Images de page
PDF
ePub

tere. Sane quae ita concludit observatione plerumque confirmat; sed quam infirma est tota haec argumentationis pars! Facta quae ex historia refert breviter ac summatim exponit neque multum curat ut ea, qualia vere sunt, constituantur, etiamsi controversiae materiam praebeant (1). Eadem praeterea sine ordine et confuse enumerat. Si causalem nexum inter duo facta esse asserit, non ea in omnibus aut saltem plerisque casibus simul apparere, vel simul deficere, vel eodem modo variari ostendit. Satis habet si exempla aliquot proferri possunt quae cum lege supposita non male quadrent. Immo evenit ut de tota specie aliquid affirmet quod apud unam societatem observavit. Sic magistratuum divisionem, quanquam apud solos Anglos reperitur Monarchiae propriam esse dicit (2) et ex ea divisione libertatem sequi declarat quanquam inscius est num apud ipsos Anglos vere exstiterit (3). Uno verbo, non deductione utitur ut quod experientia probatum est interpretetur, sed potius experientia ut deductionis conclusiones exemplis explanet. Ergo, cum deductio peracta est, fere tota demonstratio perfecta esse ei videtur.

Quin etiam sunt, Secundati sententia, ut jam diximus, quaedam instituta quae, quamvis in omnibus ejusdem generis societatibus exstent aut exstiterint, iisdem tamen non conveniunt. Hoc autem unam ob rationem affirmat et affirmare potest: scilicet quia haec instituta

(1) Sic quae de frugalitáte et aequalitate apud antiquos, aut de causis quae societatum principia corrumpunt, aut de feminarum conditione dicit (XVI). Omnia haec innumeras quaestiones et difficultates involvunt quae non statim solvi possunt.

(2) X1, 6.

(3) « Ce n'est pas à moi à examiner si les Anglais jouissent actuellement de cette liberté ou non. Il me suffit de dire qu'elle est établie par leurs lois. » (XI, 6.)

e principiis, quae antea posuit, non deduci posse existimat. Etenim servitutis institutionem et Reipublicae definitionem inter se contraria esse ostendit. Sic Tyrannida odit quia societatis atque etiam hominis essentiae, qualem esse concipit, logice repugnat (1). Deductio igitur in quibusdam casibus etiam contra observationem et experientiam praevalet.

Sin ergo inductio in politica scientia primum apud Secundatum apparet, contraria methodo nondum discessit eaque admixtione adulteratur. Ut noster novam viam ingressus est, ita tamen tritam non deseruit. Ea autem methodi ambiguitas ex ipsa doctrinae, quam supra retulimus, ambiguitate sequitur. Etenim si normales societatis formae in ejusdem natura comprehenduntur, ex hujus naturae definitione concludi possunt; eas autem logicas necessitudines Secundatus leges appellat. Si res adeo rationi nostrae cognatae sunt, ratio sufficit ad eas interpretandas. Miraberis forsitan hanc intimam rerum naturam adeo apertam videri ut jam e scientiae exordio cognosci et definiri possit, cum contra scientia peracta potius quam incipiente determinari posse videatur. Hoc autem cum Secundati principiis bene constat. Quemadmodum vinculum, quod inter politica facta et societatis essentiam existit, rationabile est, ita et ea ipsa essentia, quae totius hujus deductionis fons est, eamdem naturam habet, id est in simplici notione consistit quam ratio celeri inspectione amplecti valet. Uno verbo, Secundatus non satis sentit quantum, ut ait Verulamius, rerum subtilitas humanae mentis subtilitatem exsuperet; ea est causa cur rationi et deduc

(1) « Après tout ce que nous venons de dire, il semblerait que la nature humaine se soulèverait contre le gouvernement despotique. » (V, 14.)

tioni adeo confidat. Ceterum non contendimus res civiles per se absurdas esse. Sed si quaedam logica in iis latet, alia est atque illa quam in deducendo observamus; non eamdem simplicitatem habet; quin alias leges forte sequitur. Itaque necesse est eam e rebus ipsis ediscamus.

Haec autem confusio ab alia causa quoque pendet. Societatis leges, ut vidimus, violari possunt; ergo ex sola rerum observatione atque etiam comparatione constitui nequeunt. Quod est, non necessario rationale est; leges autem nihil habent quod non rationale sit. Itaque etiamsi aliquid historia comprobaveris, non omnino certus eris id verum esse. Sunt vitia quae apud omnes ejusdem generis gentes occurrunt. Ergo ex eo quod apud istas reperitur earumdem normalis forma describi non potest. Si rerum natura experientia non fideliter deprehenditur, non ex sola experientia disces quae ex ea natura sequuntur. Nulla igitur alia via restat quam ut hanc ipsam essentiam assequamur, definiamus atque ex ea definitione id quod involvit deducamus. Ne concludas autem observationem ideo inutilem, sed aliquatenus suspectam habendam esse quamdiu deductione non confirmata est, et, si forte confirmari non possit, rejiciendam. Vides quam necessarium sit in politica scientia signum certum in rebus ipsis invenire quo morbus et bona valetudo secernantur. Eo enim deficiente, ad deductionem necessario confugitur et simul a rebus receditur.

[ocr errors]

Sive autem deductione seu inductione procedat, regulam quamdam methodi sequitur quae praesenti scientiae retinenda est.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

buit. more et read praeter quat 151, FUIT AIR esse debent. mar CURE THAT : existent 220TH ab is en * Cu Er and easter sonettes tiara natura. Text de 1 mm re merta comenico scennan guan etan, poobriann oeconomian saineet oman 2 essE, SLOTTE DR nere fungi posse etans for regularum corpus, enoč ethicam constituit. prorsus iger Minta al ginedem generis exempla refer possim.

Secundatus contra bene perspexit omnia haer inter se ita cohaerere ut singula per se. remotis ceteris. intelligi nequeant: itaque not jus a moribus, a religione, a commercio. etc., separat neque praesertim a societatis forma quae suam vim ad omnes res civiles extendit. Etenim, quamvis diversa sint, unius ejusdemque societatis vitam exprimunt: variis ejusdem corporis politici partibus aut organis respondent. Sin autem non quao ratur quomodo organa inter se consentiant aliaque ab aliis afficiantur, quale sit uniuscujusque munus defi niri non poterit. Immo eorumdem natura prorsus late bit: nam totidem res per se existentes esse videbuntur,

Itaque jam Aristoteles morbos et monstra omnesque enormes vitae formas esse fructus obscurae cujusdam contingentiae arbitrabatur (1). Scientia igitur politica statim ab isto errore liberari non poterat, praesertim cum morbus majorem locum nusquam teneat quam in humanis societatibus, normalisque status nusquam incertior sit ac difficilius definiatur.

Sic plures loci explanantur ubi Secundatus legislatorem mira quadam potestate instruere videtur naturae ipsi vim inferendi. In regionibus, exempli gratia, ubi nimius solis ardor ad nimiam pigritiam incolas invitat, legislatorem jubet eam omni via compescere (2). At quamvis hoc vitium e causis physicis oriatur, tamen qui ei obstat naturam non violare nostro videtur, sed contra homines ad normalem ipsorum naturam revocare quae tantam segnitiem non patitur (3). Eamdem ob causam apud feroces populos terribiles poenas instituere necessarium esse dicit ut haec morum ferocitas comprimatur (4). In omnibus istis casibus legislator tantam potentiam habet non quod societates legibus ac natura definita careant ideoque ad libitum componi possint; sed contra quia secundum normalem hominum societatum que naturam agit eique tantum auxiliatur.

Haec doctrina igitur non mera expressaque contradictione inficitur. Secundatus enim non iisdem politicis factis ordinem certum inesse eumdemque deesse dicit; sed, ubicumque res justae sunt, secundum leges necessarias fiunt eaque necessitas tantummodo cessat cum

(1) Zeller, Philosophie der Griechen, tertia editio, II, pars secunda, p. 333. (2) XIV, 16.

(3) « Quand donc la puissance physique de certains climats viole la loi natu. relle..., c'est au législateur à faire des lois civiles qui forcent la nature du climat et rétablissent les lois primitives. » (XVI, 12.)

(4) « Le peuple japonais a un caractère si atroce que ses législateurs et ses magistrats n'ont pu avoir aucune confiance en lui; ils ne lui ont mis devant les yeux que des juges, des menaces et des châtiments. » (XV, 15.)

« PrécédentContinuer »