Images de page
PDF
ePub

igitur, quem in iis conditionibus scientia indagari debet, non modo non is est qui semper et ubique existat, sed etiam evenire potest ut nunquam exstiterit. Itaque leges, quae eum referunt, idealem quamdam formam necessario habent; nam rerum connexiones exprimunt non quales sunt, sed quales esse debent. Non rebus insunt, ut ceterae naturae leges, aut potius non res ipsae sunt quatenus sub certo quodam adspectu considerantur, sed eas ex alto quasi dominantur, quamvis suae auctoritati non semper nec necessario obtemperetur. Ea via est qua Secundatus ad antiquam politicae scientiae conceptionem pro parte revertitur; sed pr0 parte tantum. Sane huc et illuc in eo est ut naturae leges cum praeceptis, quae quid faciendum sit edicunt; confundat. Sed procul abest quin, priscorum phil0s0phorum instar, naturam, qualis est, omittat ut aliam instituat. Nempe, quanquam nullum certum principium ea de re statuit, sponte tamen intellexit in raris tantum casibus aliquid universale esse posse quod non simul sanum et rationale sit. Itaque societatum species, ut vidimus, ex historia describere et explicare tentavit, easque tantum corrigere ausus est cum in iis aliquid reperiret quod cum eorumdem essentia, qualem ex rerum observatione concluserat, congruere non arbitrabatur. Sin igitur apud Secundatum legis naturalis notio non ad totam politicam vitam, certe ad majorem. hujus partem sese extendit. Si dubii aliquid et vag adhuc retinet ex antiqua artis et scientiae confusione hoc interdum tantum manifestum apparet.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

* scelua praesert., cu;:. . . . _* est deuuci- -c---- -- .

Certe l..,. u- :lli liiaiee--

*

IiUus S....-.

[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic]

tiae accommodare, quia experimenta in societatibus tentari nequeunt. Est tamen obliqua via qua difficultas exsuperatur. Etenim ad naturae leges reperiendas mil. aliud necessarium est quam satis multas comparation inter varias ejusdem rei formas institui posse. Hac emi arte constantes immotaeque connexiones, quas . exprimit, a ceteris, id est fugitivis fortuitisque, sed mentur. Itaque tota experimentationis vis in eo tani consistit ut res fere ad libitum variet atque ita am, uberamque comparationi materiam praebeat. At nil tat quin civilia ejusdem generis facta, qualia a varias societatés occurrunt, comparemus atque mus quae eorum ubique coeant, quae simul evanes quae eodem tempore et secundum eamdem ratione tentur. Eae igitur comparationes, quanquam hoc i; modi habent ut non in infinitum renoventur, e mentationis tamen partes in politica scientia possunt. -

Quanquam Secundatus hanc quaestionem nt agitavit, tamen hujus methodi necessitatem sensit. Etenim nullo alio proposito tot facta ex rum gentium historia collegit nisi ut ea inter ferret illaque collatione eorumdem leges in Revera manifestum est opus totum in legum e, tione consistere quas diversissimi populi o eoque libro noster vere dici potest hoc novum s genus instaurasse quod hodierna nostra ling comparé appellamus.

At, si deductio apud Secundatum experient; multo majus spatium adhuc obtinet quam natura patitur.

Ipse enim, jam in sua praefatione, legent se Politicam more quasi mathematico tractat, id est principia posuisse unde particulares lo

[graphic]

tioni adeo confidat. Ceterum non contendimus res civiles per se absurdas esse. Sed si quaedam logica in iis latet, alia est atque illa quam in deducendo observamus; non eamdem simplicitatem habet; quin alias leges forte sequitur. Itaque necesse est eam e rebus ipsis ediscamus.

Haec autem confusio ab alia causa quoque pendet. Societatis leges, ut vidimus, violari possunt; ergo ex sola rerum observatione atque etiam comparatione constitui nequeunt. Quod est, non necessario rationale est; leges autem nihil habent quod hon rationale sit. Itaque , etiamsi aliquid historia comprobaveris, non omnino certus eris id verum esse. Sunt vitia quae apud omnes ejusdem generis gentes occurrunt. Ergo ex eo quod apud istas reperitur earumdem normalis forma describi non potest. Si rerum natura experientia non fideliter deprehenditur, non ex sola experientia disces quae ex ea natura sequuntur. Nulla igitur alia via restat quam ut hanc ipsam essentiam assequamur, definiamus atque ex ea definitione id quod involvit deducamus. Ne concludas autem observationem ideo inutilem, sed aliquatenus suspectam habendam esse quamdiu deductione non confirmata est, et, si forte confirmari non possit, rejiciendam. Vides quam necessarium sit in politica scientia signum certum in rebus ipsis invenire quo morbus et bona valetudo secernantur. Eo enim deficiente, ad deductionem necessario confugitur et simul a rebus receditur.

II

Sive autem deductione seu inductione procedat, regulam quamdam methodi sequitur quae praesenti scientiae retinenda est.

« PrécédentContinuer »