Images de page
PDF
ePub

totum annum tribuemus; atque ita propositum facilius assequamur instaurandi omnia in Christo: exemplo Decessorum usi quum Pontificatum inirent, indulgentiam extra ordinem, instar Iubilaei, orbi catholico impertiri decrevimus.

Quamobrem de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa Jigandi atque solvendi potestate, quam Nobis Dominus, licet indignis, contulit; universis et singulis utriusque sexus christifidelibus in alma Urbe Nostra degentibus vel ad eam advenientibus, qui unam e quatuor Basilicis patriarchalibus, a Dominica prima Quadragesimae, nempe a die 21 februarii, usque ad diem 2 iunii inclusive, qui erit solemnitas sanctissimi Corporis Christi, ter visitaverint; ibique per aliquod temporis spatium pro catholicae Ecclesiae atque huius Apostolicae Sedis libertate et exaltatione, pro extirpatione haeresum omniumque er. rantium conversione, pro christianorum Principum concordia ac totius fidelis populi pace et unitate, iuxtaque mentem Nostram pias ad Deum preces effuderint; ac semel, intra praefatum tempus, esurialibus tantum cibis utentes ieiunaverint, praeter dies in quadragesimali indulto non comprehensos; et, peccata sua confessi, sanc. tissimum Eucharistiae sacramentum susceperint; ceteris vero ubicumque, extra praedictam Urbem degentibus, qui ecclesiam cathedralem, si sit eo loci, vel parochialem aut, si parochialis desit, principalem, supra dicto tempore vel per tres menses etiam non continuos, Ordinariorum arbitrio, pro fidelium commodo, praecise designandos, ante tamen diem 8 mensis decembris, ter visitaverint; aliaque recensita opera devote peregerint: plenissimam omnium peccatorum suorum indulgentiam concedimus et impertimus; annuentes insuper ut eiusmodi indulgentia, semel tantum lucranda, animabus, quae Deo caritate coniunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari possit et valeat.

Concedimus praeterea ut navigantes atque iter agentes, quum primum ad sua domicilia se receperint, operibus supra notatis peractis, eandem indulgentiam possint consequi.

1

Confessariis autem, actu approbatis a propriis Ordinariis, potestatem facimus ut praedicta opera, a Nobis iniuncta, in alia pietatis opera commutare valeant in favorem Regularium utriusque sexus, nec non aliorum quorumcumque qui ea praestare nequiverint, cum facultate etiam dispensandi super Communione cum pueris, qui ad eandem suscipiendam nondum fuerint admissi.

Insuper omnibus et singulis christifidelibus tam laicis quam ecclesiasticis sive saecularibus sive regularibus cuiusvis ordinis et instituti, etiam specialiter nominandi, licentiam concedimus et facultatem ut sibi, ad hunc effectum, eligere possint quemcumque presbyterum tam regularem quam saecularem, ex actu approbatis (qua facultate uti possint etiam moniales, novitiae aliaeque mulieres intra claustra degentes, dummodo confessarius approbatus sit pro monialibus), qui eosdem vel easdem, infra dictum temporis spatium, ad confessionem apud ipsum peragendam accedentes, cum animo praesens iubilaeum assequendi, nec non reliqua opera ad illud lucrandum necessaria adimplendi, hac vice et in foro conscientiae dumtaxat, ab excommunicationis, suspensionis aliisque ecclesiasticis sententiis et censuris, a iure vel ab homine quavis de causa latis seu inflictis, etiam Ordinariis locorum et Nobis seu Sedi Apostolicae, etiam in casibus cuicumque ac Summo Pontifici et Sedi Apostolicae speciali licet modo reservatis, nec non ab omnibus peccatis et excessibus etiam iisdem Ordinariis ac Nobis et Sedi Apostolicae reservatis, iniuncta prius poenitentia salutari aliisque de iure iniungendis et, si de haeresi agatur, abiuratis antea et retractatis erroribus, prout de iure, absolvere; nec non vota quaecumque etiam iurata et Sedi Apostolicae reservata (castitatis, religionis, et obligationis, quae a tertio acceptata fuerit, exceptis) in alia pia et salutaria opera commutare et cum poenitentibus eiusmodi in sacris ordinibus constitutis etiam regularibus, super occulta irregularitate ad exercitium eorundem or. dinum et ad superiorum assequutionem, ob censurarum violationem dumtaxat, contracta, dispensare possit et valeat.

Non intendimus autem per praesentes super alia qua

vis irregularitate sive ex delicto sive ex defectu, vel publica vel occulta aut nota aliave incapacitate aut inhabilitate quoquomodo contracta dispensare; neque etiam derogare Constitutioni cum appositis declarationibus editae a fel. rec. Benedicto XIV, quae incipit «Sacramentum poenitentiae»; neque demum easdem praesentes litteras iis, qui a Nobis et Apostolica Sede, vel ab aliquo Prae. lato, seu Iudice ecclesiastico nominatim excommunicati, suspensi, interdicti seu alias in sententias et censuras incidisse declarati, vel publice denuntiati fuerint, nisi intra praedictum tempus satisfecerint, et cum partibus, ubi opus fuerit, concordaverint, ullo modo suffragari posse et debere.

Ad haec libet adiicere, velle Nos et concedere, integrum cuicumque, hoc etiam Iubilaei tempore, permanere privilegium lucrandi quasvis indulgentias, plenariis non exceptis, quae a Nobis vel a Decessoribus Nostris concessae fuerint.

Finem vero, Venerabiles Fratres, scribendi facimus, spem magnam iterum testantes, qua plane ducimur, fore ut, ex hoc Iubilaei munere extraordinario, auspice Virgine Immaculata a Nobis concesso, quamplurimi, qui misere a Iesu Christo seiuncti sunt, ad eum revertantur, atque in christiano populo virtutum amor pietatisque ardor refloreat. Quinquaginta abhinc annos, quum Pius decessor beatissimam Christi Matrem ab origine labis nesciam fide catholica tenendam edixit, incredibilis, ut diximus, caelestium gratiarum copia effundi in hasce terras visa est; et, aucta in Virginem Deiparam spe, ad veterem populorum religionem magna ubique accessio est allata. Quidnam vero ampliora in posterum exspectare prohibet? In funesta sane incidimus tempora; ut prophetae verbis conqueri possimus iure: Non est enim veritas, et non est misericordia, et non est sciendia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt'). Attamen, in hoc quasi malorum diluvio, iridis instar Virgo clementissima versatur ante oculos, faciendae pacis Deum inter et homines quasi arbitra. Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram '). Saeviat licet procella et caelum atra nocte occupetur; nemo animi incertus esto. Mariae adspectu placabitur Deus et parcet. Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni%). Et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem). Profecto si Mariae, ut par est, confidimus, praesertim modo quum immaculatum eius conceptum alacriore studio celebrabimus; nunc quoquo illam sentiemus esse Virginem potentissimam, quae serpentis caput virgineo pede contrivit 4).

1) Os 4, 1--2.

Horum munerum auspicem, Venerabiles Fratres, vobis populisque vestris apostolicam benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die 2 Februarii 1904, Pontificatus Nostri anno primo.

Pius PP. X.

1) Gn 9, 13.
2) Ib. 16.
3) Ib. 15.
4) Off. Imm, Conc. B. M. V.

au

Beilage III.
Ein Originalaktenstück aus der Helvetik.")
Generalsecretär Mousson an Direktor Dolder.
Liberté

Egalité
Berne le 10 Décember 1799.
Le Secrétaire général du Directoire Exécutif
Citoven Dolder, Président du Directoire Exécutif. Ci.
toven Président.

Lorsqu'il s'agit de mon pays, je ne me permets de considérer ni les hommes, quelque puissants qu'ils soient ni moi-même, quelque danger qui puisse résulter de mes démarches. Vous me demandez une déclaration par écrit sur l'objet de ma communication verbale d'hier; j'y procede sans hésiter. Dimanche, huitième Décembre dernier, à dix heures du soir rentrant chez moi avec deux amis, le concierge Bächler me remit un billet du Citoyen Directeur Laharpe, par lequel il m'invitait à passer chez lui dans la soirée.

Ce billet avait été ap. porté deux heures auparavant par le domestique du Cit. Laharpe, qui, ne me trouvant pas, le remit à Bächler.

Je me rends à cette invitation. Dès que je suis entré, le Citoyen Laharpe ferme la porte en dedans;

1) Dieser Brief von Mousson aus der kritischen Zeit der Helvetik, vor dem Staatsstreich vom 7. Januar 1800, der der Anfang des Niedergangs war, ist erst jetzt im Original zum Vorschein gekommen und von dem Herausgeber, dem er zugestellt wurde, dem Eidg. Archiv, wohin er gehört, übergeben worden. Er bildet ein Hauptaktenstück der helvetischen Periode.

Wir können im Uebrigen in diesem Jahre, des grossen Umfangs des Bandes wegen, mit weiteren Publikationen staats. rechtlich wichtiger Akten nicht fortfahren, hoffen dies aber im nächsten Bande zu thun.

« PrécédentContinuer »