Images de page
PDF
ePub

III

Est autem peculiaris quaedam notio quae, temporibus nostris, politicae scientiae methodum renovavit quamque Secundatus ignorasse videtur; haec est si Gallicum verbum in latinam linguam paene integrum transferre liceat notio progressus. Sed in quo illa consistat videamus.

Si populi inter se comparantur, primum apparet certas formas aut proprietates, quae intimae societatum naturae manifeste inhaerent, apud quosdam vix inchoatas, apud alios contra insigniores esse; alii parvi sunt et per vasta spatia dispersi, alii majores et densi; alii omni stabilito imperio carent, dum apud alios reipublicae administratio non modo constituitur, sed ad omnes corporis politici partes suam vim extendit; atque sunt inter eos innumeri gradus interpositi. Itaque, quod ad hoc pertinet, non omnes, ut ita dicam, dignitatem habent, sed alii aliis superiores aut inferiores dici possunt. Praeterea observatum est superiores ex inferioribus natos esse. Equidem non dico societatum seriem rectae lineae formam habere cujus novissimi populi summam, antiqui vero imam extremitatem occupent; contra arboris speciem potius affectat cujus rami in diversas regiones extenduntur. At parum id propositi refert. Nihilominus verum restat societates alias ab aliis ortas esse et recentiores prioribus praestare; hoc est quod humani generis progressionem appellamus. Si vero unum populum ex se consideres, idem reperietur. Scilicet ex tempore quo esse incipit supra speciem, e qua ortus est, sese paulatim extollit humanaeque naturae pro

gressus e singulis illis incrementis, quae sensim accumulata sunt, constat.

Haec autem Secundatus non perspexit. Sane non omnes societates in aequo ponit; Rempublicam et Monarchiam Tyrannidi (1) praefert, Reipublicae Monarchiam (2), Rempublicam vero barbarorum democratiae (3). At non suspicatur varias illas societatum species ex eadem stirpe descendisse aliasque aliis successisse; contra singulas putat seorsum a ceteris constitutas esse. Monarchia quidem excipienda est quam ex inferiore democratia natam esse dicit (4). Sed ex ea ipsa exceptione melius etiam patet quam longe ab ea progressus notione Secundatus absit; nempe, hoc societatum genus, quod nullo alio superius esse censet, ex eo quod omnium infimum habetur protinus natum existimat. Ob eamdem rationem, cum de singulis gentibus loquitur, earum sane principium crescere posse aut corrumpi non negat (5), sed idem fixum et definitum ex primo initio esse credit atque integrum per totam earum historiam servandum esse ("). Non sentit societatum naturam contraria, quae inter se certant, in se habere propterea quod ex antecedenti forma paulatim tantum sese exsolvit paulatimque ad eam tendit quae

(1) L'inconvénient n'est pas lorsque l'Etat passe d'un gouvernement modéré, comme de la république à la monarchie ou de la monarchie à la république, mais quand il tombe et se précipite du gouvernement modéré au despotisme. >> (VIII, 8.)

(2) XI, 8, in fine.

(3) « Comme les peuples qui vivent sous une bonne police sont plus heureux que ceux qui, sans règle et sans chefs, errent dans les forêts. » (V, 11.)

(4) Monarchiam germanarum gentium corruptione exstitisse dicit (XI, 8), germanos autem barbarorum vitam duxisse (XVIII, 22 et 30.Cf. XVIII, 14.) (5) « Un état peut changer de deux manières : ou parce que la constitution se corrige, ou parce qu'elle se corrompt. » (XI, 13.)

(6) «S'il (l'État) a conservé ses principes et que la constitution change, c'est qu'elle se corrige; s'il a perdu ses principes, quand la constitution 'vient à changer, c'est qu'elle se corrompt. » (XI, 13.)

e se ipsa nascetur. Eum latuit perpetuus ille processus in quo societas, quamvis sibi ipsi semper constet, tamen novum aliquid continuo evadit.

Inde autem aliquid singulare in usurpata methodo secutum est.

Sunt enim duo conditionum genera quae politicam vitam movent. Aliae in praesentibus circumstantiis jacent, ut natura soli, civium numero, etc.; aliae in praeterita historia versantur. Etenim quemadmodum puer quivis alius esset si alios habuisset genitores, societas alia est secundum societatum antecedentium formam. Si inferioribus populis succedit, non idem esse potest atque si e perpolitis nationibus orta est. Secundatus autem, propterea quod hanc societatum successionem et cognationem ignorat, hujus generis causas omnino negligit. Eam vim quae populos, ut ita dicam, a tergo impellit minime curat et circumfusa tantum respicit. Cum alicujus societatis historiam interpretari suscipit, non quaerit quem locum in societatum serie teneat, sed tantum quale sit solum, quam multi sint cives, etc. Nihil igitur huic methodo magis contrarium est quam Comte recentius in iisdem quaestionibus tractandis secutus est. Comte enim societatum naturam ex temporis momento, quo apparuerunt, totam pendere existimat scientiamque politicam paene integram consistere in societatum serie constituenda. Addere autem supervacuum est utraque doctrina unam tantum veritatis partem exprimi.

CONCLUSIO

In sua politicae philosophiae historia P. Janet, postquam Secundati doctrinam exposuit, merito queritur quod plerique, qui de eo scripserunt, sibi tantum proposuere singulos errores quos admiserit persequi, additque multo melius et aequabilius futurum esse si quis accurate demonstret quam ampla et obscura materia esset quam noster suscepit, et quanta vi ingenii ea potitus sit (1). Hoc est quod tentavimus. Secundati enim opiniones de singulis quaestionibus quae in ejus libro agitantur, praeterivimus et in eo tantum constitimus quod praecipua ejus laus esse nobis videtur. Scilicet quanquam cujuslibet scientiae originem ab hoc aut illo homine numerare semper falsi aliquid habet, enim omnis scientia e continuis incrementis neque facile dici potest quo temporis puncto esse inceperit certum tamen est praecipua politicae scientiae principia apud Secundatum primum constituta esse (2). Non ea quidem expressis verbis professus est; nempe de scientiae conditionibus quam instauravit non multum

(1) Histoire de la Science politique, tertia editio, II, 317-319.

fit

(*) Comte quidem in suo Cours de philosophie positive (IV, 178-185) jam agnovit quantum Secundatus de politica scientia meritus sit. Hoc autem judicium brevissimum est, pro parte falsum, ut supra vidimus, ac praesertim non ex attenta ac diligenti doctrinae meditatione sequi videtur.

« PrécédentContinuer »