Images de page
PDF
ePub

a normali statu deflectitur. Itaque politica scientia hac contingentia non evertitur; sed tantum minuitur. Nempe pro materia solas fere habet normales politicae vitae formas. Morbi autem, nostri sententia, extra scientiam paene sunt, quia extra naturae leges ponuntur.

Ipsa autem naturalis legis conceptio, quam omnia haec continent, multum adhuc retinuit quod obscurum et incertum est. Leges enim sunt necessariae rerum connexiones; si vero interdum violari possunt, non veram necessitatem habent, sed mere logicam. Scilicet exprimunt quod in societatis definitione implicatur; societas autem aliam formam affectare potest quam quae ex sua natura rationaliter sequitur. Per eas igitur discimus non quod est, sed quod est rationale. Immo, quamvis Secundatus non existimet homines semper aut plerumque a recta via aberrasse, sed contra quod longa et generali experientia confirmatum est sponte revereatur, tamen quasdam deformitates omnibus ejusdem generis individuis esse confidit. Non sensit nihil fere in tota cie universale esse posse quod non certis necessitatibus respondeat. Exempli gratia, quamvis servitutis institutio apud omnes graecas italicasque antiquitatis civitates in usu fuerit, eam tamen a Reipublicae natura abhorrere declarat (1). Quanquam jus repudii tantummodo virorum est ubicumque feminae in domestica servitute vivunt, in iisdem societatibus solis feminis hanc facultatem vindicat (2). Quin est unum societatum genus, Tyrannis scilicet, quod Secundatus aliquid vitiosi et corrupti per se habere censet, quamvis idem in quibusdam locis necessarium esse ipse agnoscat (3). Ordo

(1) XV, 1, in fine.

(2) XVI, 15.

spe

(3) « Le principe du gouvernement despotique se corrompt sans cesse, parce qu'il est corrompu par sa nature. » (VIII, 10.)

nulla aut rara tantum commercia inter eos existere possint, eorum copia nullius effectus est.

Ceterum, praeter hanc causam, plures alias Secundatus addit quae per se nonnihil valent ad societates .. constituendas. Eae sunt de quibus interpretes praecipue disseruerunt. Sic natura soli, si in vastis continuisque campis consistit, Tyrannidis institutioni favet propterea quod magna imperia ibi facilius sese possunt extendere. Montana contra aut insulae libertatis arces sunt quia principis auctoritas montibus aut oceano quasi frangitur (1). Non modo terrae forma, sed ipsius natura consideranda est. Quaedam sterilitas, cum animos ad laborem et frugalitatem impellat, Reipublicae viam aperit; fertilitas contra, quae divitiarum amorem privataeque utilitatis curam excitat, Monarchiae (*); si vero nimia est, gentium inferiorum Democratiae (3). Nam terrae, cum sponte fructus edant, non coluntur ideoque inter cives non dividuntur. Denique caeli calor animos et corpora effeminat hominesque ad servitutem cogit (4).

Ex iisdem vero causis non modo natura societatis et inde totum jus summatim pro parte pendet, sed et peculiares quaedam leges tales efficiuntur quales sunt. Sic nimius caeli ardor servorum ad privatos usus institutionem (5) et jus plures feminas habendi (6) multosque domesticos mores (7) suscitat. Praeterea mentis corporisque segnities, quae inde sequitur, leges, religiones,

(1) XVII, 6, et XVIII, 5.

(2) XVIII, 1 et 2.

(3) XVIII, 9 et sq.

(4) XVII, 2.

(5) XV, 7.

(6) XVI, 2.
(7) XVI, 10.

mores immobiles efficit (1). Ex iisdem causis commercii natura alia est in Oriente atque in Europa (2).

Quamvis has causas non pari linea atque priorem posuerit ac praevalere tantum apud feras gentes ipse agnoverit (3), fatendum est tamen earum vim nusquam tantam fuisse quantam judicavit. Domestica enim et politica privataque virtus in regionibus, quae caeli terraeque natura longissime differunt, aeque occurrit. Sed, quidquid id est, hoc ipsum ostendit quantum Secundatus senserit res politicas legibus certis subditas esse. Etenim omnia haec, si in breve coguntur, huc redeunt ex populi cujusdam magnitudine, ex soli forma quod idem occupet, ex terrae caelique natura deduci posse cujus generis sit illa societas et quae sint hujus leges et instituta.

Sed unam tantum doctrinae partem, quam Secundatus in suo libro exposuit, adhuc retulimus. Aliam nunc videamus quae priori contraria esse videtur. Haec contradictio digna est quam penitus inspiciamus. Ex ea enim melius intelligetur non modo quae sit integra scriptoris nostri sententia, sed etiam quae difficultates, Secundati saeculo atque etiam nostro tempore, politicae scientiae institutioni obstiterint.

II

Quicumque, ut supra vidimus, in politica vita ordinem certum esse existimat, legislatoris partes necessario elevat. Nam civilia instituta, si e rerum natura sequuntur, non ex unius civis aut plurium voluntate pendent.

(1) XIV, 4.

(2) XXI, 1.

(3) «La nature et le climat dominent presque seuls chez les sauvages. >> (XIX, 4.)

Contra, apud Secundatum, legislatoris persona manifesto ita eminet ut tanquam necessarius legum artifex appareat. In multis operis locis, de Romanorum, Spartanorum, Atheniensium legibus ita loquitur quasi a Romulo aut Numa, a Solone, a Lycurgo creatae fuissent (1). Cum, in alio libro, primas Romanae civitatis origines enarrat, tanquam principium statuit, populorum nascentium instituta a principibus fieri et posterius tantum principes ex institutis instrui (2). Hoc est cur leges a moribus omnino separet mores enim e communi vita sponte nascuntur, leges contra sine peculiari quadam legislatoris institutione existere nequeunt (3). Is est hujus sententiae sensus quam in primo libri capite invenies: « Quanquam ad societatem nati, homines publica sua officia oblivisci poterant nisi ad ea a legislatoribus revocati fuissent (4). » Sane leges de omni re et ad libitum creari posse non credit; sed mores et religionem extra legislatoris potestatem esse arbitratur et leges ipsas quae de aliis rebus feruntur moribus et religioni accommodandas esse (5). Nihilominus earum institutio in legislatoris manu versatur. Immo sunt societates in quibus non leges tantum, sed et religio moresque a principe informari possunt ("). Quanquam hoc in raris

(1) « Je prie qu'on fasse un peu d'attention à l'étendue du génie qu'il fallut à ces législateurs pour voir qu'en choquant tous les usages reçus... ils montreraient à l'univers leur sagesse.» (IV, 34. Cf. V, 5, et XIX, 16.)

(2) « Dans la naissance des sociétés, ce sont les chefs des républiques qui font l'institution, et c'est ensuite l'institution qui forme les chefs des républiques. » (Grandeur et Décadence des Romains, chap. I.)

-

(3) « Les lois sont établies, les mœurs sont inspirées; celles-ci tiennent plus à l'esprit général, celles-là tiennent plus à une institution particulière. >> (XIX, 12.) — «Nous avons dit que les lois étaient des institutions particulières et précises du législateur, les mœurs et les manières des institutions de la nation en général. » (XIX, 14.)

(4) In fine.

(5) XIX, 21.

(6) XIX, 16 et 19.

tantum casibus occurrit, eo tamen monstratur quantum, ex Secundato, valeat principis auctoritas.

Facile intelliges unde hoc venerit si modo perspexeris quo sensu Secundatus dixerit leges humanas e rerum natura sequi. Sententia enim per se ambigua est et duplicem interpretationem patitur. Aut leges e rerum, id est e societatum natura necessario oriuntur ut effectus e causa quae eum gignit; aut media quaedam tantummodo sunt quae societatis natura requirit ut ipsa absolvatur, id est ad finem suum perveniat; quibus tamen carere potest. Aliis verbis, utrum intelligendum est societatis statum legum causam efficientem esse, an earumdem causam tantummodo finalem? Priorem autem sensum ne suspicari quidem videtur Secundatus. Non dicit ex paucitate civium, ineluctabili quadam necessitate, Democratiae leges nasci tanquam calorem ex igne, sed eas solas esse quibus frugalitas et omnium aequalitas, quae in hujusmodi societatis natura est, ad effectum adduci queat. Ceterum non ideo leges ex libidine fabricari possunt; nam, datis quibusdam populi conditionibus, unum legum corpus est quod ei conveniat nec ullum aliud imponi possit sine societatis corruptione. Sed ut provideatur quid genti cuique congruat, necesse est homines esse qui acuto ingenio rerum naturam scrutentur et quo tendi debeat et qua via dispiciant. Hoc est legislatorum munus; nil mirum igitur si Secundatus primatum quemdam illis attribuerit. Finge contra leges è causis efficientibus oriri quarum etiam homines saepius inconscii sunt, legislatoris officia jam minuuntur; nam in eo tantum consistunt ut, quod in ceteris conscientiis obscurius latet, manifestius exprimat. Sed nihil aut fere nihil novum excogitat; immo, etiamsi absit, nihil impedit quin leges exstent quanquam minus definitae. Sane non scribi possunt nisi per legislatorem ;

« PrécédentContinuer »