorque 935 et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere, cur non ut plenus vitae conviva recedis aequo animoque capis securam, stulte, quietem...
Page 91 - ... primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
Page 1 - Denique per maria ac montis fluviosque rapacis frondiferasque domos avium camposque virentis omnibus incutiens blandum per pectora amorem efficis ut cupide generatim saecla propagent. Quae quoniam rerum naturam sola gubernas nec sine te quicquam dias in luminis oras exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam...
Page 63 - Acherusia templa, 25 nee tellus obstat quin omnia dispiciantur, sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur. his ibi me rebus quaedam divina voluptas percipit atque horror, quod sic natura tua vi tarn manifesta patens ex omni parte retecta est.
Page 25 - Nunc age quod superest cognosce et clarius audi. nec me animi fallit quam sint obscura ; sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor et simul incussit suavem mi in pectus amorem musarum, quo nunc instinctus mente vigenti 925 avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo.
Page 115 - Nunc quibus ule modis somnus per membra quietem inriget atque animi curas e pectore solvat, suavidicis potius quam multis versibus edam ; parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri. tu mihi da...
Page 32 - Acherusia templa petentes. nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 90 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.
Page 88 - Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, Qui petere a populo fasces saevasque secures Imbibit, et semper victus tristisque recedit.
Page 20 - ... quae cum magna modis multis miranda videtur gentibus humanis regio visendaque fertur, rebus opima bonis, multa munita virum vi, nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se nee sanctum magis et mirum carumque videtur. 730 carmina quin etiam divini pectoris eius vociferantur et exponunt praeclara reperta, ut vix humana videatur stirpe creatus.

Informations bibliographiques