Images de page
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

a eoLILereid. ete., separat Legu* p-aesertim a sès*;sts forLa quae suam vim ad omnes res civiles exten §§t, Etenim. quaILτis άτersa sit. U> ius ëùsìèye s\\etatis vitam expri-t:it : variis ejusdem cœpœnis y\t\ partibus aut orgaris respondent. Sin autem nom Qso ratur quomodo orgaLa inter se consentiant aliaquo ab aliis afficiaLtur, quale sit uniuscujusque mus d\t\ niri non poterit. Immo eorumdem natura prorsus lat»

bit: nam totidem res per se existentes esse vidolwwtwv,

N

Itaque jam Aristoteles morbos et monstra omnesque enormes vitae formas esse fructus obscurae cujusdam contingentiae arbitrabatur (!). Scientia igitur politica statim ab isto errore liberari non poterat, praesertim cum morbus majorem locum nusquam teneat quam in humanis societatibus, normalisque status nusquam incertior sit ac difficilius definiatur. ' Sic plures loci explanantur ubi Secundatus legislatorem mira quadam potestate instruere videtur naturae ipsi vim inferendi. In regionibus, exempli gratia, ubi nimius solis ardor ad nimiam pigritiam incolas invitat, legislatorem jubet eam omni via compescere (*). At quamvis hoc vitium e causis physicis oriatur, tamen qui ei obstat naturam non violare nostro videtur, sed contra homines ad normalem ipsorum naturam revocare quae tantam segnitiem non patitur (*). Eamdem ob causam apud feroces populos terribiles poenas instituere necessarium esse dicit ut haec morum ferocitas comprimatur (3). In omnibus istis casibus legislator tantam potentiam habet non quod societates legibus ac natura definita careant ideoque ad libitum componi possint; sed contra quia secundum normalem hominum societatumque naturam agit eique tantum auxiliatur. Haec doctrina igitur non mera expressaque contradictione inficitur. Secundatus enim non iisdem politicis factis ordinem certum inesse eumdemque deesse dicit; sed, ubicumque res justae sunt, secundum leges necessarias fiunt eaque necessitas tantummodo cessat cum

(3) Zeller, Philosophie der Griechem, tertia editio, II, pars secunda, p. 333, (*) XIV, 16. (3) « Quand donc la puissamce physique de certains climats viole la loi naturelle..., c'est au législateur à faire des lois civiles qui forcent la mature du climat et rétablissent les lois primitives. » (XVI, 12.) (*) « Le peuple japonais a um caractère si atroce que ses législateurs et ses magistrats n'ont pu avoir aucume confiamce en lui; ils ne lui ont mis devant les yeux que des juges, des menaces et des châtiments. » (XV, 15.)

a normali statu deflectitur. Itaque politica scientia hac contingentia non evertitur; sed tantum minuitur. Nempe pro materia solas fere habet normales politicae vitae formas. Morbi autem, nostri sententia, extra scientiam paene sunt, quia extra naturae leges ponuntur. Ipsa autem naturalis legis conceptio, quam omnia haec continent, multum adhuc retinuit quod obscurum et incertum est. I.eges enim sunt necessariae rerum connexiones; si vero interdum violari possunt, non veram necessitatem habent, sed mere logicam. Scilicet exprimunt quod in societatis definitione implicatur; societas autem aliam formam affectare potest quam quae ex sua matura rationaliter sequitur. Per eas igitur discimus non quod est, sed quod est rationale. Immo, quamvis Secundatus non existimet homines semper aut plerumque a recta via aberrasse, sed contra quod longa et generali experientia confirmatum est sponte revereatur, tamen quasdam deformitates omnibus ejusdem generis individuis esse confidit. Non sensit nihil fere in tota specie universale esse posse quod non certis necessitatibus respondeat. Exempli gratia, quamvis servitutis institutio apud omnes graecas italicasque antiquitatis civitates in usu fuerit, eam tamen a Reipublicae natura abhorrere declarat (!). Quanquam jus repudii tantummodo virorum est ubicumque feminae in domestica servitute vivunt, in iisdem societatibus solis feminis hanc facultatem vindicat (?). Quin est unum societatum genus, Tyrannis scilicet, quod Secundatus aliquid vitiosi et corrupti per se habere censet, quamvis idem in quibusdam locis necessarium esse ipse agnoscat ('). Ordo

(*) XV, 4, in fine.

(*) XVI, 15.

(°) « Le principe du gouvernement despotique se corrompt sans cesse, parce qu'il est corrompu par sa nature. » (VIII, 10.)

igitur, quem in iis conditionibus scientia indagari debet, non modo non is est qui semper et ubique existat, sed etiam evenire potest ut nunquam exstiterit. Itaque leges, quae eum referunt, idealem quamdam formam necessario habent; nam rerum connexiones exprimunt non quales sunt, sed quales esse debent. Non rebus insunt, ut ceterae naturae leges, aut potius non res ipsae sunt quatenus sub certo quodam adspectu considerantur, sed eas ex alto quasi dominantur, quamvis suae auctoritati non semper nec necessario obtemperetur. - Ea via est qua Secundatus ad antiquam politicae scientiae conceptionem pro parte revertitur; sed pro parte tantum. Sane huc et illuc in eo est ut naturae leges cum praeceptis, quae quid faciendum sit edicunt» confundat. Sed procul abest quin, priscorum philosophorum instar, naturam, qualis est, omittat ut aliam instituat. Nempe, quanquam nullum certum principium ea de re statuit, sponte tamen intellexit in raris tantum casibus aliquid universale esse posse quod non simul sanum et rationale sit. Itaque societatum species, ut vidimus, ex historia describere et explicare tentavit, easque tantum corrigere ausus est cum in iis aliquid reperiret quod cum eorumdem essentia, qualem ex rerum observatione concluserat, congruere non arbitrabatur. Sin igitur apud Secundatum legis naturalis notio non ad totam politicam vitam, certe ad majorem hujus partem sese extendit. Si dubii aliquid et vagi adhuc retinet ex antiqua artis et scientiae confusione, hoc interdum tantum manifestum apparet.

CAPUT QUINTUM

DE METHODO QUAM SECUNDATUS SECUTUS EST

I

Quamdiu Politica in arte consistebat, politici scriptores deductione praecipue utebantur. Scilicet ex universali hominis notione trahebant quae societatis forma humanae naturae conveniret et quae praecepta in communi vita observanda essent. Hujus methodi vitia inutile est enumerare. Per deductionem enim, in ipsa arte, nihil aliud assequi possumus quam meras hypotheses. Sola vi rationis nemo asserere potest praeceptum aliquod utile esse cujus utilitatem non expertus sit. Sed ni. scientia praesertim, cum ab arte separatur, necesse. est deductio secundas tantummodo ' partes occupet, certe ubi de rebus, non de abstractis notionibus, ut, in mathematicis, agitur. Sane deductio cogitationes nobis suppetit quae nostram investigationem per rerum ambages ducunt; sed quoad observatione confirmatae sunt, incertum est num res vere exprimant. Naturae, leges nulla alia via reperiri possunt quam si natura ipsa. attente consideretur. Immo observare non satis est, oportet praeterea ut eam interrogemus, sollicitemus, omni modo tentemus. Politicae igitur scientiae, propterea quod res pro materia habet, experimentalis methodus sola succedere potest. - - l>

Hanc autem methodum non facile est nostrae scien

« PrécédentContinuer »