Images de page
PDF
ePub

simul agitat: quod non sine incommodo est, nam diversas methodos requirunt.

Ea autem confusio alia est quam quae apud priores philosophos in usu erat. Primum, scientia quae apud Secundatum invenitur vere politica est: nempe non de privati hominis conscientia tractat, sed res politicas pro materia habet. Nova illa igitur scientia, quamquam ab arte non satis discriminatur, certe existit. Praeterea, majorem libri partem occupat, nedum quaestionibus quae ad actum spectant obruatur. Arti praeest, nedum famuletur meliusque igitur suam naturam sequi potest. Scriptor enim sibi ante omnia proposuit quae sunt aut fuerunt cognoscere et explicare. Praecepta vero quae edicuntur nihil aliud plerumque sunt quam veritates, quas scientia methodo sua antea jam demonstraverit, in aliam quamdam linguam translatae. Non agitur enim nescio quam novam civitatem instaurare, sed justas civitatum formas definire: quod scientiae proprium est. Quia autem populo cuique salus suprema lex est (1), ac societas servari nequit ni propriae suae naturae integritatem tueatur, satis est naturam illam describere ut quid petendum, quid fugiendum sit, inde concludatur morbus enim omni modo vitandus, quidquid contra salubre est optandum. Postquam, exempli gratia, Democratiam demonstravit in parvis civitatibus solum existere posse, praecipue facile erat a nimia finium prolatione omni Democratiae abstinendum. In raris tantum casibus, ut melius infra videbimus (2), evenit ut ars in scientiae locum sine jure succedat.

Ceterum ea ipsa praecepta, propterea quod nova via comparantur, longe differunt ab iis quae apud superiores scriptores politicos inveniuntur. Isti enim ideam quamdam, omnibus locis temporibusque supereminentem,

(1) XXVI, 23.

(2) V. infra, p. 56 et sq.

[ocr errors]

nobis offerebant quae toti humano generi convenire deberet. Unam civitatis formam, unam morum jurisque disciplinam esse confidebant quae omnium hominum. naturae congrueret; ceteras autem, quae in historia occurrunt, pravas aut saltem imperfectas esse et popu-. lorum imperitia tantum exstitisse. Nil vero mirum. Nam, cum ab historia oculos averterent, non sentire poterant hominem non semper et ubique eumdem esse, sed contra mobilem et varium, eamque igitur morum, legum, institutorum diversitatem in rerum natura fundatam. Contra Secundatus vitae regulas cum vitae conditionibus mutabiles esse intelligit. Cum in suis investigationibus diversae societatum species ei obversarentur quae aeque justae essent, ne venire quidem in mentem ei poterat praecepta, quae omnibus populis valerent, edicere; sed eadem propriae cujusque generis naturae accommodat. Quod monarchiae appetendum est, idem democratiae fugiendum; neque tamen monarchia, aut contra democratia, per se tantam excellentiam habet ut omnibus civitatibus anteponenda sit (1). Sed, ex temporis locique conditionibus, modo haec, modo illa reipublicae forma convenit (2). Secundatus ergo non adeo incuriosus est de rerum quas describit utilitate; eas autem quaestiones alia ratione quam quae erat in usu tractat. Non omnia quae facta sunt laudat, sed quid bonum sit, quid non, e normis decernit quas e rebus ipsis traxit quaeque, ob eam causam, rerum varietati respondent.

(1) « Il vaut mieux dire que le gouvernement le plus conforme à la nature est celui dont la disposition particulière se rapporte mieux à la disposition du peuple pour lequel il est établi. » (I, 3.)

(2) Miratur sane Monarchiam propterea quod in ejus compositione multo majorem artem invenit; at non ideo existimat eam per se optimam reipublicae formam esse: contra, si forte in civitate quae paucos cives numerat instituatur, perituram societatem.

II

Non modo Secundatus res civiles tanquam materiam observatori propositam attingit, sed easdem arbitratur distinctas ab iis quas ceterae scientiae tractant.

Leges quidem enumerat quae ex humana conditione, remota omni societate, sequantur quaeque igitur ad meram psychologiam pertineant; eas naturae leges appellat (1). Sed quales sint attende: jus vitam servandi aut in pace vivendi (2), jus vescendi, jus utriusque sexus ad alterum inclinationi indulgendi (3), denique jus commercia cum proximis habendi (4). Addit quidem aliquem Dei sensum naturae legem primam esse secundum dignitatem, si non secundum tempora; at non' apertum est quem locum inter ceteras ea obtineat (5). Quidquid id est, haec omnia, quemadmodum ex privata vita oriuntur, ita ad privatam vitam spectant, minime autem ad politicam, aut certe eam vix praeparant; hic enim instinctus quoad hominum commercium impellimur, si societati vias aperit, ejus formas, naturam, leges non efficit. Nihil est in civilibus institutis quod ea ratione explicari possit. Ceterum de tota quaestione

(1) «Avant toutes ces lois sont celles de la nature, ainsi nommées parce qu'elles dérivent uniquement de la constitution de notre être. Pour les connaître bien, il faut considérer un homme avant l'établissement des sociétés. » (I, 2.)

(2) « L'homme dans l'état de nature songerait à la conservation de son être, avant de chercher l'origine de son être... On ne chercherait donc point à s'attaquer et la paix serait la première loi naturelle. » (Ibid., cf. XXVI, 3 et 7.) (3) «La prière naturelle qu'ils se font toujours l'un (un sexe) à l'autre serait une troisième loi. >>

(4) « Le désir de vivre en société est une quatrième loi naturelle. >>

(5) Ibid., cf. Défense, etc., primae partis objectionem sextam. In aliis locis in jure naturali comprehendit quasdam domesticae vitae regulas (XXVI, 4, 5, 14) et pudoris leges (XV, 12, et XXVI, 3). Sed eas forsan ex utriusque sexus ad alterum appetitu sequi existimat.

breviter ac strictim noster loquitur, quippe quae ad propositum suum non recte attineat; sed eam tantum attingit ut materiam suam melius definiat, id est a rebus proximis discriminet.

Leges autem quae civitatem respiciunt a prioribus prorsus separat proprioque nomine appellat (1), quia ex hominis natura deduci nequeunt. Eae sunt de quibus in ejus libro agitur; ea est vera investigationis quam suscepit materia, scilicet jus gentium, jus civile, jus politicum, omnia denique praecipua societatis humanae instituta. Verba autem attente interpretemur. Quanquam varias illas juris formas naturales non vocat, attamen non eas existimat extra naturam esse, sed in rebus fundatas aliter atque priores: nempe e natura non hominis, sed civitatum sequi. Earum causae, non in humana mente, sed in communis vitae conditionibus: quaerendae sunt. Si, exempli gratia, juris civilis regulas apud quemdam populum intelligere velis, quomodo cives inter se consocientur, quis sit eorum numerus considerare debes; si juris politici praecepta, quae sit principum privatorumque mutua conditio, etc. Sane, cum societates ex hominibus individuis tantummodo constent, earum natura e natura hominum pró parte pendet; sed homo ipse alius est in diversis societatibus. Non eodem animi habitu est, non eadem cupit in Monarchia atque in Democratia aut in Tyrannide. Quod vero solas leges quae segregem vitam respiciunt naturales appellavit, quasi aliae illud nomen non mererentur, hoc temporis moribus imputandum est. Nam philosophi naturalem vocare solebant hominis. statum qui sine societate viveret, ac naturale jus leges quae in tali statu observarentur. Secundatus verbum

(1) Lois positives (I, 3).

[ocr errors]

cum usitato sensu retinuit, quamvis aliquid ambiguitatis haberet.

Hac doctrina novam juris philosophiam instauravit. Etenim, usque ad hoc tempus, philosophi de iis quaestionibus in duas partes scindebantur. Alii jus totum, non rerum natura fundatum, sed hominum libera voluntate et nescio qua originali stipulatione institutum esse docebant. Alii quamdam ejusdem partem - sed hanc tantum naturalem esse arbitrabantur, scilicet eam quae ex universali hominis notione deduci poterat. Sola enim hominis privati natura ita definita et stabilis esse videbatur ut firmum juri fundamentum esse posset. A prioribus igitur philosophis non adeo isti dissentiebant; nam, cum summa tantum et perpauca principia ad eam originem reduci queant, leges particulares, quae populorum codices implent, humana manu factas et ipsi habebant. Sane Hobbaeo aliisque, qui hominem ad vitam communem impetu naturali impulsum esse negabant, adversabantur, sed, si non societatem ipsam, certe civitatum formas et pleraque civilia instituta e mera conventione pendere arbitrabantur. Secundatus contra non modo generales illas regulas, sed totum legum contextum, quales apud diversas gentes vigent aut viguerunt, naturalem esse profitetur : eas autem ex natura corporis politici, non hominis derivat. Mire enim sensit naturam societatum non minus solidam atque immotam esse quam hominis, neque populos facilius quam animalia ex una specie ad aliam traduci posse. Nihil igitur iniquius sit quam si Secundatum cum Machiavelo compares, quippe qui leges tanquam machinas consideraverit quibus principes ad libitum uti possint. Noster contra non minus stabile fundamentum juri subjecit quam Grotius ejusque sectatores, sed nova illa, quam diximus, ratione.

« PrécédentContinuer »