Images de page
PDF
ePub

nemo antea tam longe processerat in hac via quae posteros ad meram politicam scientiam adduxit; nemo tam plane perspexerat quae conditiones essent hujus scientiae institutioni necessariae.

Sed quae sint hae conditiones prius exponamus.

CAPUT PRIMUM

QUAE SINT CONDITIONES INSTITUTIONI POLITICAE SCIENTIAE NECESSARIAE

I

Nulla doctrina scientiae nomen meretur quae non materiam aliquam determinatam, quam exploret, habeat. Scientia enim in rebus versatur; nisi quid ei datum sit quod describat et interpretetur, in vacuo consistit nec quicquam est quod sibi proponere possit ultra hanc descriptionem atque interpretationem. Ea ratione numeros arithmetica considerat, geometria spatium et figuras, scientiae naturales corpora animata et inanimata, psychologia denique mentem humanam. Itaque ut scientia politica institui posset, ante omnia necessarium erat materiam certam ei assignari.

Primo quidem adspectu nihil promptius esse videtur quam hanc difficultatem exsolvere. Nonne enim Politica res politicas, id est leges, mores, religiones, etc., pro materia habet? Sin autem historiam respicies, tibi constabit nullum philosophum, usque ad recentissima tempora, eas ita concepisse. Etenim omnia ea ab hominum voluntate ita pendere arbitrabantur ut eadem non sentirent vere res esse, haud secus atque ceteras naturae res, quae suas proprietates habent ideoque scientias requirunt, quibus describantur et explicentur; sed satis esse videbatur si humanae voluntati quid retenlum, quid fugiendum esset in societatibus consti

tuendis, quaerebatur. Itaque civilia instituta et facta, non qualia essent et unde orta, sed qualia esse deberent, inquirebant; non iis curae erat naturae imaginem quam maxime veram nobis reddere, sed ideam perfectae cujusdam societatis admirationi et imitationi nostrae proponere. Aristoteles ipse, quamvis experientiae magis quam Plato consuluerit, non communis vitae leges reperire sibi proposuit, sed quae sit optima civitatis forma. Principio ponit civitatibus nihil aliud appetendum esse quam ut cives virtutis usu felices efficiantur virtutemque in contemplatione consistere; neque hoc statuit tanquam legem quam societates revera observent, sed observare debeant ut homines naturam suam exsequantur. Postea quidem res historicas respicit, sed fere tantum ut eas judicet monstretque quomodo sua principia variis casibus aptari possint. Alii vero politici scriptores, qui Aristoteli successerunt, hujus exemplum plus minusve secuti sunt. Seu res omnino negligunt, seu attentius aut levius eas considerant, omnes ad id pergunt, non ut eas cognoscant, sed corrigant aut etiam ab imo ad summum convertant; praesentia igitur praeteritaque nihil paene habent quod eos destineat, sed ad futurum spectant. Omnis autem doctrina, quae ad futurum spectat, cum certa omnino materia careat, non scientia, sed ars appellatur.

Fateor equidem hanc artem sine quadam scientia nunquam fuisse. Nemo enim unquam asseruit aliquam reipublicae formam ceteris anteponendam esse qui non argumentis demonstrare tentaret cur eam anteponeret; haec autem demonstratio e rebus constet necesse est. Si quis, exempli gratia, democratiam credit aristocratiae praestare, illam cum humana natura melius congruentem monstrat, aut historia ostendit a liberis gentibus alias superatas esse, etc. Quodcumque ten

tamus, cum ratione utimur seu ad rerum naturam scrutandam, seu ad praecepta vitae edicenda, ad res redeundum, ergo ad scientiam.

At primum, cum scriptores suas his de rebus opiniones e conditione humana potius quam e statu societatum deducere soleant, haec scientia, si modo eo nomine uti liceat, nihil quod vere politicum sit plerumque in se continet. Quid enim? Cum demonstratum est homines ad libertatem uatos esse, aut contra securitate ante omnia egere, et inde concluditur quomodo respublica constitui debeat, ubi est scientia politica? Quidquid in iis disputationibus scientiam imitatur, ad psychologiam pertinet, quidquid autem ad politicam, ars est; aut, si quid forte ad meram politicarum rerum descriptionem et interpretationem attinet, hoc certe minorem secundumque locum obtinet. Hujus generis est Aristotelis doctrina de causis quae constitutiones mutant aut evertunt.

Praeterea scientia, cum arte miscetur, sinceram naturam suam servare nequit, sed in nescio quid ambiguum vertitur. Ars enim, cum in actu consistat, festinare cogitur scientiamque, quam in se habet, secum rapit et urget; scientia autem tantam festinationem non patitur. Nam quoties inquiritur quid agendum sitquod proprium artis munus est -non cunctari sine fine licet; sed quam promptissime respondendum est, quia vivendum. Si civitas laborat, non dubii haerere possumus dum politica scientia morbi naturam descripserit et causas repererit; sed sine mora agendum est. Attamen, quia sumus mente praediti et deliberandi facultate, non temere decernimus; immo, necesse est intelligamus aut potius intelligere credamus consiliorum nostrorum rationes. Itaque facta quae nobis in promptu sunt colligimus, conferimus, celeriter inter

« PrécédentContinuer »