Images de page
PDF
ePub

istis non appetitis, imo contemtis cibum solitum esuriat et comedere valeat. Talis ergo est stultitia hypocritarum de virtutibus et gratiis Dei praesumentium, se esse integros et iustos, qualis est aegrotantium et medicinis comestis sanitatem praesumentium ac superbe contra medicum tumentium, cum haec non sint sanitas, sed remedia ad sanitatem et opera ac dona iustitiae, non salus sed remedia ad salutem et iustitiam. Salus autem solus Deus, qui per haec omnia quaeritur, non autem inventus praesumi debet. Ergo sicut aegrotus non sine timore agit, etiamsi medicinas possit sumere, ita iustus non sine timore agit, licet bona operetur, cum uterque sit in suo periculo perditionis.

Die S. Iohannis Sermo in Parochia habitus *).

Qui timet Deum, facit bona, Ecclesiastae 15. Brevis doctrina illis, qui cupiunt scire, quomodo bona faciant. Si enim quaeras, quomodo faciam bona? respondet: Deum time, et quaecunque sic timendo feceris, bona erunt. Sic Ecclesiastae ultimo, finem sermonis pariter omnes audiamus: Deum time et mandata illius serva, hoc est omnis hominis.

Concludamus itaque: Sicut non potest fieri, ut faciat malum, qui timet Deum, ita non potest fieri, ut faciat bonum, qui contemnit Deum. Nec mirum, cum ipse contemtus sit malum et ipse timor sit bonum. Si enim etiam mortuos suscites et securus agas, iam non facis bona; contra si etiam vilissimum facias et pavidus agas, iam facis bonum. Tantum habet opus quodlibet bonitatis, quantum

*) Hic sermo de timore Dei die S. Joannis Baptistae anni 1515 habitus est in ecclesia parochiali Vittembergensi. Loescher reddit eum I, p. 252 sqq. (ex MSto.) Walch. XII, p. 2184 sqq.

habet timoris Dei, et rursus tantum habet malitiae, quantum contemtus.

Corollarium.

Cum non tantummodo opera contra legem Dei fiant cum contemtu Dei et sine timore, sed etiam opera secundum legem, patet quod non tantum mala, sed etiam bona opera possint esse peccata, quae scilicet secure ac per hoc superbe fiunt sine timore Dei. Secundum, sicut timenti Deum nulla est diligentia eligendorum operum necessaria, ita non timenti nulla diligentia satis est eligendorum operum. Patet, quoniam hic multi aguntur spiritibus erroris eligentes talia opera, quae confidunt Deo placitura, cum talia prorsus nulla sint tantummodo *), ut orationes, ieiunium, vigilias etc. Haec enim tum placent et bona sunt, si cum timore Dei fiant, sicut et opus sartoris, sutoris, consulum, principis et cuiuscunque artis et officii. At nunc illi eligunt talia, tanquam per se placitura, cum hic dicat, qui timet Deum facit bona, quasi diceret, si aliquis de-. bet facere bona, necesse est ante omnia ut timeat Deum, quod si non timet, frustra confidit sese facere bona. Sed pro declaratione maiori quaeritur, quomodo possit timor Dei bonum quid esse, cum alias quod timetur sit odiosum et non optabile, ut commune dictum est. B. Hieronymus: quem times, odias necesse est; Deus autem sit summum bonum summeque amabilis. Natura autem timoris est, ut cupiat id non esse, quod timet, sic enim infernus, sic mors, sic paupertas, sic quodcunque aliud timetur, in hunc modum, ut optetur non esse et cessare. Optare autem Deum non esse summa summarum blasphemia est: ergo timere Deum, i, e. Dèum maledicere, quia est optare ei summum malum, non esse, non vivere, non posse, non sapere, non velle, non esse iustum, verum, bonum etc. Non igitur moveo hanc quaestionem, ut videam, quam pauci sint, qui Deum benedicant, laudent, glorificent, et quam grande sit opus benedicere Deum vere, Nam multi *) Hic sensus vacillat.

sunt, qui ore canunt et legunt laudes Dei, quorum tamen cor plenum est blasphemia Dei, licet id ipsum non credant nec sciant. De quibus dicit per Jesaiam: Hic populus me labiis honorat, cor autem eorum longe est a me, i. e. corde aliud utique blasphemia agunt quam labiis. Quales Esaiae quarto dicit: blasphemaverunt sanctum Israel; et apud Ieremiam, omnes maledicunt mihi, dicit Dominus; et Ies. 52: Et iugiter blasphematur nomen meum tota die. Denique et Hiob, veritus ne filii sui Deum benedixerint in corde suo, cum utique praesumeret, quod benedixerint eum in ore suo, sacrificavit pro eis: atque hic vae grandem timorem et horribile periculum vitae nostrae inspiciamus. Vide quam vehementer conformis sit mundus inferno: nam omnis damnatus, imo omnis peccator moriens statim incipit Deum blasphemare et sic permanebit sine fine. Quomodo sit hoc, quaeritur: quia blasphemia cordis est velle, optare, conari, ut deus non sit, quia summe horret et timet Deum et omnia, quae facit, vult, dicit super eum; quo horrore fit, ut summe quoque detestetur, abominetur odiatque Deum, et ita fit, ut non sit in morte, qui memor sit Dei, neque in inferno quisquam confitebitur ei. His sunt similes in vita, imo incipiunt hanc miseriam omnes, qui sunt extra gratiae statum, quod patet sic: quia sicut per gratiam firmantur electi, ut etiam in morte et inferno benedicant Deum, nedum in quocunque alio incommodo temporali, tum haec omnia acceptant et approbant a Deo facta, ut iusto, bono, vero etc. Ita sine gratia infirmi sunt reprobi, ut non tantum mortem et infernum horreant, sed etiam quodlibet aliud incommodum ac sic in omnibus optant contrarium voluntati optimae Dei, contra eamque toto nisu conantur, quia horrent talia sibi fieri.

Corollarium.

Paucissimi itaque et tam pauci sunt laudatores Dei, quam pauci in adversis benedicunt Deum, et id ex corde, non modo ore. Nam id horrent, quod

placet Deo, et id nolunt, quod vult Deus, cum omnia fiant voluntate Dei, quam optant non esse, ac per hoc corde sunt maledicentes et blasphemantes.

Quare respondeamus ad quaestionem, quod aliud est horror Dei, aliud timor. Timor est fructus amoris, horror autem seminarium odii. Ideo Deus non debet horreri, sed timeri, ne odio habeatur, qui debet amari. Nam natura, ut dixi, horroris est fugere, odire, abominari *), ac per hoc blasphemare, maledicere, optare non esse. Unde timor Dei melius intelligeretur reverentia, ut patet in hominibus, quos amamus, colimus, aestimamus, timemus offendere. Verum hoc est impossibile ei, qui aliud diligit, quam Deum. Nam huic amori nitens et fidens securus ruit necessario in horrorem, cum tale ei subtrahitur: sicut domus super arenam fundata irruentibus pluvia ventoque. Ergo qui timet Deum, i. e. qui reveretur 'Deum, hic facit bona; non est timendum, quod faciat mala. Non itaque Deus ·timendus est sicut tortor, aut percussor, aut diabolus, aut infernus. Veruntamen sine gratia non potest ex natura aliter timeri, ut patet in Adamo fugiente et sese abscondente in paradiso, hoc autem est horribile omnibus separatis.

Hinc scriptura duplicem continet timorem sanctum. Psalm. 18: Timor Domini sanctus permanens in seculum seculi, i. e. reverentia Dei. Sic enim tremunt et angeli et potestates. Id. Ps. 110: Sanctum et terribile nomen eius; quod addit sanctum, excludit terribile profanum, quo tremitur odio contrario. Sic Psalm. 2: Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. Vocatur autem sanctus, quia sanctificat et purissimum facit hominem, ut nihil prorsus cupiat, quod suum est, sed solum quod Dei est. Et hic quomodo stet cum securitate, ideo non scimus, quia non nisi servilem experti sumus. Dat tamen B. Augustinus, ut allegat Magister, similitudinem de uxore casta et adultera. Hunc vocant theologi filialem et liberum, servilem

*) Loesch.: obominari.

vero mercenarium, coactum, violentum, extrinsecum, ac per hoc impurum, de quo I. Ioh. 4: Timor non est in caritate, quia timor poenam habet; differt ergo ab illo vero timore, quia primo ipse habet poenam, affligit enim eum, qui sic timet. Sanctus autem habet iucunditatem, quia ita afficitur in eum, quem amat, ut non satis possit eum revereri. Secundo hacet sollicitudinem, ille vero securitatem. Tertio habet odium, ille amorem. Quarto habet fugae cupiditatem, ille adhaesionis desiderium. Quinto habet aliud quam Deum, ille nil praeter Deum, Esaiae 8: Dominum exercituum sanctificato. Sexto est extrinsecus, ille intrinsecus. Septimo est temporalis, ille permanens in aeternum, tamdiu enim durat, quamdiu poena urget. Si enim cessaret poena, etiam rideret eum, quem nunc timet. Ideo dextra cordis intimum foris notat. Intus enim condemnat, sed foris timet, ac sic coactus est et extortus timor. Denique patet, quod aliud quam Deum timet, scilicet poenam, ideo Deum non timet.

Corollarium.

Sicut in hac vita non implemus mandata Dei, ita nec sanctum perficimus timorem, quia tantus est ipse, quantus est amor Dei, sed amor Dei non est perfectus in hac vita. Quare sicut multi sunt gradus cuiuslibet virtutis, ita sunt et timoris. Nam sunt aliqui tam profunde infruniti, qui nec propter infernum aut etiam mortem Deum timent, neque propter infirmitates plagasque corporales innumeras, ut e. g. percutit Deus aliquam regionem peste, fame, bello, exactione, tyrannide, diluvio, sterilitate, deinde variis morbis et quidem portentosis, adhuc tamen indurata fronte et cervice non timent Deum, declinant a malis suis, ut faciant bona, sed magis ac magis proficiunt in peius, sicut videmus nostra aetate fieri in miserrimis variisque plagis, de quibus Esaias c. 1: Super quo percutiam vos ultro addentes praevaricationem: et infra, Non est reversus populus ad percutientem se, sicut et Amos 5. Alii sunt, qui saltem istis tanquam a Deo missis flagellis ter

nee

« PrécédentContinuer »