Images de page
PDF
ePub
[ocr errors]

Societatum igitur divisio, qualem Secundatus esse concepit, sequenti tabula exprimitur :

[blocks in formation]

Quicumque hanc tabulam ante oculos habet multasque illas populorum varietates quas comprehendit, Secundatum intelligit non Aristotelis divisionem paulo infidelius retulisse, sed aliquod novum instauravisse.

(1) Quibus addendae sunt societates quae e pluribus populis, foedere conjunctis, constant. (IX, 1-3.)

CAPUT QUARTUM

QUATENUS POLITICARUM RERUM LEGES CERTAS ESSE

SECUNDATUS SENSERIT

I

Age vero; non solum societates per genera dividit, sed politica facta ac praesertim ea de quibus praecipue loquitur, leges scilicet, ordinem certum sequi rationalique igitur interpretationi idonea esse existimat. Hoc jam apparet e libri initio ubi praeclaram illam legum definitionem invenies: Leges sunt necessariae connexiones quae ex rerum natura sequuntur. Hoc enim non modo naturae leges, sed et eas quibus humanae societates reguntur comprehendit.

Comte quidem Secundatum criminatus est quasi ab hoc principio postea ita declinasset ut in rerum multitudine, quae in reliquo opere accumulantur, nullus ordo reperiri possit (1). Haec autem accusatio a veritate recedit. Etenim quotiescumque de lege aliqua agitur, eam a certis conditionibus pendentem nobis ostendit. Duo sunt autem illarum conditionum genera. Aliae naturae rerum quas lex spectat inhaerent; scilicet, si ad commercium pertinet, commercii naturae, si vero ad religionem, religionis. Est autem alia causa quae suam vim multo latius extendit ceterisque praevalet; id est natura societatis. Pleraeque enim leges, ut jam diximus, non eaedem esse possunt in Monarchia atque (1) Cours de phil. pos., IV, 181.

in Republica aut in Tyrannide; denique in gentibus inferioribus omnino desunt. Itaque fac populum unius aut alterius generis esse, unus omnium legum tenor necessario sequitur.

Quin Secundatus causarum effectuumque seriem etiam longius repetit. Non modo demonstrat leges e societatis forma pendere, sed et causas e quibus ipsae societatum formae pendent inquirit: inter quas primas partes tenet societatis amplitudo.

habeat et animo amplectatur. Praeterea, cu

[ocr errors]

Finge enim societatem in angustos fines contractam; nemo est quin res communes ante oculos continuo vitae conditiones omnibus eaedem ferme sint-nam in tali civitate spatium ipsum diversitati deest et vivendi ratio non varia esse potest; etiam qui gubernaculum tenent, propterea quod parva potestate, pro populi parvitate, instruuntur, nihil aliud sunt quam primi inter pares. Patriae igitur imago non modo omnium menti obversatur, sed maximam vim habet quia nulla alia continetur (1). Ex hac descriptione Reipublicae naturam agnoscis (2). Si vero societas crescit, omnia mutantur, Nam commune bonum sentire privato cuique civi jam difficilius est, quippe qui publicarum rerum exiguam tantum partem adspiciat. Circumstantiae praeterea, cum multo magis diversae sint, singulos impellunt ut alii alio tendant et ferantur in diversa. Adde summam auctoritatem tantam effici ut, qui eam exercet, ceteris longe superemineat (3). Itaque ex Republica societas in

(1) Dans une petite république, le bien public est mieux senti, mieux connu, plus près de chaque citoyen.» (VIII, 16.)

(2) << Il est de la nature de la république qu'elle n'ait qu'un petit territoire } sans cela, elle ne peut guère subsister. » (Ibid.)

(3) « Dans une grande république, il y a de grandes fortunes: il y a de trop grands dépôts à mettre entre les mains d'un citoyen; les intérêts se particula risent. » (Ibid.)

[ocr errors]

Monarchiam necessario evadit (1). Si vero non modo modestam, sed nimiam amplitudinem habet, Monarchia abit in Tyrannida. Nam vastum imperium non stare possit nisi princeps absolutam potestatem habeat qua tot populos tanto spatio dispersos contineat (2). Adeo arcta est ea connexio inter naturam societatum earumdemque amplitudinem ut cujusque principium pereat si populus ultra modum crescit aut contra minuitur (3).

Sane multa sunt in iis quae redargui debeant. Etenim innumeri sunt populi qui, quanquam mediocrem aut etiam exiguam amplitudinem habent, sub tyrannis vivunt. Alii contra, ut Judaeorum gens, quamvis graecas italicasque civitates magnitudine longe exsuperaverint, quamdam tamen Democratiae formam praebuerunt. Praeterea in ipsa explicatione, si in singula descenderis, non nihil incerti vagique saepius reperies. Nihilominus ingenui sui acumen Secundatus ostendit cum civium numero tantum pondus attribuit. Ea enim causa maximam vim habet ad res politicas definiendas; quin eam quasi fontem esse credimus ex quo praecipuae differentiae inter societates ortae sunt. Prout incolae pauci sunt aut contra numerosi, religio, familia, mores, jus, etc., non eadem esse possunt. Hoc unum Secundatum latuit non civium numerum qui sub eadem auctoritate rediguntur referre, sed eorum qui commercio aliquo conjunguntur. Nam quamvis multi eidem principi pareant, si alii ab aliis ita distant ut

(4) «Un état monarchique doit être d'une grandeur médiocre; s'il était petit, il se formerait en république. » (VIII, 17.)

(2) « Un grand empire suppose une autorité despotique dans celui qui gouverne. » (VIII, 19.)

(3) « Il suit que pour conserver le principe du gouvernement établi, il faut maintenir l'État dans la grandeur qu'il avait déjà. » (VIII, 20.)

nulla aut rara tantum commercia inter eos existere possint, eorum copia nullius effectus est.

Ceterum, praeter hanc causam, plures alias Secundatus addit quae per se nonnihil valent ad societates constituendas. Eae sunt de quibus interpretes praecipue disseruerunt. Sic natura soli, si in vastis continuisque campis consistit, Tyrannidis institutioni favet propterea quod magna imperia ibi facilius sese possunt extendere. Montana contra aut insulae libertatis arces sunt quia principis auctoritas montibus aut oceano quasi frangitur (1). Non modo terrae forma, sed ipsius natura consideranda est. Quaedam sterilitas, cum animos ad laborem et frugalitatem impellat, Reipublicae viam aperit; fertilitas contra, quae divitiarum amorem privataeque utilitatis curam excitat, Monarchiae ("); si vero nimia est, gentium inferiorum Democratiae (3). Nam terrae, cum sponte fructus edant, non coluntur ideoque inter cives non dividuntur. Denique caeli calor animos et corpora effeminat hominesque ad servitutem cogit (4).

Ex iisdem vero causis non modo natura societatis et inde totum jus summatim pro parte pendet, sed et peculiares quaedam leges tales efficiuntur quales sunt. Sic nimius caeli ardor servorum ad privatos usus institutionem (5) et jus plurcs feminas habendi (6) multosque domesticos mores (7) suscitat. Praeterea mentis corporisque segnities, quae inde sequitur, leges, religiones,

(1) XVII, 6, et XVIII, 5.

(1) XVIII, 1 et 2.

(3) XVIII, 9 et sq.

(4) XVII, 2.

(5) XV, 7.

(*) XVI, 2.

(7) XVI, 10.

« PrécédentContinuer »