Images de page
PDF
ePub

QUID SECUNDATUS

SCIENTIAE POLITICAE

INSTITUENDAE GONTULERIT

PR00EMIUM

Historiae nostrae immemores, consuevimus scientiam politicam ducere alienam a moribus nostris gallicoque ingenio. Quoniam enim clarissimi philosophi qui de his rebus recentissime scripserunt in Britannia aut Germania floruere, obliti sumus hanc scientiam apud nos primum exstitisse. Attamen non modo Comte noster eam primus omnium bene fundavit, in suas partes descripsit et nomine proprio, quanquam aliquatenus barbarico, sociologiam scilicet, appellavit, sed omnis ille impetus ad politicas quaestiones a philosophis nostris, qui duodevicesimo saeculo vivebant, exortus est. Ex illa autem inclyta scriptorum manu longe ante omnes eminet Secundatus quippe qui in suo libro, qui De l'Esprit des Lois inscribitur, novae disciplinae principia instituerit.

Sane in hoc opere Secundatus non de omnibus politicis factis disseruit, sed de unico genere eorum, id est de legibus. At ratio qua ad interpretandas varias juris formas utitur, et ad cetera civilia instituta valet omninoque transferri potest. Immo, cum leges ad totam civilem vitam, pertineant, eam fere universam necessário attingit; nempe ut exponat quid sit domesticum jus, quomodo leges cum religione, moribus, etc., concinant, naturam familiae, religionis, morum considerare cogitur, ita ut vere tractatum de summa rerum politicarum scripserit. Ne speres autem hunc librum sententiis abundare quae, tanquam plane demonstrata theoremata, praesenti scientiae retineri possint. Eo enim tempore, omnia paene instrumenta deerant quae necessaria sunt ut naturam civitatum penitus scrutari queamus. Historia, adhuc infans, primum adolescere incipiebat; peregrinatorum narrationes de gentibus remotis earumque moribus et legibus rarissimae erant et incertae; nova illa disciplina qua varii vitae eventus, mortes, matrimonia, crimina, etc., certa ratione computantur, nondum erat in usu. Praeterea, cum civitas nihil aliud sit quam immane quoddam animal quod propriam suam mentem, nostrae menti cognatam, habet, leges humanae societatis eo melius et facilius reperiuntur quo leges humanae mentis jam cognitae sunt; novissimo autem saeculo omnia haec in initio tantum erant et vix inchoata. At procul abest quin nulla alia via de scientia bene merendi sit quam eam veritatibus certis locupletari; sed non minoris pretii est eamdem suae materiae, naturae ac methodi consciam efficere et fundamenta quibus stabit praeparare. Illud autem est quod studiis nostris Secundatus contulit. Res gestas saepius non recte interpretatus est et ita ut facile redarguatur; sed

nemo antea tam longe processerat in hac via quae posteros ad meram politicam scientiam adduxit; nemo tam plane perspexerat quae conditiones essent hujus scientiae institutioni necessariae. Sed quae sint hae conditiones prius exponamus.

CAPUT PRIMUM

QUAE SINT CONDITIONES INSTITUTIONI POLITICAE SCIENTIAE NECESSARIAE

Nulla doctrina scientiae nomen meretur quae non materiam aliquam determinatam, quam exploret, habeat. Scientia enim in rebus versatur; nisi quid ei datum sit quod describat et interpretetur, in vacuo consistit nec quicquam est quod sibi proponere possit ultra hanc descriptionem atque interpretationem. Ea ratione numeros arithmetica considerat, geometria spatium et figuras, scientiae naturales corpora animata et inanimata, psychologia denique mentem humanam. Itaque ut scientia politica institui posset, ante omnia necessarium erat materiam certam ei assignari.

Primo quidem adspectu nihil promptius esse videtur quam hanc difficultatem exsolvere. Nonne enim Politica res politicas, id est leges, mores, religiones, etc., pro materia habet? Sin autem historiam respicies, tibi constabit nullum philosophum, usque ad recentissima tempora, eas ita concepisse. Etenim omnia ea ab hominum voluntate ita pendere arbitrabantur ut eadem non sentirent vere res esse, haud secus atque ceteras naturae res, quae suas proprietates habent ideoque scientias requirunt, quibus describantur et explicentur; sed satis esse videbatur si humanae voluntati quid Tetenium, quid fugiendum esset in societatibus consti

« PrécédentContinuer »