Images de page
PDF
ePub

pretamur; uno verbo, scientiam extemporalem inter eundum instituimus qua opinio nostra fundata esse videatur. Ea est scientia quae media ipsa in arte invenitur; vides autem quam adulterata! Propterea quod sine ulla methodo processit, nihil aliud praebere potest quam dubias probabilitates quae nullam fere auctoritatem apud nos habeant nisi quam nos ipsi iis suppeditemus. Eas enim sequimur, non quod argumenta quibus demonstrari videntur nihil incerti relinquunt, sed quia intimis affectibus nostris respondent: nos ad id tantum inclinant quod sponte expetimus. Ceterum in iis quaestionibus, cum de utilitate nostra agatur, omnia affectus animi acriter movent. Quod ad vitam nostram tanti momenti est non tranquilla mente expendere possumus; sunt autem quae amamus, quae odimus, quae optamus, nostraque odia, amores, desideria nobiscum afferimus quae meditationem nostram perturbant. Adde quod nulla certa regula exstat qua quid per se utile sit, quid non, secerni possit. Nam cum plerumque una et eadem res ex una parte utilis, ex altera contra damnosa sit, neque damnum cum utilitate more mathematico comparari queat, quisque naturam suam sequitur et ex indole sua aut hanc aut illam partem unice considerat alteramque omittit. Sunt, exempli gratia, qui civium concordiae adeo student ut nihil utilius esse censeant quam si civitas quam maxime una efficiatur, nec libertatem desiderent nimia hac cohaerentia sublatam; sunt contra qui libertatem ante omnia ponunt. Itaque totus ille argumentorum contextus, quibus variae illae sententiae nituntur, non res rerumque verum ordinem exprimit, sed animorum tantummodo habitus: quod a vera scientia abhorret.

Scientia igitur ab arte ita discrepat ut naturam suam sequi non possit, nisi sui juris omnino sit, id est certae

cuidam materiae sese applicet ut eam cognoscat, sine ulla utilitatis cura. Ea enim conditione, urgente nulla vitae necessitate, procul a forensibus privatisque certaminibus in umbratili pace et tranquillitate studiis vacare licet, nec quidquam nos incitat ut longius in concludendo progrediamur quam sinunt argumenta. Sane ea ipsa quae de rebus abstractis cogitamus e pectore oriuntur; pectus enim fons totius vitae. Sed, ni animi affectibus temere inservire velimus, opportet eos ratione moderari rationemque ideo supra vitae casus et eventus extollere; namque aliter, cum cupiditatibus omnigenis impar sit, se quo impellerent necessario

converteret.

Ne credas autem scientiam ideo inutilem esse ad regendam hominum vitam; arti contra eo magis auxiliatur quo melius ab ea separatur. Etenim quid nobis optabilius est quam mente et corpore sanos esse? Sola autem scientia determinari potest in quo consistat mentis corporisque bona valetudo. Scientia enim, cum varias hominum societates per genera et species separet, quae sit normalis vitae politicae forma in quaque specie non describere non potest, propterea quod speciem ipsam describit: nam quidquid ad speciem attinet normale est, quidquid autem normale, sanum. Praeterea cum in altera scientiae parte de morbis morborumque causis agatur, non modo quid optandum, sed etiam quid fugiendum et qua via arcenda pericula sint, admonemur. Itaque hoc artis ipsius refert ut scientia ab ea sejuncta quasi manu mittatur.

+

Addendum est autem cuilibet scientiae suam materiam propriam et peculiarem esse debere: nam si cum aliis scientiis eam communem haberet, ipsa cum iis confunderetur.

II

Non omnis autem materia scientiae apta est.

Scientiae primum opus est res, de quibus agitur, quales sint describere. Si vero adeo inter se differant ut nullum genus constituant, nulla earum descriptio rationali via tentari queat. Singulae enim ex se, omissis aliis, considerari ac definiri debeant. At omni individuo insitae sunt infinitae proprietates inter quas nulla selectio fieri possit : describi autem infinitum nequit. Nihil aliud igitur reliquum esset nisi ut poetarum litteratorumque more tractentur qui res, quales esse videntur, sine ulla ratione et methodo depingunt. Contra, si in genera redigi possunt, aliquid habent quod vere definire liceat atque hoc est quod eorum naturam constituit. Nempe quae omnibus individuis ejusdem generis communia versantur, finita sunt et eorumdem essentiam declarant satis est igitur alia aliis superponere et qua congruant notare. Uno verbo, scientia non individua, sed genera tantum describit. Itaque prior scientiae pars nullum in Politica locum habebit, nisi societates humanae divisionem illam per genera ac species patiantur.

Aristoteles quidem aristocratiam, monarchiam atque Toλtelav jamdudum distinxerat. Ne confundas autem societatum species ac varias reipublicae formas. Duo enim populi diversorum generum esse possunt, etiamsi eodem modo gubernentur. Sic quaedam róleg, id est graecae civitates, et pleraeque barbarorum gentes monarchiae nomen aeque merentur et ab Aristotele (1) acceperunt propterea quod sub regibus utraeque vive

(1) Εἰσὶ βασιλεῖαι τῶν βαρβάρων. (Pol., ΙΙΙ, 14, 1285 α, 17.)

bant; natura tamen differunt. Quin etiam, apud eumdem populum civitatis regimen commutari potest etsi populus ipse in aliam speciem non ideo transferatur. Ea igitur Aristotelis divisio de societatum natura nihil exprimit. Philosophi autem qui de his rebus postea scripserunt eamdem imitati sunt neque ullam aliam tentavere; scilicet humanas societates inter se comparari posse non credebant, nisi quod ad reipublicae formam attinet. Cetera autem quae ad mores, religionem, commercium, familiam, etc., spectant, ita fortuita et inconstantia esse videbantur ut ea ad genera et species reducere nemo susceperit. Attamen ea sunt quae populorum naturae penitus inhaerent; ea est vera politicae vitae ideoque scientiae materia.

III

At descriptio gradus infimus scientiae quae rerum interpretatione tantum absolvitur. Ad interpretationem autem aliud requiritur quod in factis politicis non minus diu inesse negatum est.

Res enim interpretari nihil aliud est quam ideas, quas de rebus habemus, ordine certo disponere qui idem sit atque ordo rerum. Quod autem hoc continet, in rebus ipsis eundem ordinem existere, id est continuas series esse quarum partes inter se ita connectantur ut effectus quisque eamdem semper causam necessario sequatur neque ex alia oriri queat. Finge contra sublatam hujus nexus necessitatem et effectus sine causis aut e qualibet causa gigni posse, omnia extemplo fluxa et fortuita fiunt; fluxorum autem interpretatio nulla est. Itaque eligendum est: aut res politicae scientiae repugnant aut eadem lege gubernantur qua ceterae mundi partes.

2

Totam hanc quaestionem excutiendi non hic locus est. Monstrare tantum volumus nullam societatum scientiam esse posse si hac lege liberentur; animadvertas autem, scientia deficiente, artem ipsam, ut vidimus, uno eodemque tempore evanescere aut certe nescio quam facultatem, praeter rationem nostram, adhibendam esse ad praecepta vitae instituenda. Ceterum, cum hoc principium, ex quo res universae arcte inter se nectuntur, in reliqua natura jam experti simus neque unquam falsum occurrerit, idem et in societatibus humanis, quae in natura continentur, valere verisimillimum est. Nihil enim rectae methodo magis contrarium est quam tot et tantas in illa regula exceptiones fingere quarum ne unum quidem exemplum novimus. Multi quidem objecerunt hanc necessitatem cum humana libertate conciliari non posse; hanc autem disputationem, ut in alio libro jam diximus, amovere debemus (1). Etenim, si liberum hominis arbitrium leges necessarias revera tollit, cum voluntas in rebus externis se manifestam necessario efficiat, non modo mentem, sed etiam corpus et res inanimatas omni ordine ideoque scientia expertes esse accipiendum est. At nemo est hodierno tempore qui disputare audeat num naturae scientiae institui possint; non est cur politica scientia eodem jure non fruatur.

Homines autem et ipsi philosophi natura proni sunt ad hoc principium e rebus politicis rejiciendum. Etenim quemadmodum nullas alias actionum nostrarum rationes esse vulgo credimus nisi eas quae sub luce conscientiae voluntatem nostram videntur inclinare, ceterasque negamus esse quia eas non sentimus; ita, in civilibus institutis, causis quae maxime conspicuae sunt vim maxi

(1) De la Division du travail social, p. I et II.

« PrécédentContinuer »