Images de page
PDF
ePub

a normali statu deflectitur. Itaque politica scientia hac contingentia non evertitur; sed tantum minuitur. Nempe pro materia solas fere habet normales politicae vitae formas. Morbi autem, nostri sententia, extra scientiam paene sunt, quia extra naturae leges ponuntur.

Ipsa autem naturalis legis conceptio, quam omnia haec continent, multum adhuc retinuit quod obscurum et incertum est. Leges enim sunt necessariae rerum connexiones; si vero interdum violari possunt, non veram necessitatem habent, sed mere logicam. Scilicet exprimunt quod in societatis definitione implicatur; societas autem aliam formam affectare potest quam quae ex sua natura rationaliter sequitur. Per eas igitur discimus non quod est, sed quod est rationale. Immo, quamvis Secundatus non existimet homines semper aut plerumque a recta via aberrasse, sed contra quod longa et generali experientia confirmatum est sponte revereatur, tamen quasdam deformitates omnibus ejusdem generis individuis esse confidit. Non sensit nihil fere in tota specie universale esse posse quod non certis necessitatibus respondeat. Exempli gratia, quamvis servitutis institutio apud omnes graecas italicasque antiquitatis civitates in usu fuerit, eam tamen a Reipublicae natura abhorrere declarat (1). Quanquam jus repudii tantummodo virorum est ubicumque feminae in domestica servitute vivunt, in iisdem societatibus solis feminis hanc facultatem vindicat (2). Quin est unum societatum genus, Tyrannis scilicet, quod Secundatus aliquid vitiosi et corrupti per se habere censet, quamvis idem in quibusdam locis necessarium esse ipse agnoscat (3). Ordo

(1) XV, 1, in fine.

(2) XVI, 15.

(3) « Le principe du gouvernement despotique se corrompt sans cesse, parce qu'il est corrompu par sa nature. » (VIII, 10.)

igitur, quem in iis conditionibus scientia indagari debet, non modo non is est qui semper et ubique existat, sed etiam evenire potest ut nunquam exstiterit. Itaque leges, quae eum referunt, idealem quamdam formam necessario habent; nam rerum connexiones exprimunt non quales sunt, sed quales esse debent. Non rebus insunt, ut ceterae naturae leges, aut potius non res ipsae sunt quatenus sub certo quodam adspectu considerantur, sed eas ex alto quasi dominantur, quamvis suae auctoritati non semper nec necessario obtempe

retur.

Ea via est qua Secundatus ad antiquam politicae scientiae conceptionem pro parte revertitur; sed pro parte tantum. Sane huc et illuc in eo est ut naturae leges cum praeceptis, quae quid faciendum sit edicunt, confundat. Sed procul abest quin, priscorum philosophorum instar, naturam, qualis est, omittat ut aliam instituat. Nempe, quanquam nullum certum principium ea de re statuit, sponte tamen intellexit in raris tantum casibus aliquid universale esse posse quod non simul sanum et rationale sit. Itaque societatum species, ut vidimus, ex historia describere et explicare tentavit, easque tantum corrigere ausus est cum in iis aliquid reperiret quod cum eorumdem essentia, qualem ex rerum observatione concluserat, congruere non arbitrabatur. Sin igitur apud Secundatum legis naturalis notio non ad totam politicam vitam, certe ad majorem hujus partem sese extendit. Si dubii aliquid et vagi adhuc retinet ex antiqua artis et scientiae confusione, hoc interdum tantum manifestum apparet.

CAPUT QUINTUM

DE METHODO QUAM SECUNDATUS SECUTUS EST

I

Quamdiu Politica in arte consistebat, politici scriptores deductione praecipue utebantur. Scilicet ex universali hominis notione trahebant quae societatis forma humanae naturae conveniret et quae praecepta in communi vita observanda essent. Hujus methodi vitia inutile est enumerare. Per deductionem enim, in ipsa arte, nihil aliud assequi possumus quam meras hypotheses. Sola vi rationis nemo asserere potest praeceptum aliquod utile esse cujus utilitatem non expertus sit. Sed ni scientia praesertim, cum ab arte separatur, necesse est deductio secundas tantummodo partes occupet,. certe ubi de rebus, non de abstractis notionibus, ut in mathematicis, agitur. Sane deductio cogitationes nobis suppetit quae nostram investigationem per rerum ambages ducunt; sed quoad observatione confirmatae sunt, incertum est num res vere exprimant. Naturae leges nulla alia via reperiri possunt quam si natura ipsa attente consideretur. Immo observare non satis est, oportet praeterea ut eam interrogemus, sollicitemus,, omni modo tentemus. Politicae igitur scientiae, propterea quod res pro materia habet, experimentalis methodus sola succedere potest.

Hanc autem methodum non facile est nostrae scien

tiae accommodare, quia experimenta in societatibus tentari nequeunt. Est tamen obliqua via qua difficultas exsuperatur. Etenim ad naturae leges reperiendas nihil aliud necessarium est quam satis multas comparationes inter varias ejusdem rei formas institui posse. Hac enim arte constantes immotaeque connexiones, quas lex exprimit, a ceteris, id est fugitivis fortuitisque, secernentur. Itaque tota experimentationis vis in eo tantum consistit ut res fere ad libitum variet atque ita amplam uberamque comparationi materiam praebeat. At nil obstat quin civilia ejusdem generis facta, qualia apud varias societates occurrunt, comparemus atque notemus quae eorum ubique coeant, quae simul evanescant, quae eodem tempore et secundum eamdem rationem mutentur. Eae igitur comparationes, quanquam hoc incommodi habent ut non in infinitum renoventur, experimentationis tamen partes in politica scientia tenere possunt.

Quanquam Secundatus hanc quaestionem nusquam agitavit, tamen hujus methodi necessitatem sponte sensit. Etenim nullo alio proposito tot facta ex variarum gentium historia collegit nisi ut ea inter se conferret illaque collatione eorumdem leges inveniret. Revera manifestum est opus totum in legum comparatione consistere quas diversissimi populi observant eoque libro noster vere dici potest hoc novum studiorum genus instaurasse quod hodierna nostra lingua droit comparé appellamus.

At, si deductio apud Secundatum experientiae cessit, multo majus spatium adhuc obtinet quam scientiae natura patitur.

Ipse enim, jam in sua praefatione, legentem monet se Politicam more quasi mathematico tractare voluisse; id est principia posuisse unde particulares legum socie

tates logice sequerentur (1). Sane necessarium intellexit haec principia e rerum observatione trahere (2); sed in iis totam scientiam quasi implicari credit, ita ut, ubi semel ad ea pervenerimus, sola deductione absolvi possit. Nec dubium est quin hac via et ratione procedere revera susceperit. Primum enim animadverte quomodo inductiva methodo utatur. Non incipit facta omnia, quae ad quaestionem attinent, colligere, referre, ut aequa mente examinari et perpendi possint; sed plerumque mera deductione primum probat quod in animo habet. Monstrat scilicet hoc in natura aut, si id dicere velis, essentia societatis, vel hominis, vel commercii, vel religionis, uno verbo in rerum, de quibus agitur, definitione involvi; posterius tantum facta quae hypothesin confirmare videntur, exponit (3). Qui vero pro comperto habet sola experientia demonstrari posse quae sint rerum connexiones, non deductionem experientiae praeficit; non principem locum argumentis assignat quae nihil fere ad demonstrandum valere censet quibusque diffidit, sed primum res observat ac postea tantum quod observatum est deductione interpretatur.

Ceterum, si ipsas nostri demonstrationes consideres, facile videbis totam vim earum in deductione consis

(1) « J'ai posé les principes et j'ai vu les cas particuliers s'y plier comme d'eux-mêmes, les histoires de toutes les nations n'en être que les suites. >> (2) « Je n'ai point tiré mes principes de mes préjugés, mais de la nature des choses.» (Ibid.)

(3) Innumera exempla citari possint quae per totum opus invenies. Sic postquam tria societatum genera definiit, ex iisdem definitionibus eorumdem principia deducit. « Il ne m'en faut pas davantage pour trouver les trois principes; ils en dérivent naturellement. » (III, 2.) Tum ex iis principiis leges quae ad jus civile, ad poenas, ad feminarum conditionem spectant, trahit. Vide ipsos titulos capitum V et VI (Conséquences des principes des gouvernements par rapport à la simplicité des lois criminelles, la forme des jugements, etc., par rapport aux lois somptuaires, etc.).

[ocr errors]
« PrécédentContinuer »