Images de page
PDF
ePub

At enim, in pluribus operis sui locis, de quibusdam principiis etiam civilis politicique juris ita loqui videtur quasi per se stent neque a societatum natura pendeant. « Antequam, inquit, leges institutae essent, quaedam aequitatis relationes erant possibiles. Contendere nihil justum, nihil injustum esse praeter id quod leges ab hominibus institutae jubent aut vetant, idem est atque negare circulorum radios inter se aequos fuisse antequam ab aliqua manu descripti sint (1) .»

Hoc autem iis quae supra exposuimus minime contradicit. Nam propterea quod jus societatum natura fundatur, non ideo asseritur nullam similitudinem inter populorum leges et mores existere. Sed, quemadmodum omnes vel diversissimae civitates aliquid commune habent, ita sunt quaedam leges quae in omni civitate occurrunt. Eae sunt quas Secundatus societati humanae summatim convenire dicit; quae cum, ubicumque societas existit, obversentur, in ipsa societatis notione implicantur eaque expediri possunt. Itaque, ut earum veritas bene demonstretur, non refert utrum ab hominibus revera institutae sint an non, utrum societates existant, an nunquam fuerint; satis est si modo tanquam possibiles concipiantur (2). Has leges in alio loco Secundatus legem pure et universe appellat eamque nihil aliud esse dicit quam rationem humanam, quatenus totius terrae populos regat (3); nempe e societatis definitione, si semel eam obtinuerimus, sola vi rationis deduci possunt. Eas ceterum, quia apud omnes gentes occurrunt et quodam sensu ante societatum institutionem esse concipiuntur, a naturae legibus non distincte forsitan separavit.

(1) I, 1.

(2) « Il faut donc avouer des rapports d'équité antérieurs à la loi positive qui les établit comme, par exemple, que, suppose qu'il y eût des sociétés d'hommes, il serait juste de se conformer à leurs lois. » (Ibid.)

(3) I, 3.

Unum est quod ei doctrinae merito objici possit. Jus enim moralemque vitam, quae una est, in duas partes scindit quae neque eamdem originem neque eamdem naturam habeant. Non facile igitur videre est quomodo in unum coeant, praesertim quod saepe inter se discordes sunt. Nonnunquam enim evenit ut jus naturale et jus civile aut politicum contraria a nobis requirant; cum nullum commune fundamentum habeant, unde decernetur cui sit obtemperandum? Secundatus quidem existimare videtur naturae leges ante ceteras exsequendas esse (1). Cur autem in omni casu hominis natura magis sacra sit quam societatis, eam noster quaestionem praeterit. Prioribus philosophis ea difficultas non existebat, quippe qui jus ex unico principio deducerent. Si vero duo principia sunt, nostra vita in duos sensus, inter se saepe contrarios, distrahitur. Una igitur via superest qua ex his angustiis evadere possimus, scilicet si ponitur omnes juris et morum regulas, etiam quae privatam vitam respiciunt, e societatis natura sequi. Secundatus autem in eo puncto velut in pluribus aliis, quamvis novam doctrinam instauret, priori tamen pro parte impeditus haeret.

(1) V. XXVI, 3, 4, ac praesertim 5.

CAPUT TERTIUM

QUOMODO CIVITATES PER GENERA AC SPECIES SECUNDATUS

DIVISERIT.

I

Secundatus quidem non societates, sed modos quibus gubernantur distinxisse atque igitur usitatam divisionem, aliquatenus mutatam, tantummodo videtur retulisse. Tria enim genera separat: Rempublicam, quae Aristocratiam Democratiamque comprehendit, Monarchiam et Tyrannida. Itaque Comte eum vehementer reprehendit propterea quod, deserto proposito quod in exordio libri exposuerat, ad formam aristotelici operis redierit (1). Si vero rem propius inspicies, constabit has doctrinas fronte tantum similes esse.

Earum diversitas jam manifesta fiet, si modo animadvertes non e numero gubernatorum, ex Aristotelis methodo, hanc divisionem deductam esse. Etenim Democratia et Aristocratia tanquam duae varietates unius ejusdemque generis a Secundato considerantur, quanquam in una omnes, in altera pauci tantummodo cives ad gubernaculum accedunt. Contra Monarchia et Tyrannis, quamvis in utraque imperium penes unum sit, duas, non modo dissimiles, sed etiam inter se plane adversas species constituunt. Itaque multi hanc partitionem insimulaverunt quasi confusam et ambiguam; et merito quidem, si vere Secundatus in societatibus nihil aliud quam civitatis regimen respexisset. Ejus

(1) Cours de philosophie positive, IV, 181.

autem ea de re doctrina multo latius patet. Nam haec tria civitatum genera non modo principum numero rerumque publicarum administratione differunt, sed

tota natura.

Hoc jam planum erit ubi intellexerimus quomodo ea distinxerit. Etenim, dum Aristoteles ejusque imitatores divisionem suam ex abstracta civitatis notione sumpserunt, Secundatus contra e rebus ipsis. Tria illa genera non ex aliquo principio, a priori posito, deduxit, sed societatum comparatione formavit, quas historia aut peregrinatorum relationibus, aut etiam suis ipsius peregrinationibus cognoverat. Itaque verborum sensus lateat nisi primum quaeramus quae gentes ibi signi ficentur.

Rempublicam autem appellat non omnem societatem quae a toto populo aut quadam populi parte administretur, sed Graecas Italicasque antiquitatis civitates, quibus addendae sunt inclytae illae Italiae urbes quae medio aevo floruerunt (1). Priores vero principem locum tenent; in toto libro, quotiescumque de Republica agitur, manifestum est Romam, Athenas, Spartam ante scriptoris oculos versari. Hoc est cur Democratiam et Aristocratiam sub eumdem titulum, Rempublicam scilicet, coegerit. Nam cum apud illas civitates una aut altera forma pariter occurrerit, aut etiam alia alii apud eumdem populum successerit, non omnino separari poterant. Barbarorum contra gentes, quanquam ab universis civibus saepissime gubernantur, non sub eodem nomine confundit, ut postea videbimus, nec dubium est quin Galliam nostram, si formam quam sibi ipsa hodie dederit cognovisset, non inter Respublicas adnumerasset.

(1) V. X, 8, et V, 8.

Quod ad Monarchiam attinet, hanc societatis structuram apud magnos praesentis Europae populos unice reperit (1). Eam enim antiquis populis necessario ignotam esse demonstrat ac primum apparuisse cum Germani in imperium romanum irruerunt ejusque partes inter se diviserunt (2). Sane non ignorat Graecos Latinosque sub regibus diu vixisse; haec autem heroicae aetatis constitutio a vera Monarchiae natura longe diversa esse ei videtur (3). Denique Tyrannida, si, quodam sensu, e qualibet civitatis forma per corruptionem oriri potest, tamen in solo Oriente naturaliter extitisse arbitratur. Hoc verbo Turcos Persas multasque alias Asiae gentes designat quibus septentrionalis Europae populi adsciscendi sunt. Quis autem dubitet antiquas civitates, Orientalia regna et hodiernas occidentalis Europae nationes tres societatum species esse, inter se plane distinctas?

II

Vide ceterum quomodo eas descripserit. Non alias ab aliis tantummodo discriminat propterea quod non eadem ratione gubernantur, sed quia partium numero, dispo. sitione et cohaerentia differunt.

Respublica enim in parvis tantum urbibus floruit neque se ultra angustos fines unquam extendere potuit; hic est civitatum apud antiquos modus. Tyrannis contra apud immensos populos occurrit qui vastos tractus occupant, ut asiaticae gentes. Monarchia denique mediocrem amplitudinem habet et, quemadmodum

(1) XI, 8.

(2) XI, 8, et Lettres persanes, 131.

(3) « Le plan de cette constitution est opposé à celui de nos monarchics d'aujourd'hui. » (XI, 11.)

3

« PrécédentContinuer »