Images de page
PDF
ePub

tuendis, quaerebatur. Itaque civilia instituta et facta, non qualia essent et unde orta, sed qualia esse deberent, inquirebant; non iis curae erat naturae imaginem quam maxime veram nobis reddere, sed ideam perfectae cujusdam societatis admirationi et imitationi nostrae proponere. Aristoteles ipse, quamvis experientiae magis quam Plato consuluerit, non communis vitae leges reperire sibi proposuit, sed quae sit optima civitatis forma. Principio ponit civitatibus nihil aliud appetendum esse quam ut cives virtutis usu felices efficiantur virtutemque in contemplatione consistere; neque hoc statuit tanquam legem quam societates revera observent, sed observare debeant ut homines naturam suam exsequantur. Postea quidem res historicas respicit, sed fere tantum ut eas judicet monstretque quomodo sua principia variis casibus aptari possint. Alii vero politici scriptores, qui Aristoteli successerunt, hujus exemplum plus minusve secuti sunt. Seu res omnino negligunt, seu attentius aut levius eas considerant, omnes ad id pergunt, non ut eas cognoscant, sed corrigant aut etiam ab imo ad summum convertant; praesentia igitur praeteritaque nihil paene habent quod eos destineat, sed ad futurum spectant. Omnis autem doctrina, quae ad futurum spectat, cum certa omnino materia careat, non scientia, sed ars appellatur. Fateor equidem hanc artem sine quadam scientia nunquam fuisse. Nemo enim unquam asseruit aliquam reipublicae formam ceteris anteponendam esse qui non argumentis demonstrare tentaret cur eam anteponeret; haec autem demonstratio e rebus constet necesse est. Si quis, exempli gratia, democratiam credit aristocratiae praestare, illam cum humana matura melius congruentem monstrat, aut historia ostendit a liberis gentibus alias superatas esse, etc. Quodcumque tentamus, cum ratione utimur seu ad rerum naturam scrutandam, seu ad praecepta vitae edicenda, ad res redeundum, ergo ad scientiam. At primum, cum scriptores suas his de rebus opiniones e conditione humana potius quam e statu societatum deducere soleant, haec scientia, si modo eo nomine uti liceat, nihil quod vere politicum sit plerumque in se continet. Quid enim? Cum demonstratum est homines ad libertatem matos esse, aut contra securitate ante omnia egere, et inde concluditur quomodo respublica constitui debeat, ubi est scientia politica? Quidquid in iis disputationibus scientiam imitatur, ad psychologiam pertinet, quidquid autem ad politicam, ars est; aut, si quid forte ad meram politicarum rerum descriptionem et interpretationem attinet, hoc certe minorem secundumque locum obtinet. Hujus generis est Aristotelis doctrina de causis quae constitutiones mutant aut evertunt. Eraeterea scientia, cum arte miscetur, sinceram maturam suam servare nequit, sed in nescio quid ambiguum vertitur. Ars enim, cum in actu consistat, festinare cogitur scientiamque, quam in se habet, secum rapit et urget; scientia autem tantam festinationem non patitur. Nam quoties inquiritur quid agendum sit — quod proprium artis munus est — non cunctari sine fine licet; sed quam promptissime respondendum est, quia vivendum. Si civitas laborat, non dubii haerere possumus dum politica scientia morbi naturam descripserit et causas repererit; sed sine mora agendum est. Attamen, quia sumus mente praediti et deliberandi facultate, non temere decernimus; immo, necesse est intelligamus aut potius intelligere credamus consiliorum nostrorum rationes. Itaque facta quae nobis in promptu sunt colligimus, conferimus, celeriter interpretamur; uno verbo, scientiam extemporalem inter eundum instituimus qua opinio nostra fundata esse videatur. Ea est scientia quae media ipsa in arte invenitur; vides autem quam adulterata! Propterea quod sine ulla methodo processit, nihil aliud praebere potest quam dubias probabilitates quae nullam fere auctoritatem apud nos habeant nisi quam nos ipsi iis suppeditemus. Eas enim sequimur, non quod argumenta quibus demonstrari videntur nihil incerti relinquunt, sed quia intimis affectibus nostris respondent : nos ad id tantum inclinant quod sponte expetimus. Ceterum in iis quaestionibus, cum de utilitate nostra agatur, omnia affectus animi acriter movent. Quod ad vitam nostram tanti momenti est non tranquilla mente expendere possumus; sunt autem quae amamus, quae odimus, quae optamus, nostraque odia, amores, desideria nobiscum afferimus quae meditationem nostram perturbant. Adde quod nulla certa regula exstat qua quid per se utile sit, quid non, secerni possit. Nam cum plerumque una et eadem res ex una parte utilis, ex altera contra damnosa sit, neque damnum cum utilitate more mathematico comparari queat, quisque naturam suam sequitur et ex indole sua aut hanc aut illam partem unice considerat alteramque omittit. Sunt, exempli gratia, qui civium concordiae adeo student ut nihil utilius esse censeant quam si civitas quam maxime una efficiatur, nec libertatem desiderent nimia hac cohaerentia sublatam; sunt contra qui libertatem ante omnia ponunt. Itaque totus ille argumentorum contextus, quibus variae illae sententiae nituntur, non res rerumque verum ordinem exprimit, sed animorum tantummodo habitus: quod a vera scientia abhorret. Scientia igitur ab arte ita discrepat ut naturam suam sequi non possit, nisi sui juris omnino sit, id est certae cuidam materiae sese applicet ut eam cognoscat, sine ulla utilitatis cura. Ea enim conditione, urgente nulla vitae necessitate, procul a forensibus privatisque certaminibus in umbratili pace et tranquillitate studiis vacare licet, nec quidquam nos incitat ut longius in concludendo progrediamur quam sinunt argumenta. Sane ea ipsa quae de rebus abstractis cogitamus e pectore oriuntur; pectus enim fons totius vitae. Sed, ni animi affectibus temere inservire velimus, opportet eos ratione moderari rationemque ideo supra vitae casus et eventus extollere; namque aliter, cum cupiditatibus omnigenis impar sit, se quo impellerent necessario converteret.

Ne credas autem scientiam ideo inutilem esse ad regendam hominum vitam; arti contra eo magis auxiliatur quo melius ab ea separatur. Etenim quid nobis optabilius est quam mente et corpore sanos esse? Sola autem scientia determinari potest in quo consistat mentis corporisque bona valetudo. Scientia enim, cum varias hominum societates per genera et species separet, quae sit normalis vitae politicae forma in quaque specie non describere non potest, propterea quod speciem ipsam describit: nam quidquid ad speciem attinet normale est, quidquid autem normale, sanum. Praeterea cum in altera scientiae parte de morbis morborumque causis agatur, non modo quid optandum, sed etiam quid fugiendum et qua via arcenda pericula sint, admonemur. Itaque hoc artis ipsius refert ut scientia ab ea sejuncta quasi manu mittatur.

Addendum est autem cuilibet scientiae suam materiam propriam et peculiarem esse debere : nam si cum aliis scientiis eam communem haberet, ipsa cum iis confunderetur.

II

Non omnis autem materia scientiae apta est.

Scientiae primum opus est res, de quibus agitur, quales sint describere. Si vero adeo inter se differant ut nullum genus constituant, nulla earum descriptio rationali via tentari queat. Singulae enim ex se, omissis aliis, considerari ac definiri debeant. At omni individuo insitae sunt infinitae proprietates inter quas nulla selectio fieri possit : describi autem infinitum nequit. Nihil aliud igitur reliquum esset nisi ut poetarum litteratorumque more tractentur qui res, quales esse videntur, sine ulla ratione et methodo depingunt. Contra, si in genera redigi possunt, aliquid habent quod vere definire liceat atque hoc est quod eorum naturam constituit. Nempe quae omnibus individuis ejusdem generis communia versantur, finita sunt et eorumdem essentiam declarant : satis est igitur alia aliis superponere et qua congruant notare. Uno verbo, scientia non individua, sed genera tantum describit. Itaque prior scientiae pars nullum in Politica locum habebit, nisi societates humanae divisionem illam per genera ac species patiantur.

Aristoteles quidem aristocratiam, monarchiam atque τολτείαν jamdudum distinxerat. Ne confundas autem societatum species ac varias reipublicae formas. Duo enim populi diversorum generum esse possunt, etiamsi eodem modo gubernentur. Sic quaedam τέλεις, id est graecae civitates, et pleraeque barbarorum gentes monarchiae nomen aeque merentur, et ab Aristotele (!) acceperunt propterea quod sub regibus utraeque vive

[ocr errors]
« PrécédentContinuer »