Images de page
PDF
ePub

CAPUT SECUNDUM

QUATENUS scIENTIAE POLITICAE MATERIAM PROPRIAM
SECUNDATUS ASSIGNAVERIT.

Mirum est toties disputatum esse quid Secundatus in libro suo sibi destinaverit: nempe in pluribus locis ipse nos monet quid propositum habeat. « Hoc opus, inquit, pro materia habet leges, mores variasque consuetudines omnium terrae populorum. Immensam hanc materiem merito appelles, quippe quae omnia instituta amplectatur quae apud homines valent (!). » Secundatus ergo res politicas ita tractare aggreditur ut eas, quales sint, scrutetur, « earum origines inquirat causasque reperiat, et quae in corporum et quae in animorum matura jacent (*). » Legislatoris autem partes vires suas excedere humiliter declarat nedum eas affectet, neque praesertim eorum exemplum imitatur qui societatem ex integro reficere suscipiunt. « Non scribo, inquit, ut reprehendam quae in qualibet gente instituta sunt. Sed populus quisque in meo libro inveniet praeceptorum explicationem quae sequitur... Si res mihi ita succedere possit ut omnes cives novas rationes habeant, ut officia sua, suos principes, suam patriam, suas leges melius diligant et magis conscii suae felicitatis efficiantur, in

(!) Défense de l'Esprit des Lois; secunda pars, initio. (*) Loc. cit.

quacumque regione aut civitate vivant, me omnium mortalium felicissimum esse censeam (1). » Hoc consilium tanta cura exsecutus est ut multi eum etiam vituperaverint propterea quod nihil usquam vituperat, sed res ita reveretur ut me judicare quidem eas audeat. Sane procul abest quin tam aequis oculis res Humanas intueatur, eosque, qui hanc incuriam ei objecerunt, sensus operis sine dubio latet. Multa tamen, quae a moribus nostris abhorrent et ab omnibus Europae populis hodie respuuntur, in quorumdam populorum matura bene fundata existimat. Sic quamdam servitutem, temperatam sane et humanam (*), et jus plures uxores habendi (?) et falsas religiones (*) multaque alia ejusmodi quibusdam temporibus et locis apta esse censet; immo hanc civitatis formam quam maxime odit, Tyrannida scilicet, Orientis gentibus necessariam arbitratur. Ne autem inde concludas Secundatum omni quaestione quae ad usum pertinet abstinuisse. Ipse contra profitetur se inquirere « quae societati humanae summatim et singulis societatibus melius conveniant;... quae per se aliquam utilitatem habeant, et, si duae consuetudines damnosae sint, quae majus, quae minus damnum secum afferat (°). » Itaque, non tantum leges, sed vitae praecepta in ejus libro invenies; non scientiam modo, sed artem. Immo vero non sine quadam ratione vituperari potest quod ea non satis separaverit. Non in una operis parte quod est, in altera quod esse debet quaeritur, sed ars et scientia ita inter se implicantur ut saepius ab una ad alteram sensim traducatur. Duas illas problematum series nondum distincte secernit, sed

(1) Praefatio, cf, L. IV, C. 1, nota : « On dit ici ce qui est et non pas ce qui doit être. »

(*) XV, 8.

(3) XVI, 1 et passim.

(*) XXV, 25, 26.

(5) Defense de l'Esprit des Lois; pars secunda.

simul agitat: quod non sine incommodo est, nam diversas methodos requirunt. Ea autem confusio alia est quam quae apud priores philosophos in usu erat. Primum, scientia quae apud Secundatum invenitur vere politica est : nempe non de privati hominis conscientia tractat, sed res politicas pro materia habet. Nova illa igitur scientia, quamquam ab' arte non satis discriminatur, certe existit. Praeterea, majorem libri partem occupat, nedum quaestionibus quae ad actum spectant obruatur. Arti praeest, nedum famuletur meliusque igitur suam naturam sequi potest. Scriptor enim sibi ante omnia proposuit quae sunt aut fuerunt cognoscere et explicare. Praecepta vero quae edicuntur nihil aliud plerumque sunt quam veritates, qua8 scientia methodo sua antea jam demonstraverit, in aliam quamdam linguam translatae. Non agitur enim nescio quam novam civitatem instaurare, sed justas civitatum formas definire : quod scientiae proprium est. Quia autem populo cuique salus suprema lex est (1), ac societas servari nequit ni propriae suae naturae integritatem tueatur, satis est naturam illam describere ut quid petendum, quid fugiendum sit, inde concludatur: morbus enim omni modo vitandus, quidquid contra salubre est optandum. Postquam, exempli gratia, Democratiam demonstravit in parvis civitatibus solum existere posse, praecipue facile erat a nimia finium prolatione omni Democratiae abstinendum. In raris tantum casibus, ut melius infra videbimus (3), evenit ut ars in scientiae locum sine jure succedat. Ceterum ea ipsa praecepta, propterea quod nova via comparantur, longe differunt ab iis quae apud superiores scriptores politicos inveniuntur. Isti enim ideam quamdam, omnibus locis temporibusque supereminentem,

[ocr errors]

mobis offerebant quae toti humano generi convenire deberet. Unam civitatis formam, unam morum jurisque disciplinam esse confidebant quae omnium hominum naturae congrueret; ceteras autem, quae in historia occurrunt, pravas aut saltem imperfectas*esse et populorum imperitia tantum exstitisse. Nil vero mirum. Nam, cum ab historia oculos averterent, non sentire poterant hominem non semper et ubique eumdem esse, sed contra mobilem et varium, eamque igitur morum, legum, institutorum diversitatem in rerum natura fundatam. Contra Secundatus vitae regulas cum vitae conditionibus mutabiles esse intelligit. Cum in suis investigationibus diversae societatum species ei obversarentur quae aeque justae essent, ne venire quidem in mentem ei poterat praecepta, quae omnibus populis valerent, edicere; sed eadem propriae cujusque generis naturae accommodat. Quod monarchiae appetendum est, idem democratiae fugiendum; neque tamen monarchia, aut contra democratia, per se tantam excellentiam habet ut omnibus civitatibus anteponenda sit (!). Sed, ex temporis locique conditionibus, modo haec, modo illa reipublicae forma convenit (*). Secundatus ergo non adeo incuriosus est de rerum quas describit utilitate; eas autem quaestiones alia ratione quam quae erat in usu tractat. Non omnia quae facta sunt laudat, sed quid bonum sit, quid non, e normis decernit quas e rebus ipsis traxit quaeque, ob eam causam, rerum varietati respondent.

(1) « Il vaut mieux dire que le gouvernement le plus conforme à la nature est celui domt la disposition particulière se rapporte mieux à la disposition du peuple pour lequel il est établi. » (I, 3.)

(*) Miratur sane Monarchiam propterea quod in ejus compositione multo majorem artem invenit; at non ideo existimat eam per se optimam reipublicae formam esse : contra, si forte in civitate quae paucos cives mumerat instituatur, perituram societatem.

II

* Non modo Secundatus res civiles tanquam materiam observatori propositam attingit, sed easdem arbitratur distinctas ab iis quas ceterae scientiae tractant. Leges quidem enumerat quae ex humana conditione, remota omni societate, sequantur quaeque igitur ad meram psychologiam pertineant; eas naturae leges appellat (!). Sed quales sint attende : jus vitam servandi aut in pace vivendi (*), jus vescendi, jus utriusque sexus ad alterum inclinationi indulgendi (*), denique jus commercia cum proximis habendi (*). Addit quidem aliquem Dei sensum naturae legem primam esse secundum dignitatem, si non secundum tempora; at non apertum est quem locum inter ceteras ea obtineat (3). Quidquid id est, haec omnia, quemadmodum ex privata vita oriuntur, ita ad privatam vitam spectant, minime * autem ad politicam, aut certe eam vix praeparant; hic enim instinctus quoad hominum commercium impellimur, si societati vias aperit, ejus formas, naturam, leges non efficit. Nihil est in civilibus institutis quod ea ratione explicari possit. Ceterum de tota quaestione

'(!) « Avant toutes ces lois sont celles de la nature, ainsi nommées parce qu'elles dérivent uniquement de la constitution de motre étre. Pour les connaitre bien, il faut considérer un homme avant l'établissement des sociétés. » (I, 2.) -

(*) « L'homme dans l'état de nature songerait à la conservation de son étre, avant de chercher l'origine de son étre... On me chercherait domc point à s'attaquer et la paix serait la première loi naturelle. » (Ibid., cf. XXVI, 3 et 7.)

(3) « La prière naturelle qu'ils se font toujours l'un (un sexe) à l'autre serait ume troisième loi. »

(*) « Le désir de vivre en société est ume quatrième loi naturelle. »

(*) Ibid., cf. Défense, etc., primae partis objectionem sextam. In aliis locis in jure maturali comprehendit quasdam domesticae vitae regulas (XXVI, 4, 5, 14) et pudoris leges (XV, 12, et XXVI, 3). Sed eas forsam ex utriusque sexus ad alterum appetitu sequi existimat.

« PrécédentContinuer »