Images de page
PDF
ePub

mam attribuimus, quamvis eam ex aliis accipiant : nam naturae consentaneum est ea, quae secundum cognitionem priora sunt, re quoque priora haberi. Quid autem in institutione civitatum, legum, religionum manifestius est, quid oculos magis percellit quam eorum personae qui respublicas gubernarunt, leges scripserunt, sacra edocuerunt? Itaque regum, legislatorum, prophetarum aut sacerdotum privata voluntas totius politicae vitae fons videtur esse. Haec enim in conspectu omnium fiunt nec ullam obscuritatem in se habent. Reliqua contra, quum in secretis corporis politici partibus lateant, non facile conspici possunt. Inde nata est haec adeo vulgata superstitio ex qua legislator quasi infinita potentia instruatur legesque ad libitum creare, mutare, tollere valeat. Quanquam ab historicis hodie demonstratum est jus e moribus, id est e vita ipsa, parvis paulatim incrementis et sine legislatorum consiliis ortum esse, haec tamen opinio humanae menti tam penitus insidet ut in eadem multi etiam nunc perseverent. Qui autem illam accepit, omnem ordinem certum inesse societatibus humanis infitiari debet: leges enim ita, mores, instituta non e constanti quadam civitatis natura sed e fortuito casu penderent qui hunc aut illum legislatorem in ea suscitaverit. Si ex iisdem civibus, alio principe imperante, alia civitas exstare possit, eadem causa, iisdem circumstantiis, varios effectus gignendi facultatem habebit; rationali igitur vinculo res politicae carebunt.

Scientiae politicae nihil majorem moram attulit quam haec doctrina, in qua et philosophi vel prudentes vel inscii diutissime consenserunt. Nam cetera impedimenta, de quibus supra diximus aut infra loquemur, amoveri non poterant quamdiu hoc obstabat. Quamdiu n societatibus omnia adeo fortuita esse videbantur, nemini in mentem venire poterat per genera ac species

eas dividere. Nulla enim genera in rebus existere possunt nisi sint causae quae in variis locis ac temporibus vim suam exhibeant eademque semper et ubique gignant. Praeterea si legislator vitam civilem arbitrio suo instituat et regat, ubi materiam aliquam scientiae invenies? Omnis enim scientiae materia in rebus consistit quae natura sua stant et humanae voluntati reniti valent; si contra in infinitum quasi tractabiles sint, nihil nos stimulabit ut eas observemus. Immo, iisdem nihil inerit quod observatio assequatur; nam si quid proprium per se habeant, nemo eas ad libitum componere poterit. Inde fit ut Politica diu ars tantum fuerit.

At enim nemo unquam negavit humanae naturae scientiam necessariam esse, si quis homines regere velit. Concedo; sed, ut supra monstravimus, haec scientia psychologia, non politica appellanda est; nam ad hominem privatum, non ad civitatem pertinet. Ut vere politica scientia existat, oportet ut civitates naturam quandam habeant quae ex ipsa partium natura e quibus constant earumque dispositione efficiatur et civilia facta gignat: quibus autem positis, fabulosa illa legislatoris persona evanescit.

IV

Attamen non satis est materiam aliquam habere scientiae idoneam. Si genera et leges in rebus imis ita absconduntur ut nullo pacto inde expediri possint, earum scientia in aeternum possibilis tantum manebit. Ut revera instituatur, necesse est aliquam methodum in promptu nobis esse, ad rerum naturam et ad scientiac requisita accommodatam.

Ne credas autem hanc sponte animis occurrere ubi

aditur scientia; contra, non nisi multa tentando invenitur. Vide quam recenter animalium scientia viam repererit vitae leges in vivis ipsis observandi. Psychologia quoque diu erravit priusquam methodum propriam sibi composuerit; politica autem scientia in majoribus etiam difficultatibus impeditur. Res enim tam variae sunt ut quod commune habent quasi velatum lateat; tam mobiles ut observatorem fugere videantur. Praeterea, causae et effectus ita inter se implicantur ut omni modo providendum sit ne aliae cum aliis confundantur. Ante omnia, nulla experimenta in societatibus humanis tentari possunt nec facile reperire est qua alia ratione pro experimento uti possimus. Vides methodum, antequam scientiam inchoaverimus, non constitui posse e scientia oritur, quamvis eidem necessaria sit.

Quaeramus nunc quatenus varias illas conditiones, omni scientiae necessarias, in suo libro Secundatus expleverit.

CAPUT SECUNDUM

QUATENUS SCIENTIAE POLITICAE MATERIAM PROPRIAM

SECUNDATUS ASSIGNAVERIT.

I

Mirum est toties disputatum esse quid Secundatus in libro suo sibi destinaverit: nempe in pluribus locis ipse nos monet quid propositum habeat. « Hoc opus, inquit, pro materia habet leges, mores variasque consuetudines omnium terrae populorum. Immensam hanc materiem merito appelles, quippe quae omnia instituta amplectatur quae apud homines valent (1). » Secundatus ergo res politicas ita tractare aggreditur ut eas, quales sint, scrutetur, « earum origines inquirat causasque reperiat, et quae in corporum et quae in animorum natura jacent (2). » Legislatoris autem partes vires suas excedere humiliter declarat nedum eas affectet, neque praesertim eorum exemplum imitatur qui societatem ex integro reficere suscipiunt. « Non scribo, inquit, ut reprehendam quae in qualibet gente instituta sunt. Sed populus quisque in meo libro inveniet praeceptorum explicationem quae sequitur... Si res mihi ita succedere. possit ut omnes cives novas rationes habeant, ut officia sua, suos principes, suam patriam, suas leges melius diligant et magis conscii suae felicitatis efficiantur, in

(1) Défense de l'Esprit des Lois; secunda pars, initio. (2) Loc. cit.

quacumque regione aut civitate vivant, me omnium mortalium felicissimum esse censeam (1). »

Hoc consilium tanta cura exsecutus est ut multi eum etiam vituperaverint propterea quod nihil usquam vituperat, sed res ita reveretur ut ne judicare quidem eas audeat. Sane procul abest quin tam aequis oculis res humanas intueatur, eosque, qui hanc incuriam ei objecerunt, sensus operis sine dubio latet. Multa tamen, quae a moribus nostris abhorrent et ab omnibus Europae populis hodie respuuntur, in quorumdam populorum natura bene fundata existimat. Sic quamdam servitutem, temperatam sane et humanam (2), et jus plures uxores habendi (3) et falsas religiones (4) multaque alia ejusmodi quibusdam temporibus et locis apta esse censet; immo hanc civitatis formam quam maxime odit, Tyrannida scilicet, Orientis gentibus necessariam arbitratur.

Ne autem inde concludas Secundatum omni quaestione quae ad usum pertinet abstinuisse. Ipse contra profitetur se inquirere « quae societati humanae summatim et singulis societatibus melius conveniant;... quae per se aliquam utilitatem habeant, et, si duae consuetudines damnosae sint, quae majus, quae minus. damnum secum afferat (5). » Itaque, non tantum leges, sed vitae praecepta in ejus libro invenies; non scientiam modo, sed artem. Immo vero non sine quadam ratione vituperari potest quod ea non satis separaverit. Non in una operis parte quod est, in altera quod esse debet quaeritur, sed ars et scientia ita inter se implicantur ut saepius ab una ad alteram sensim traducatur. Duas illas problematum series nondum distincte secernit, sed

(1) Praefatio, cf, L. IV, C. 1, nota: «< On dit ici ce qui est et non pas ce qui doit être. >>

(2) XV, 8.

(3) XVI, 1 et passim.

(4) XXV, 25, 26.

(5) Défense de l'Esprit des Lois; pars secunda.

« PrécédentContinuer »