Images de page
PDF
ePub

tiae accommodare, quia experimenta in societatibus tentari nequeunt. Est tamen obliqua via qua difficultas exsuperatur. Etenim ad naturae leges reperiendas ni... aliud necessarium est quam satis multas comparation inter varias ejusdem rei formas institui posse. Hac en arte constantes immotaeque connexiones, quas exprimit, a ceteris, id est fugitivis fortuitisque, sec nentur. Itaque tota experimentationis vis in eo tan: consistit ut res fere ad libitum variet atque ita amp uberamque comparationi materiam praebeat. At nil tat quin civilia ejusdem generis facta, qualia varias societates occurrunt, comparemus atque 1 mus quae eorum ubique coeant, quae simul evanes quae eodem tempore et secundum eamdem ratione: tentur. Eae igitur comparationes, quanquam hoc i modi habent ut non in infinitum renoventur, e mentationis tamen partes in politica scientia possunt.

Quanquam Secundatus hanc quaestionem nu agitavit, tamen hujus methodi necessitatem sensit. Etenim nullo alio proposito tot facta ex rum gentium historia collegit nisi ut ea inter ferret illaque collatione eorumdem leges in Revera manifestum est opus totum in legum e tione consistere quas diversissimi populi o' eoque libro noster vere dici potest hoc novum s* genus instaurasse quod hodierna nostra ling comparé appellamus.

At, si deductio apud Secundatum experientia multo majus spatium adhuc obtinet quam. natura patitur.

Ipse enim, jam in sua praefatione, legent se Politicam more quasi mathematico tractar id est principia posuisse unde particulares let

stica
-t, ita
Is fore
natione

i valet.

tim, ut is subtiet deduc

que la nature

tioni adeo confidat. Ceterum non contendimus res civiles per se absurdas esse. Sed si quaedam logica in iis latet, alia est atque illa quam in deducendo observamus; non eamdem simplicitatem habet; quin alias leges forte sequitur. Itaque necesse est eam e rebus ipsis ediscamus.

[ocr errors]

Haec autem confusio ab alia causa quoque pendet. Societatis leges, ut vidimus, violari possunt; ergo ex sola rerum observatione atque etiam comparatione constitui nequeunt. Quod est, non necessario rationale est; leges autem nihil habent quod non rationale sit. Itaque etiamsi aliquid historia comprobaveris, non omnino certus eris id verum esse. Sunt vitia quae apud omnes ejusdem generis gentes occurrunt. Ergo ex eo quod apud istas reperitur earumdem normalis forma describi non potest. Si rerum natura experientia non fideliter deprehenditur, non ex sola experientia disces quae ex ea natura sequuntur. Nulla igitur alia via restat quam ut hanc ipsam essentiam assequamur, definiamus atque ex ea definitione id quod involvit deducamus. Ne concludas autem observationem ideo inutilem, sed aliquatenus suspectam habendam esse quamdiu deductione non confirmata est, et, si forte confirmari non possit, rejiciendam. Vides quam necessarium sit in politica scientia signum certum in rebus ipsis invenire quo morbus et bona valetudo secernantur. Eo enim deficiente, ad deductionem necessario confugitur et simul a rebus receditur.

[ocr errors]

Sive autem deductione seu inductione procedat, regulam quamdam methodi sequitur quae praesenti scientiae retinenda est.

Res politicae per diversas species vulgo dividuntur quas, prima quidem inspectione, nullam inter se cognationem habere dicas. Est enim alia religionis natura, alia juris et morum, alia commercii aut administrationis. Itaque de unaquaque classe separatim tractari diu solitum est atque etiam nunc solet, quasi per se, abstractisque aliis, explorari et explicari possit, haud secus atque in physica de corporum gravitate, seorsus a colore, disseritur. Ceterum eamdem factorum classem cum aliis communicare non ideo negatur, sed leviter tantum, ita ut, cum intima rerum natura non attingatur, omnia haec commercia sine incommodo negligi possint. Sic, exempli gratia, plerique qui de ethica scribunt, mores et vivendi praecepta, quae in usu sunt aut esse debent, tractant quasi per se existentia, neque ab iis curatur quae sit apud easdem societates divitiarum natura; qui vero de divitiis, non minore vehementia contendunt scientiam quam colunt, politicam oeconomiam scilicet, omnino sui juris esse, suoque munere fungi posse etiamsi hoc regularum corpus, quod ethicam constituit, prorsus ignoretur. Multa alia ejusdem generis exempla referri possint.

Secundatus contra bene perspexit omnia haec inter se ita cohaerere ut singula per se, remotis ceteris, intelligi nequeant; itaque non jus a moribus, a religione, a commercio, etc., separat neque praesertim a societatis forma quae suam vim ad omnes res civiles extendit. Etenim, quamvis diversa sint, unius ejusdemque societatis vitam exprimunt; variis ejusdem corporis politici partibus aut organis respondent. Sin autem non quaeratur quomodo organa inter se consentiant aliaque ab aliis afficiantur, quale sit uniuscujusque munus definiri non poterit. Immo eorumdem natura prorsus latebit: nam totidem res per se existentes esse videbuntur,

dum rei partes tantummodo sunt. Inde nati sunt errores qui apud multos etiam nunc valent. Inde fit enim ut politica oeconomia privatae utilitatis curam unicum societatis principium saepissime habuerit et legislatori jus denegaverit in negotiis quae ad commercium et operosas artes attinent sese immiscendi. Contra, sed ob eamdem causam, in ethica jus dominii tanquam aliquid per se immotum et inconcussum plerumque habetur, dum e conditionibus pendet quas divitiarum scientia determinat quaeque maxime instabiles et diversae sunt.

Immo vero hunc errorem discutere necessarium erat non modo ut politica scientia proficeret, sed etiam constitueretur. Sane diversa illa studia, quae sub variis titulis de politicis rebus separatim tractabant, illam praeparavere quippe quae ex iis constet. Attamen vere tantum exstitit cum manifestum tandem apparuit particulares illas scientias arcta necessitudine inter se conjungi et membra unius corporis esse. Ad eam autem animi conceptionem perveniri non poterat quamdiu ignorabatur omnia quae in societate fiunt inter se cognata esse. Secundatus ergo, mutuas politicarum rerum connexiones demonstrando, hanc unitatem scientiae nostrae praesensit, confuse quidem. Etenim nusquam dicit his quaestionibus, quas agitat, definitam quamdam scientiam constitui posse quae omnia civilia facta amplectatur, quae suam methodum habeat proprioque nomine appellanda sit. Sed, in re, primum hujus scientiae specimen quasi inscius posteritati dedit. Sin igitur quod in suis principiis involvebatur, non expresse concludit, certe successoribus suis viam aperuit qui, cum sociologiam instituent, fere nihil aliud novi facient nisi studiorum generi, quod noster tentavit, nomen imponent.

« PrécédentContinuer »