Images de page
PDF
ePub

mores immobiles efficit (1). Ex iisdem causis commercii natura alia est in Oriente atque in Europa (2).

Quamvis has causas non pari linea atque priorem posuerit ac praevalere tantum apud feras gentes ipse agnoverit (3), fatendum est tamen earum vim nusquam tantam fuisse quantam judicavit. Domestica enim et politica privataque virtus in regionibus, quae caeli terraeque natura longissime differunt, aeque occurrit. Sed, quidquid id est, hoc ipsum ostendit quantum Secundatus senserit res politicas legibus certis subditas esse. Etenim omnia haec, si in breve coguntur, huc redeunt ex populi cujusdam magnitudine, ex soli forma quod idem occupet, ex terrae caelique natura deduci posse cujus generis sit illa societas et quae sint hujus leges et instituta.

Sed unam tantum doctrinae partem, quam Secundatus in suo libro exposuit, adhuc retulimus. Aliam nunc videamus quae priori contraria esse videtur. Haec contradictio digna est quam penitus inspiciamus. Ex ea enim melius intelligetur non modo quae sit integra scriptoris nostri sententia, sed etiam quae difficultates, Secundati saeculo atque etiam nostro tempore, politicae scientiae institutioni obstiterint.

II

Quicumque, ut supra vidimus, in politica vita ordinem certum esse existimat, legislatoris partes necessario elevat. Nam civilia instituta, si e rerum natura sequuntur, non ex unius civis aut plurium voluntate pendent.

(1) XIV, 4.

(2) XXI, 1.

(3) « La nature et le climat dominent presque seuls chez les sauvages. » (XIX, 4.)

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

poris vines ad se traxent. Itaque neque virtus vitae offers in qua caput solum viri qe god totas cor

quae in eodem praecipua est et quam ceterae sequuntur. Primo autem adspectu, forma gubernationis hanc conditionem videtur explere. Nihil enim magis conspicuum est in publica vita; nihil magis in se omnium oculos movet. Cum princeps in societatis, ut ita dicam, culmine stet et corporis politici caput saepe neque immerito appelletur, ab eo omnia pendere existimantur. Adde quod, cum philosophi ad hoc tempus nihil aliud in politicis rebus reperissent quod per genera et species dividi posset, difficile Secundato erat, quamvis novum aliquid ipse tentaret, eorum doctrinam omnino exuere. Ea causa est quare formas societatum e gubernationis formis discernere susceperit. Sane multa methodo objici possunt quam secutus est. Hoc enim signum nihil per se proprii ac peculiaris habet, sed, ut jam monstravimus, summi imperii natura mutari potest dum natura societatis immutata manet, aut contra una et eadem esse in societatibus quae longissime inter se distant. Sed error verbis potius quam rebus inest; nam praeter quae ad populi regimen pertinent, multa alia enumerat quibus societates alias ab aliis discriminat.

Immo vero, si verba quibus utitur negligimus, nihil forsan in toto opere reperietur quod verius, et acutius sit quam haec divisio cujus principia etiam nunc servari possunt. Etenim, non solum tres illae vitae communis formae quas descripsit tres distinctas species revera constituunt, sed etiam earum descriptio, qualem in ejus libro invenimus, earumdem naturam propriasque differentias non sine quadam veritate exprimit. Sane in anti-. quis civitatibus aequalitas et frugalitas non tantae fuerunt quantas Secundatus credidit. Attamen constat in iis, praesertim si cum hodiernis populis comparentur, privatas res angustissimum spatium habuisse quo se extenderent, communes contra amplum. Mire sensit

Contra, apud Secundatum, legislatoris persona manifesto ita eminet ut tanquam necessarius legum artifex appareat. In multis operis locis, de Romanorum, Spartanorum, Atheniensium legibus ita loquitur quasi a Romulo aut Numa, a Solone, a Lycurgo creatae fuissent (1). Cum, in alio libro, primas Romanae civitatis origines enarrat, tanquam principium statuit, populorum nascentium instituta a principibus fieri et posterius tantum principes ex institutis instrui (2). Hoc est cur leges a moribus omnino separet mores enim e communi vita sponte nascuntur, leges contra sine peculiari quadam legislatoris institutione existere nequeunt (3). Is est hujus sententiae sensus quam in primo libri capite invenies: << Quanquam ad societatem nati, homines publica sua officia oblivisci poterant nisi ad ea a legislatoribus revocati fuissent (4). » Sane leges de omni re et ad libitum creari posse non credit; sed mores et religionem extra legislatoris potestatem esse arbitratur et leges ipsas quae de aliis rebus feruntur moribus et religioni accommodandas esse (5). Nihilominus earum institutio in legislatoris manu versatur. Immo sunt societates in quibus non leges tantum, sed et religio moresque a principe informari possunt ("). Quanquam hoc in raris

(1) « Je prie qu'on fasse un peu d'attention à l'étendue du génie qu'il fallut à ces législateurs pour voir qu'en choquant tous les usages reçus... ils montreraient à l'univers leur sagesse. » (IV, 34. Cf. V, 5, et XIX, 16.)

[ocr errors]

(2) « Dans la naissance des sociétés, ce sont les chefs des républiques qui font l'institution, et c'est ensuite l'institution qui forme les chefs des républiques. » (Grandeur et Décadence des Romains, chap. I.)

(3) « Les lois sont établies, les mœurs sont inspirées; celles-ci tiennent plus à l'esprit général, celles-là tiennent plus à une institution particulière. >> (XIX, 12.) — « Nous avons dit que les lois étaient des institutions particulières et précises du législateur, les mœurs et les manières des institutions de la nation en général. » (XIX, 14.)

(4) In fine.

(5) XIX, 21.

(6) XIX, 16 et 19.

tantum casibus occurrit, eo tamen monstratur quantum, ex Secundato, valeat principis auctoritas.

Facile intelliges unde hoc venerit si modo perspexeris quo sensu Secundatus dixerit leges humanas e rerum natura sequi. Sententia enim per se ambigua est et duplicem interpretationem patitur. Aut leges e rerum, id est e societatum natura necessario oriuntur ut effectus e causa quae eum gignit; aut media quaedam tantummodo sunt quae societatis natura requirit ut ipsa absolvatur, id est ad finem suum perveniat; quibus tamen carere potest. Aliis verbis, utrum intelligendum est societatis statum legum causam efficientem esse, an earumdem causam tantummodo finalem? Priorem autem sensum ne suspicari quidem videtur Secundatus. Non dicit ex paucitate civium, ineluctabili quadam necessitate, Democratiae leges nasci tanquam calorem ex igne, sed eas solas esse quibus frugalitas et omnium aequalitas, quae in hujusmodi societatis natura est, ad effectum adduci queat. Ceterum non ideo leges ex libidine fabricari possunt; nam, datis quibusdam populi conditionibus, unum legum corpus est quod ei conveniat nec ullum aliud imponi possit sine societatis corruptione. Sed ut provideatur quid genti cuique congruat, necesse est homines esse qui acuto ingenio rerum naturam scrutentur et quo tendi debeat et qua via dispiciant. Hoc est legislatorum munus; nil mirum igitur si Secundatus primatum quemdam illis attribuerit. Finge contra leges é causis efficientibus oriri quarum etiam homines saepius inconscii sunt, legislatoris officia jam minuuntur; nam in eo tantum consistunt ut, quod in ceteris conscientiis obscurius latet, manifestius exprimat. Sed nihil aut fere nihil novum excogitat; immo, etiamsi absit, nihil impedit quin leges exstent quanquam minus definitae. Sane non scribi possunt nisi per legislatorem ;

« PrécédentContinuer »