Images de page
PDF
ePub

civium numero Rempublicam superat, sic a Tyrannide superatur (1).

Praeterea cives in diversis illis societatibus non eodem ordine disponuntur neque iisdem vinculis consociantur. In Republica, ac praesertim in Democratia, omnes inter se pares sunt, immo similes. Civitas, ut ita dicam, molis speciem habet cujus partes ejusdem naturae sunt aliaeque juxta alias, nulla supereminente, collocantur. Omnes enim de re communi aeque curant; qui magistratus habent, non ceteris superiores sunt, quia honores in tempus tantum gerunt. Quin, et in privata vita non multo magis inter se differunt. Etenim ne quis nimium opibus praestet, Reipublicae principium est (2), aut saltem id ad quod tendit; nam, si absoluta aequalitas non facile perfici potest, certe, ubicumque Respublica existit, leges obstant quin privatorum divitiae inter se nimis distent (3). Hoc autem fieri nequeat si quisque in immensum fortunas suas augere possit; sed necessarium est facultates omnium mediocres esse ut satis aequae sint. Frugalitas, ut ait noster, aequalitatis conditio est. << Cum singuli, inquit, eamdem felicitatem capessere debeant, iisdem voluptatibus frui eademque sperare debent; quod non comparari potest nisi omnium frugalitate (4). »

His conditionibus, res privatae, cum adeo exiguae sint, non multum loci in cujusque vita et mente obtinent, quam contra totam implet communis utilitatis cura. Causa ergo deest ex qua diversitas inter homines praecipue oritur. Quin etiam, haec ipsa privata vita non adeo diversa esse potest. Nempe legitima illa universorum civium mediocritas omnes ferme ad commer

(1) V. VIII, 15-20.

(2) V, 3 et sq.

(3) V, 5.

(4) V, 3. « Le bon sens et le bonheur des particuliers consiste beaucoup dans la médiocrité de leurs talents et de leurs fortunes. » (Ibid.)

cium stimulos tollit, quippe quod sine quadam conditionum inaequalitate difficile existat (1). Itaque singuli fere eadem agunt; scilicet, ex quadam terrae portione, quae omnibus aequa est, quae ad vivendum necessaria sunt quaerere laborant (2). Uno verbo, omnis laboris divisio deest inter corporis politici partes, nisi hoc nomine appellare velimus hanc, de qua diximus, alternis vicibus publicorum magistratuum functionem. Ea quidem pictura Democratiae naturam potius exprimit; Aristocratiam autem, cum Secundato adulterata Democratia esse videatur (eam enim eo magis perfectam esse censet quo Democratiae similior) (3) sine erroris periculo omittere licet.

Quid autem, in tali societate, omnium civium voluntates conspirantes efficiat, facile intelligis. Nempe patriae imago animos tenet, dum singuli propriae suae utilitatis incuriosi sunt, quia nihil fere proprium habent; nihil est igitur quod eos in contrarias partes distrahat. Ea est virtus illa quae Secundato Reipublicae esse fundamentum videtur. Eo enim nomine non virtutem ethicam appellat, sed politicam quae consistit in patriae amore quaque nos nostraque civitati posthabemus (4). Verbum quidem merito reprehendi potest quod ambiguum est; attamen nil mirum si Secundato in mentem sponte occurrerit. Nonne enim virtutem appellamus omnem animi habitum qui nimiam privatae utilitatis curam moderatur? Hic autem in Republica necessario apud

(1) V, 6, et IV, 6.

(2) « L'amour de la frugalité borne le désir d'avoir à l'attention que demande le nécessaire pour sa famille. » (V, 3.)

(3) « Plus une aristocratie approchera de la démocratie, plus elle sera parfaite.» (II, 3.)

[ocr errors]

(4) « On peut définir cette vertu l'amour des lois et de la patrie. Cet amour, demandant une préférence continuelle de l'intérêt public au sien propre, donne toutes les vertus particulières : elles ne sont que cette préférence. » (IV, 5.)

omnes existit, quoniam civitatis anima, si dicere liceat, cujusque menti insidet, ac contra, ex universa frugalitate, sui amor ipsa materia eget qua ali possit. Cum in cujusque conscientia ea pars, quae civitatem exprimit et in omnibus eadem est, ampla et valida sit, illa contra quae nos tantum nostrasque privatas res respicit exigua et imbellis, cives, non vi externa impulsi, sed impetu naturali, a se ipsis, ut ita dicam, ad commune bonum convertuntur.

Longe alia est Monarchiae natura. In ea omnia officia non modo publicae, sed etiam privatae vitae inter varias civium classes dividuntur. Alii agriculturam, alii commercium, alii artes colunt (1); sunt qui leges creant, qui contra eas exsequuntur sive judicando, sive gubernando (2), ac nemini licet a parte sua discedere alienamque invadere (3). Itaque Monarchia principis unius imperio definiri non potest. Ceterum ipse Secundatus addit nullam societatem hoc nomine appellandam esse etiamsi ab uno regatur, ni leges sint fixae rataeque e quibus rex gubernet quasque arbitrio suo mutare non valeat (1). Hoc autem continet certos ordines esse qui hujus potestatem moderentur. Quamvis supra eos stet, necessarium tamen est eosdem quadam vi propria praeditos esse neque adeo principi impares ut ei resistere nequeant. Finge enim huic auctoritati nihil obstare: nulla lex esse potest quae principis voluntatem contineat, propterea quod leges ipsae ab unica ejus voluntate pendeant.

(1) « Pour que l'état monarchique se soutienne, le luxe doit aller en croissant, du laboureur à l'artisan, au négociant, aux nobles, aux magistrats, etc. » (VII, 4.)

(2) XI, 6.

(3) « Toutes ces prérogatives seront particulières à la noblesse et ne passe'ront point au peuple, si l'on ne veut choquer le principe du gouvernement. » (V, 9.) Il est contre l'esprit du commerce que la noblesse le fasse dans la monarchie. » (XX, 21. Cf. XI, 6.)

--

(4) II, 1.

Hoc est quo Monarchia differt a ceteris civitatibus: scilicet, laboris partitio, quae in Republica nulla erat, hic maxima incrementa capessivit (1). Societas igitur, animali bene comparari possit cujus partes, pro sua quaeque natura, diversa agunt.

Hoc est cur Secundatus politicam libertatem Monarchiae peculiarem existimet (2). Etenim classes aut, si nostris temporibus maxime usitato verbo uti liceat, politici corporis organa non modo principem, sed se ipsa mutuo moderantur. Nam, cum unumquodque eorum, a, ceteris impediatur quin in infinitum crescat et totas corporis vires ad se trahat, singula suam naturam sine obstaculis, at non sine modo, explicare valent. Nunc intelligis quem locum apud Secundatum obtineat inclyta illa de magistratuum divisione doctrina; nihil aliud est. quam forma singularis hujus principii ex quo diversa publica munera inter diversas manus dividi debent. Secundatus tantum momentum huic partitioni attribuit, non ut omnem inter varios magistratus discordiam tollat, sed contra ut melius inter se certent ne quis eorum ceteros exsuperetet ad nihilum redigat (3).

Sociale igitur vinculum non idem esse potest atque in Republica. Quaeque enim classis, cum exiguam tantum politicae vitae partem amplectatur, nihil videt ultra munus quod explet. Itaque non patriae, sed classis

(1) « Les pouvoirs intermédiaires, subordonnés et dépendants, constituent la nature du gouvernement monarchique. » (II, 4). << Les monarchies se corrompent lorsqu'on ôte peu à peu les prérogatives des corps ou les privilèges des villes. » (VIII, 6.) — «La monarchie se perd lorsqu'un prince... ôte les fonctions naturelles des uns pour les donner arbitrairement aux autres. » (Ibid.)

(2) « La démocratie et l'aristocratie ne sont point des états libres par nature. » (XI, 4.)

(3) « La liberté politique ne se trouve que dans les gouvernements modérés. Mais elle n'est pas toujours dans les états modérés: elle n'y est que lorsqu'on n'abuse pas du pouvoir... Pour qu'on ne puisse abuser du pouvoir, il faut que, par la disposition des choses, le pouvoir arrête le pouvoir.» (Ibid.)

imago animos tenet; quisque ordo ad id solum tendit ut ipse crescat, non ut res communis augeatur. Immo et privatus quisque civis sibi ipse magis consulit. Etenim, dum, in Republica, ex omnium aequalitate universa frugalitas necessario sequitur, illa contra diversitas cupiditates irritat. Sunt varii gradus honorum, dignitatum, divitiarum, potestatis, ita ut quisque ante oculos habeat aliquam vitae conditionem quae sua ipsius superior est quamque ideo concupiscit (1). Omnia igitur cives a communi utilitate ad privatam convertunt ita ut omnes virtutis illius, quae reipublicae fundamentum est, desint conditiones (2). Sed partium cohaerentia ex ipsa earum diversitate oritur. Haec enim ambitio quae ordines et privatos movet, eosdem stimulat ut munere quisque suo quam optime fungatur. Itaque commune bonum velut inscii assequuntur dum privata tantum commoda affectare se credunt (3). Hoc ipsum inter varias societatis partes certamen earumdem conspirationem efficit.

Hic stimulus vitae publicae in Monarchia a Secundato honor appellatur (4). Hoc verbo privatam seu civium seu classium ambitionem designat ex qua nemo conditionem suam deminui libenter patitur, sed contra eamdem quam maxime extollere tentat (5). Quod ceterum non fieri

(1) « Le gouvernement monarchique suppose, comme nous avons dit, des rangs et même une noblesse d'origine. La nature de l'honneur est de demander des préférences et des distinctions; il est donc, par la chose même, placé dans ce gouvernement. » (III, 7.)

(2) « Les vertus qu'on nous y montre sont toujours moins ce que l'on doit aux autres que ce que l'on se doit à soi-même ; elles ne sont pas tant ce qui nous appelle vers nos concitoyens que ce qui nous en distingue. » (IV, 2 initio.) (3) «Il se trouve que chacun va au bien commun, croyant aller à ses intérêts particuliers.» (III, 7.)

(^)« L'honneur fait mouvoir toutes les parties du corps politique; il les lie par son action même. » (III, 7.)

(5) « L'ambition est pernicieuse dans une république; elle a de bons effets dans la monarchie; elle donne la vie à ce gouvernement. » (Ibid.) · « L'honneur, c'est-à-dire le préjugé de chaque personne et de chaque condition. »' (III, 6. Cf. XX, 22.)

« PrécédentContinuer »