Images de page
PDF
ePub

tere. Sane quae ita concludit observatione plerumque confirmat; sed quam infirma est tota haec argumentationis pars! Facta quae ex historia refert breviter ac summatim exponit neque multum curat ut ea, qualia vere sunt, constituantur, etiamsi controversiae materiam praebeant (1). Eadem praeterea sine ordine et confuse enumerat. Si causalem nexum inter duo facta esse asserit, non ea in omnibus aut saltem plerisque casibus simul apparere, vel simul deficere, vel eodem modo variari ostendit. Satis habet si exempla aliquot proferri possunt quae cum lege supposita non male quadrent. Immo evenit ut de tota specie aliquid affirmet quod apud unam societatem observavit. Sic magistratuum divisionem, quanquam apud solos Anglos reperitur Monarchiae propriam esse dicit (2) et ex ea divisione libertatem sequi declarat quanquam inscius est num apud ipsos Anglos vere exstiterit (3). Uno verbo, non deductione utitur ut quod experientia probatum est interpretetur, sed potius experientia ut deductionis conclusiones exemplis explanet. Ergo, cum deductio peracta est, fere tota demonstratio perfecta esse ei videtur.

Quin etiam sunt, Secundati sententia, ut jam diximus, quaedam instituta quae, quamvis in omnibus ejusdem generis societatibus exstent aut exstiterint, iisdem tamen non conveniunt. Hoc autem unam ob rationem affirmat et affirmare potest: scilicet quia haec instituta

(1) Sic quae de frugalitate et aequalitate apud antiquos, aut de causis quae societatum principia corrumpunt, aut de feminarum conditione dicit (XVI). Omnia haec innumeras quaestiones et difficultates involvunt quae non statim solvi possunt.

(2) X1, 6.

(3) « Ce n'est pas à moi à examiner si les Anglais jouissent actuellement de cette liberté ou non. Il me suffit de dire qu'elle est établie par leurs lois. » (XI, 6.)

e principiis, quae antea posuit, non deduci posse existimat. Etenim servitutis institutionem et Reipublicae definitionem inter se contraria esse ostendit. Sic Tyrannida odit quia societatis atque etiam hominis essentiae, qualem esse concipit, logice repugnat (1). Deductio igitur in quibusdam casibus etiam contra observationem et experientiam praevalet.

Sin ergo inductio in politica scientia primum apud Secundatum apparet, contraria methodo nondum discessit eaque admixtione adulteratur. Ut noster novam viam ingressus est, ita tamen tritam non deseruit. Ea autem methodi ambiguitas ex ipsa doctrinae, quam supra retulimus, ambiguitate sequitur. Etenim si normales societatis formae in ejusdem natura comprehenduntur, ex hujus naturae definitione concludi possunt; eas autem logicas necessitudines Secundatus leges appellat. Si res adeo rationi nostrae cognatae sunt, ratio sufficit ad eas interpretandas. Miraberis forsitan hanc intimam rerum naturam adeo apertam videri ut jam e scientiae exordio cognosci et definiri possit, cum contra scientia peracta potius quam incipiente determinari posse videatur. Hoc autem cum Secundati principiis bene constat. Quemadmodum vinculum, quod inter politica facta et societatis essentiam existit, rationabile est, ita et ea ipsa essentia, quae totius hujus deductionis fons est, eamdem naturam habet, id est in simplici notione consistit quam ratio celeri inspectione amplecti valet. Uno verbo, Secundatus non satis sentit quantum, ut ait Verulamius, rerum subtilitas humanae mentis subtilitatem exsuperet; ea est causa cur rationi et deduc

(1) « Après tout ce que nous venons de dire, il semblerait que la nature humaine se soulèverait contre le gouvernement despotique. » (V, 14.) ·

tioni adeo confidat. Ceterum non contendimus res civiles per se absurdas esse. Sed si quaedam logica in iis latet, alia est atque illa quam in deducendo observamus; non eamdem simplicitatem habet; quin alias leges forte sequitur. Itaque necesse est eam e rebus ipsis ediscamus.

Haec autem confusio ab alia causa quoque pendet. Societatis leges, ut vidimus, violari possunt; ergo ex sola rerum observatione atque etiam comparatione constitui nequeunt. Quod est, non necessario rationale est; leges autem nihil habent quod non rationale sit. Itaque etiamsi aliquid historia comprobaveris, non omnino certus eris id verum esse. Sunt vitia quae apud omnes ejusdem generis gentes occurrunt. Ergo ex eo quod apud istas reperitur earumdem normalis forma describi non potest. Si rerum natura experientia non fideliter deprehenditur, non ex sola experientia disces quae ex ea natura sequuntur. Nulla igitur alia via restat quam ut hanc ipsam essentiam assequamur, definiamus atque ex ea definitione id quod involvit deducamus. Ne concludas autem observationem ideo inutilem, sed aliquatenus suspectam habendam esse quamdiu deductione non confirmata est, et, si forte confirmari non possit, rejiciendam. Vides quam necessarium sit in politica scientia signum certum in rebus ipsis invenire quo morbus et bona valetudo secernantur. Eo enim deficiente, ad deductionem necessario confugitur et simul a rebus receditur.

[ocr errors]

Sive autem deductione seu inductione procedat, regulam quamdam methodi sequitur quae praesenti scientiae retinenda est.

Res politicae per diversas species vulgo dividuntur quas, prima quidem inspectione, nullam inter se cognationem habere dicas. Est enim alia religionis natura, alia juris et morum, alia commercii aut administrationis. Itaque de unaquaque classe separatim tractari diu solitum est atque etiam nunc solet, quasi per se, abstractisque aliis, explorari et explicari possit, haud secus atque in physica de corporum gravitate, seorsus a colore, disseritur. Ceterum eamdem factorum classem cum aliis communicare non ideo negatur, sed leviter tantum, ita ut, cum intima rerum natura non attingatur, omnia haec commercia sine incommodo negligi possint. Sic, exempli gratia, plerique qui de ethica scribunt, mores et vivendi praecepta, quae in usu sunt aut esse debent, tractant quasi per se existentia, neque ab iis curatur quae sit apud easdem societates divitiarum natura; qui vero de divitiis, non minore vehementia contendunt scientiam quam colunt, politicam oeconomiam scilicet, omnino sui juris esse, suoque munere fungi posse etiamsi hoc regularum corpus, quod ethicam constituit, prorsus ignoretur. Multa alia ejusdem generis exempla referri possint.

Secundatus contra bene perspexit omnia haec inter se ita cohaerere ut singula per se, remotis ceteris, intelligi nequeant; itaque non jus a moribus, a religione, a commercio, etc., separat neque praesertim a societatis forma quae suam vim ad omnes res civiles extendit. Etenim, quamvis diversa sint, unius ejusdemque societatis vitam exprimunt; variis ejusdem corporis politici partibus aut organis respondent. Sin autem non quaeratur quomodo organa inter se consentiant aliaque ab aliis afficiantur, quale sit uniuscujusque munus definiri non poterit. Immo eorumdem natura prorsus latebit: nam totidem res per se existentes esse videbuntur,

dum rei partes tantummodo sunt. Inde nati sunt errores qui apud multos etiam nunc valent. Inde fit enim ut politica oeconomia privatae utilitatis curam unicum societatis principium saepissime habuerit et legislatori jus denegaverit in negotiis quae ad commercium et operosas artes attinent sese immiscendi. Contra, sed ob eamdem causam, in ethica jus dominii tanquam aliquid per se immotum et inconcussum plerumque habetur, dum e conditionibus pendet quas divitiarum scientia determinat quaeque maxime instabiles et diversae sunt.

Immo vero hunc errorem discutere necessarium erat non modo ut politica scientia proficeret, sed etiam constitueretur. Sane diversa illa studia, quae sub variis titulis de politicis rebus separatim tractabant, illam praeparavere quippe quae ex iis constet. Attamen vere tantum exstitit cum manifestum tandem apparuit particulares illas scientias arcta necessitudine inter se conjungi et membra unius corporis esse. Ad eam autem animi conceptionem perveniri non poterat quamdiu ignorabatur omnia quae in societate fiunt inter se cognata esse. Secundatus ergo, mutuas politicarum rerum connexiones demonstrando, hanc unitatem scientiae nostrae praesensit, confuse quidem. Etenim nusquam dicit his quaestionibus, quas agitat, definitam quamdam scientiam constitui posse quae omnia civilia facta amplectatur, quae suam methodum habeat proprioque nomine appellanda sit. Sed, in re, primum hujus scientiae specimen quasi inscius posteritati dedit. Sin igitur quod in suis principiis involvebatur, non expresse concludit, certe successoribus suis viam aperuit qui, cum sociologiam instituent, fere nihil aliud novi facient nisi studiorum generi, quod noster tentavit, nomen imponent.

« PrécédentContinuer »