Images de page
PDF
ePub

philosophatur. Sed in ipsa ejus doctrina latent nec difficile est ea perspicere et in lucem edere.

Qualia vero essent supra vidimus. Non modo intellexit res politicas scientiae materiam esse, sed cardinales, ut ita dicam, notiones, quae hujus scientiae institutioni necessariae erant, pro parte constituit. Eae autem duae sunt notio generis ac notio legis.

Earum prior in Secundati libro sine dubio apparet. Monstrat enim non modo summi imperii constitutionem, sed totam civilem vitam e societatibus diversam esse, diversas vero illas formas eas tamen esse quae inter se conferri queant. Hoc autem necessarium erat ut genera ac species distinguerentur; nam non satis est societates ex una aut altera parte quasdam similitudines offerre, sed totam earumdem structuram et vitam comparari posse oportet. Quin etiam, non modo principia posuit, sed iis haud infeliciter usus est; ea enim divisio quam tentavit ipsam rerum divisionem non sine quadam veritate exprimit. Duobus punctis tantum peccat. Primum falso posuit formas societatum e summi imperii formis sequi iisque definiri posse. Praeterea unum ex generibus quae distinguit, id est Tyrannida, aliquid vitiosi per se habere ducit; quod a generis natura abhorret. Nam unicuique generi sua perfectio est quae, pro temporis locique conditionibus quibus respondet, ceterorum perfectioni aequa est.

Legis vero notionem difficilius erat ex aliis scientiis, ubi jam existebat, in nostram transferre. Etenim in omni scientia generis notio prior semper apparet quia humana mente promptius concipitur. Nam satis est oculos in res conjicere ut quaedam similitudines et differentiae in iis animadvertantur. Definitae autem illae connexiones, quas leges appellamus, quia rerum naturae propiores sunt, intra latent; velamentum quasi iis ob

tenditur quod primum removendum est ut ipsae attingi et in lucem proferri possint. Praeterea, quod ad politicam scientiam peculiariter attinet, propriae quaedam difficultates erant quae e natura ipsius politicae vitae sequebantur. Adeo enim mobilis est, adeo varia et multiformis ut ad certas immotasque leges redigi posse non videatur. Adde quod homines non libenter credunt se eadem necessitate teneri atque ceteras res naturae.

Secundatus tamen, invita rerum specie, ordinem fixum et necessarium civilibus rebus inesse asserit; societates negat ad libitum compositas esse (1) earumque historiam e fortuitis causis pendere; sed pro comperto habet leges esse quae hanc mundi partem guberLent. Illas autem confuse concipit. Non exprimunt enim quomodo societatis natura civilia instituta gignat, sed quae sint instituta quae societatis natura requirit, quasi eorum causa efficiens in sola legislatoris voluntate quaerenda sit. Praeterea eo nomine Secundatus appellat notionum potius quam rerum connexiones. Sane eae sunt quas societas, si secum constet, necessario observet, sed sibi ipsi dissentiendi facultatem habet. Hujus tamen Politica non in meram dialecticam vertitur quia quod rationale est, id plerumque revera existere intellexit; ea igitur idearum logica rebus quoque pro parte inest. Sunt vero exceptiones quae hujus notionis ambiguitatem produnt.

Ambiguitatem illam discutere, hoc est quod politica scientia post Secundatum ante omnia desiderabat. Etenim non longius progredi poterat quamdiu non demonstratum erat societatum leges non alias esse atque in reliqua natura neque methodum ad eas reperiendas

(1) « J'ai d'abord examiné les hommes, et j'ai cru que, dans cette infinie diversité de lois et de mœurs, ils n'étaient pas uniquement conduits par leurs fantaisies.» (Praef.)

aliam atque in ceteris naturae scientiis. Hoc est quod Comte huic scientiae conferet. Ex legis notione alienum illud, quod eam etiam tum vitiabat, purgabit atque inductivae methodo, ut aequum est, primas partes vindicabit. Tum scientia nostra conscia erit et quo tendere debeat et qua via; tum omnia fere fundamenta, quae necessaria erant ut aedificari posset, stabunt praeparata. Ex hoc opusculo judicare licet quae pars in ea praeparatione Secundati fuerit.

VIDI AC PERLEGI :

Lutetiae Parisiorum, in Sorbona,

a. D. X. Kal. dec. ann. MD CCCXCII.

Facultatis Litterarum in Academia
Parisiensi Decanus,

A. HIMLY.

TYPIS MANDETUR :

Academiae Parisiensis rector,
GRÉARD.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PrécédentContinuer »