Images de page
PDF
ePub

hic autem instrumentum potius est quo instituantur quam earum causa generatrix.

Non hic locus est disputandi num sint civilia instituta. quae a causis finalibus tota pendeant; at certe non dubium est ea rarissima esse. Etenim politica vita tot tantaque in se continet ut nemo eam animo amplecti valeat; itaque non facile est quid eidem profuturum sit, quid non, praevidere. Etiamsi haec computatio mentem humanam plerumque non exsuperet, adeo abstrusa est ut non magnam vim habere possit ad voluntates movendas. Res igitur civiles non ex ratione constituta fieri solent; leges non media sunt quae legislator excogitat propterea quod societatis naturae concinere videntur; sed e causis saepissime nascuntur quae eas gignunt physica quadam necessitate. Ex conditionibus in quibus versatur populus communis vita ita efficitur ut formam quamdam definitam necessario induat; leges autem hanc formam exprimunt; ex iisdem igitur efficientibus causis eadem necessitate sequuntur. Si vero hoc infitieris, tum accipiendum sit plerasque res politicas et praesertim eas quae majoris momenti sint, omnino sine causis esse. Nullus enim unquam homo exstitit 'qui ex parva Romae nascentis amplitudine leges, quae tali populo convenirent, deduxerit; aequalitatem et frugalitatem, quam illae e Secundato praecipiebant, non ipsae creaverunt, sed, ex ea ipsa ortae, eamdem tantum confirmavere.

Hoc sane sensisset Secundatus si perspexisset leges a moribus non natura distare, sed contra ab iis emanare (1).

(1) Sane legislatorem jubet populi mores et ingenium sequi (XIX, 2-6) legėsque demonstrat quamdam vim habere ad mores informandos (XIX, 27). Ea tamen ita separat ut quod legibus institutum est et legibus tantum mutari posse censeat, moribus vero quod ad mores attinet (XIX, 14). Inde fit ut non facile intellexerit quo modo omnia haec apud quosdam populos confusa sint. (XIX, 16 et sq.)

Nam nihil aliud sunt quam mores melius definiti; mores autem nemo nescit non consulto institui, sed causis quae suos effectus, insciis ipsis hominibus, edunt generari. Itaque non alia est plerarumque legum origo. Non tamen ideo utilitate carent; contra non durare possent nisi quas utiles partes in societate tenerent. Sed non hujus utilitatis causa natae sunt; quae contra vulgo ignoratur, nedum provisa sit. Sentimus enim juris aut morum regulas bonas esse, sed, cum interrogamur quo pertineant, sine fine disputatur. Sin igitur quaerere licet qua ratione lex aliqua societati prosit, non ideo explicatur unde ea venerit. Itaque, qui politicarum rerum finales causas unice indagatur, mancam scientiam effingit, quippe quem earumdem origines lateant. Ea autem erit politica scientia si Secundati methodum sequemur.

III

Quin etiam non modo juris regulae e societatis natura non necessario sequuntur, quippe quae in rebus absconditae latere queant, nisi quis legislator eas adspiciat et in lucem edat, sed et aliam formam ex Secundato habere possunt quam quae e causis, a quibus pendent, sequitur. Humanis enim societatibus nescio quam facultatem attribuit a sua ipsarum natura declinandi: leges naturales, quae suae constitutioni inhaerent, homines non eadem necessitate sequantur qua res inanimatae, sed jugum interdum excutere valeant (1). Rebus igitur politicis contingentiam supponit quae,

(1) « Mais il s'en faut bien que le monde intelligent soit aussi bien gouverné que le monde physique. Car quoique celui-là ait aussi des lois qui, par leur nature, sont invariables, il ne les suit pas constamment comme le monde physique suit les siennes. » (I, 1.)

primo quidem adspectu, cum ordinis certi existentia non coire posse videtur; namque, si ita se res haberet, connexiones inter causas et effectus non constantes nec immotae manerent. Itaque refert quae sit haec contingentia definire; nam valde timendum est ne fundamenta ipsa politicae scientiae eruat.

Forsitan in mentem tibi veniet Secundatum hanc contingentiam statuisse quia, ea sublata, et humana libertas tolli videatur. At, si hanc causam vere haberet, sine ulla exceptione esset et totam vitam amplecteretur. Mirum autem esset scriptorem nostrum a se ipso ita dissensisse, quippe qui homines et societates legibus regi tam expressis verbis declaraverit easque reperire tentaverit. Praeterea minime verisimile est hujus doctrinam quacumque metaphysica fundatam esse. Nihil est enim in toto opere quod aliquam metaphysicarum quaestionum curam ostendat; nusquam de libero arbitrio agitur. Itaque non est cur haec philosophorum hypothesis tantam apud eum vim habuerit. Ceterum est in primo libri capite locus qui hanc interpretationem manifesto refellit. Nam Secundatus hanc contingentiam non hominis propriam esse dicit, sed eamdem et in ceteris animalibus reperit, imo in plantis ipsis omnino non abesse existimare videtur (1).

Ipse nos monet se hanc contingentiam tantummodo excogitavisse ut errores unde existant explicare posset (2). Si enim nunquam erraremus, naturae nostrae

(1) « (Les bêtes) ont des lois naturelles, parce qu'elles sont unies par le sentiment... Elles ne suivent pas pourtant invariablement leurs lois naturelles les plantes, en qui nous ne remarquons ni connaissance ni sentiment, les suivent mieux. » (I, 1.)

(2) « Il s'en faut que le monde intelligent soit aussi bien gouverné que le monde physique... La raison en est que les êtres particuliers intelligents sont bornés par leur nature et, par conséquent, sujets à l'erreur; et, d'un autre côté, il est de leur nature qu'ils agissent par eux-mêmes. » (I, 1. Cf. ejusdem capitis finem.)

leges in omni occasione sequeremur. Si vero intelligere velis quid Secundatum ad hanc opinionem adduxerit, primum ponendum est quid per rerum naturam significet. Eo autem verbo designat non omnes alicujus rei proprietates, sed eas tantum quae ceteras in se contineant et rem faciant unius aut alterius generis esse (1), id est hujus essentiam. Praeterea logicum quoddam vinculum esse putat inter hanc naturam normalesque rei formas, ita ut eae priori implicentur. Itaque si homines et populi naturae suae nunquam derogent, semper et ubiqueerunt quales esse debent. Sunt autem in privata politicaque vita imperfecta multa; sunt iniquae leges, vitiosae institutiones quas societates e legislatorum erroribus acceperunt. Omnia haec humanam quamdam facultatem a naturae legibus aberrandi significare Secundato videntur. Non ideo causis carent; causae autem illae fortuitae sunt et, ut ita dicam, adventiciae (2). Non igitur ad leges reduci queunt; rerum enim corrumpunt naturam quam contra leges exprimunt.

Sane principium, a quo tota haec argumentatio pendet, falsum est. Isti enim errores, quatenus ad civilem vitam attinent, nihil aliud sunt nisi corporis politici morbi; morbus autem animantium naturae non minus inest quam bona valetudo. Haec ergo non inter se contraria sunt, sed contra ejusdem generis, ita ut comparari possint et ex ea comparatione utriusque interpretatio proficiat. Sed haec falsa opinio cum externa rerum specie tam bene congruit ut etiam in physiologia diu permanserit. Nempe quia manifestum esse videtur animantes natura sanos esse, inde concluditur morbum, propterea quod valetudini obstat, vitae naturam violare.

(1) « Il y a cette différence entre la nature du gouvernement et son principe que sa nature est ce qui le fait être tel. » (III, 1.)

(2) V. VIII, 10.

Itaque jam Aristoteles morbos et monstra omnesque enormes vitae formas esse fructus obscurae cujusdam contingentiae arbitrabatur (1). Scientia igitur politica statim ab isto errore liberari non poterat, praesertim cum morbus majorem locum nusquam teneat quam in humanis societatibus, normalisque status nusquam incertior sit ac difficilius definiatur.

Sic plures loci explanantur ubi Secundatus legislatorem mira quadam potestate instruere videtur naturae ipsi vim inferendi. In regionibus, exempli gratia, ubi nimius solis ardor ad nimiam pigritiam incolas invitat, legislatorem jubet eam omni via compescere (2). At quamvis hoc vitium e causis physicis oriatur, tamen qui ei obstat naturam non violare nostro videtur, sed contra homines ad normalem ipsorum naturam revocare quae tantam segnitiem non patitur (3). Eamdem ob causam apud feroces populos terribiles poenas instituere necessarium esse dicit ut haec morum ferocitas comprimatur (4). In omnibus istis casibus legislator tantam potentiam habet non quod societates legibus ac natura definita careant ideoque ad libitum componi possint; sed contra quia secundum normalem hominum societatum que naturam agit eique tantum auxiliatur.

Haec doctrina igitur non mera expressaque contradictione inficitur. Secundatus enim non iisdem politicis factis ordinem certum inesse eumdemque deesse dicit; sed, ubicumque res justae sunt, secundum leges necessarias fiunt eaque necessitas tantummodo cessat cum

(1) Zeller, Philosophie der Griechen, tertia editio, II, pars secunda, p. 333. (2) XIV, 16.

(3) « Quand donc la puissance physique de certains climats viole la loi naturelle..., c'est au législateur à faire des lois civiles qui forcent la nature du climat et rétablissent les lois primitives. » (XVI, 12.)

(4) « Le peuple japonais a un caractère si atroce que ses législateurs et ses magistrats n'ont pu avoir aucune confiance en lui; ils ne lui ont mis devant les yeux que des juges, des menaces et des châtiments. » (XV, 15.)

« PrécédentContinuer »