Images de page
PDF
ePub

potest nisi hominibus satis alta indoles sit et quaedam libertatis dignitatisque cura quae non pulchritudine caret (1). Attamen cum honor nimium sui amorem excitare possit, in vitium facile vertitur. Eam ob causam, Secundatus in pluribus locis non sine severitate de eo ideoque de Monarchiae moribus loquitur (2). Ne credas autem nostrum hoc judicio Monarchiam elevare voluisse. Haec enim quae fatetur damna ex eo tantum oriuntur quod privatae res increverunt privatique majore libertate fruuntur ad suam utilitatem insequendam. Ceterum virtutem adeo arduam et raram esse existimat ut prudentis esse ei videatur illa quam parcissime uti. Itaque sapientissimam illam societatis compositionem, quae sine virtute homines cogit ut magna suscipiant, tantum miratur ut vitia quaedam facile ei condonet (3).

De Tyrannide brevius loquar quam Secundatus ipse' minore cura videtur descripsisse. Ceterum medium inter priores societates locum tenet. Tyrannis enim Monarchia quaedam est in qua omnes ordines aboleantur (4) ac sine ulla laboris divisione, aut Democratia in qua universi cives, excepto principe, inter se pares sint, sed in servitute (5). Portentosi igitur animalis speciem

(1) « L'honneur veut qu'on puisse indifféremment aspirer aux emplois ou les refuser; il tient cette liberté au-dessus de la fortune même. L'honneur a donc ses règles suprêmes. Les principes sont qu'il nous est bien permis de faire cas de notre fortune, mais qu'il nous est souverainement défendu d'en faire aucun de notre vie. La seconde est que, lorsque nous avons été une fois placés dans un rang, nous ne devons rien faire ni souffrir qui fasse voir que nous nous tenons inférieurs à ce rang même. (IV, 2.)

(2) Vide locos apud Janet, Hist. de la Science politique, 3e édit., II, 469. (3) « Dans les monarchies, la politique fait faire les grandes choses avec le moins de vertu qu'elle peut; comme dans les plus belles machines, l'art emploie aussi peu de mouvements, de forces et de roues qu'il est possible. >> (III, 5.)

(4) VIII, 6, initio.

(5) « Les hommes sont tous égaux dans le gouvernement républicain; ils sont égaux dans le gouvernement despotique; dans le premier, c'est parce qu'ils sont tout, dans le second, c'est parce qu'ils ne sont rien. » (VI, 2.)`

offert in qua caput sólum vivit, quippe quod totas corporis vires ad se traxerit (1). Itaque neque virtus vitae publicae principium esse potest quia populus res communes ignorat, neque honos quia nulla diversitas existit. Homines societati vinciuntur propterea quod adeo imbelles sunt ut principis voluntatem non resistentes sequantur, id est solo metu (2).

Hoc satis est ut plane demonstretur veras societatum species a Secundato distinctas esse. Id etiam manifestius fiat si in singula descendas. Nam non structurae modo principia diversa sunt, sed tota vita. Mores (3), religiones (), familia (5), matrimonium (6), puerorum institutio (7), crimina et poenae (8) non eadem sunt in Republica atque in Tyrannide aut in Monarchia. Immo Societatum differentias animadvertisse potius videtur quam ea quae omnibus communia sunt.

III

At enim, si vere societatum species separaverit ac descripserit, cur eas ita definiit et his nominibus appellavit? Nempe non ex laboris divisione, non e socialis vinculi natura illas distinguit et nominat, sed ex unica summae auctoritatis constitutione.

Haec autem inter se non repugnant. Etenim necessarium erat unumquodque genus ea proprietate notare

(1) « Le despotisme se suffit à lui-même; tout est vide autour de lui. » (VI, 1, in fine.)

(2) III, 9.

(3) XIX, 2.
(4) XXIV, 5.

(5) XXIII.

(®) XVI.

(7) IV.

(8) XII, 18 et sq.

quae in eodem praecipua est et quam ceterae sequuntur. Primo autem adspectu, forma gubernationis hanc conditionem videtur explere. Nihil enim magis conspicuum est in publica vita; nihil magis in se omnium oculos movet. Cum princeps in societatis, ut ita dicam, culmine stet et corporis politici caput saepe neque immerito appelletur, ab eo omnia pendere existimantur. Adde quod, cum philosophi ad hoc tempus nihil aliud in politicis rebus reperissent quod per genera et species dividi posset, difficile Secundato erat, quamvis novum aliquid ipse tentaret, eorum doctrinam omnino exuere. Ea causa est quare formas societatum e gubernationis formis discernere susceperit. Sane multa methodo objici possunt quam secutus est. Hoc enim signum nihil per se proprii ac peculiaris habet, sed, ut jam monstravimus, summi imperii natura mutari potest dum natura societatis immutata manet, aut contra una et eadem esse in societatibus quae longissime inter se distant. Sed error verbis potius quam rebus inest; nam praeter quae ad populi regimen pertinent, multa alia enumerat quibus societates alias ab aliis discriminat.

Immo vero, si verba quibus utitur negligimus, nihil forsan in toto opere reperietur quod verius, et acutius sit quam haec divisio cujus principia etiam nunc servari possunt. Etenim, non solum tres illae vitae communis formae quas descripsit tres distinctas species revera constituunt, sed etiam earum descriptio, qualem in ejus libro invenimus, earumdem naturam propriasque differentias non sine quadam veritate exprimit. Sane in anti-. quis civitatibus aequalitas et frugalitas non tantae fuerunt quantas Secundatus credidit. Attamen constat in iis, praesertim si cum hodiernis populis comparentur, privatas res angustissimum spatium habuisse quo se extenderent, communes contra amplum. Mire sensit

Romae et Athenis pauca cujusque civis propria fuisse, atque hanc fuisse causam qua societas fieret una. Contra, apud nos, privatae vitae fines latius prolatae sunt; unusquisque nostrum suam indolem habet, suas opiniones, suos mores, suam religionem, seque et suas res a societate publicisque rebus penitus secernit. Populi igitur consensus non idem esse neque ex eadem origine oriri potest, sed ex laboris divisione quae cives et ordines alios aliis necessarios efficit. Denique hoc genus, quod Tyrannida vocat, a ceteris prudentissime separavit. Nam Persarum aut Turcorum imperium nihil commune habet cum graecis italicisve civitatibus neque cum christianis Europae gentibus.

At enim Tyrannis forma tantum Monarchiae est; rex enim, et in Monarchia, leges mutandi jus habet; ergo ipsius voluntas suprema lex est. Notandum vero earum societatum structuram omnino diversam esse: nempe, in Tyrannide, ea diversitate caret quae Monarchiae peculiaris est. Ceterum nil refert utrum rex in Monarchia leges mutandi jus habeat an non; nam facultatem reipsa non habet, propterea quod ordinum potestas ipsius potestatem continet. Secundato quidem merito objectum est tyrannorum imperium sine ullo modo. nusquam exstitisse (1). Sed scriptor ipse primam quam dederat definitionem emendavit et in ipsa quoque Tyrannide quoddam esse summae potestatis temperamentum agnovit, sed aliud atque in Monarchia. Etenim non ex diversorum ordinum institutione oritur, sed e summa et singulari auctoritate qua religio non modo apud populum, sed etiam apud tyrannum fruitur (2).

(1) Janet, op. cit., II, 345.

(2) « C'est la religion qui corrige un peu la constitution turque. » (V 14.) « Il y a pourtant une chose que l'on peut quelquefois opposer à la volonté du prince, c'est la religion. » (III, 10.) — « De là vient que, dans ce pays, la

Nec dubium est quin religio in iis societatibus eam vim revera habeat. Nam non modo a principis voluntate non pendet, sed contra princeps, ut noster bene animadvertit (1), ab ea ipsa immanem suam potestatem accipit; nil ergo mirum si ab eadem contineatur.

Si vero Secundati doctrinam his de rebus penitus intelligere velis, quartum genus prioribus addendum. est quod ab interpretibus immerito omitti solet. Dignum autem est quod nos moretur, nam ex eo Monarchia exstitit (2). Scilicet societates comprehendit quae venando aut pecora pascendo vivunt. A ceteris enim multis et eximiis rebus differunt: cives perpauci sunt (3); terra inter eos non dividitur (*), non legibus sed moribus reguntur (5), senes apud eos maximam auctoritatem habent, sed libertatis tam studiosi sunt ut nullum stabile imperium patiantur (6). Certum est eam esse gentium inferiorum naturam quae, ob hanc causam, Democratia inferior appellari possit. Hoc autem genus in duas varietates Secundatus dividit. Cum per parvas hujusmodi nationes homines separantur quae nulla societate inter se conjunguntur, feras gentes illas appellat; barbaricas vero, si in unam coeunt (7). Aliae venationem, aliae pastorum vitam potius colunt.

religion a ordinairement tant de forces, c'est qu'elle forme une espèce de dépôt et de permanence, et, si ce n'est pas la religion, ce sont les coutumes qu'on y vénère au lieu de lois. » (II, 4.)

(1) << Dans les empires mahométans, c'est de la religion que les peuples tirent en partie le respect étonnant qu'ils ont pour le prince. » (V, 14.) (2) XI, 8.

(3) XVIII, 10.

(4) XVIII, 13.

(5) Ibid.

(®) XVIII, 14.

(7) XVIII. 1.

« PrécédentContinuer »