Images de page
PDF
ePub

NOTES.

NOTE A. (See p. 88.)

Ὡς γὰρ ἀπὸ γῆς ἄρτος προσλαμβανόμενος τὴν ἔκκλησιν τοῦ Θεοῦ, οὐκέτι κοινὸς ἄρτος ἐστὶν, ἀλλ ̓ εὐχαριστία, ἐκ δύο πραγμάτων συνεστηκυῖα, ἐπιγείου τε καὶ οὐρανίου· οὕτως καὶ τὰ σώματα ἡμῶν μεταλαμβάνοντα τῆς εὐχαριστίας, μηκέτι εἶναι φθαρτα, τὴν ἐλπίδα τῆς εἰς αἰῶνας ἀναστάσεως ἔχοντα.—Irenæi Op. Par. 1710. Cont. Hæres. Lib. iv. Cap. 18. p. 251.

Vani autem omnimodo, qui universam dispositionem Dei contemnunt, et carnis salutem negant, et regenerationem ejus spernunt, dicentes non eam capacem esse incorruptibilitatis. Si autem non salvetur hæc, videlicet nec Dominus sanguine suo redemit nos; neque calix eucharistiæ communicatio sanguinis ejus est, neque panis quem frangimus, communicatio corporis ejus est1.-Id. Cont. Hæres. Lib. v. Cap. 2. p. 293.

Professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum (indignum enim ut quid alienum concupisceret Deus), acceptum panem, et distributum discipulis, corpus illum suum fecit, "hoc est corpus meum" dicendo, id est, figura corporis mei. Figura autem non fuisset, nisi veritatis esset corpus. Ceterum vacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat veritate; ergo panem debuit tradere pro nobis. Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit? non intelligens veterem fuisse istam figuram corporis Christi, dicentis per Hieremiam, Adversus me cogitaverunt cogitatum dicentes, Venite, conjiciamus lignum in panem ejus; scilicet crucem in corpus ejus. Itaque illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem, satis declaravit, corpus suum vocans panem. Sic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum, substantiam corporis confirmavit. Nullius enim corporis sanguis potest esse, nisi carnis. Tertull. Op. Lut. 1641. Adv. Marcionem, Lib. iv. 40. p. 571.

Nempe sæpe ita loquimur, ut pascha propinquante dicamus, crastinam vel perendinam Domini passionem, cùm ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso die dominico dicimus, Hodie Dominus resurrexit; cùm ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundùm illorum, quibus hæc gesta sunt, similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus; et dicatur illo die fieri, propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed jam This passage is not extant in Greek.

olim factum est? Nonne semel immolatus est Christus in seipso; et tamen in sacramento non solùm per omnes pascha solemnitates, sed omni die populis immolatur; nec utique mentitur, qui interrogatus eum responderit immolari? Si enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum, quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundùm quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est. Nihil est autem aliud credere, quàm fidem habere. Ac per hoc cùm respondetur parvulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti. Sicut de ipso baptismo apostolus, "Consepulti," inquit, sumus Christo per baptismum in mortem.” Non ait, sepulturam significavimus: sed prorsus ait, "Consepulti sumus.” Sacramentum ergo tantæ rei nonnisi ejusdem rei nuncupavit.—August. Op. Par. 1679. Ad Bonifacium Epist. xcviii. Tom. I. cols. 267, 8.

Hæc enim sacramenta sunt, in quibus non quid sint, sed quid ostendant semper adtenditur: quoniam signa sunt rerum, aliud exsistentia, et aliud significantia.-Id. Par. 1694. Cont. Maximin. Arianum, Lib. I. Cap. xxii. 3. Tom. VIII. col. 725.

[ocr errors]

Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum paschæ transgreditur sacramentum; ut quomodo in præfiguratione ejus Melchisedec, summi Dei sacerdos, panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque veritatem sui corporis et sanguinis repræsentaret.— Hieron. Op. Par. 1706. Comm. Lib. iv. in Matt. Cap. xxvi. Tom. iv. Pars I. col. 128.

Τί δέ ἐστι τὸ σαρκικῶς νοῆσαι; τὸ ἁπλῶς εἰς τὰ προκείμενα ὁρᾷν, καὶ μὴ πλέον τι φαντάζεσθαι, τοῦτο γάρ ἐστι σαρκικῶς, χρὴ δὲ μὴ οὕτω κρίνειν τοῖς ὁρωμένοις, ἀλλὰ πάντα τὰ μυστήρια τοῖς ἔνδον ὀφθαλμοῖς κατοπτεύειν τοῦτο γάρ ἐστι πνευματικώς.--Chrysost. Op. Par. 1728. In Joannem Hom. xlvii. Tom. vin, p. 278.

**4

Τί οὖν; ἡμεῖς καθ ̓ ἑκάστην ἡμέραν οὐ προσφέρομεν ; προσφέρομεν μὲν, ἀλλ ̓ ἀνάμνησιν ποιούμενοι τοῦ θανάτου αὐτοῦ . . . οὐκ ἄλλην θυσίαν, καθάπερ ὁ ἀρχιερεὺς τότε, ἀλλὰ τὴν αὐτὴν ἀεὶ ποιοῦμεν· μᾶλλον δὲ áváμvnow épraČóμela Ovσías.—Id. Par. 1735. In Epist. ad Heb. Cap. x. Hom. xvii. Tom. xi. pp. 168, 9.

Si enim vasa sanctificata ad privatos usus transferre peccatum est et periculum, sicut docet nos Balthasar, qui bibens in calicibus sacratis de regno depositus est et de vita; si ergo hæc vasa sanctificata ad privatos usus transferre sic periculosum est, in quibus non est verum corpus Christi, sed mysterium corporis ejus continetur; quanto magis vasa corporis nostri, quæ sibi Deus ad habitaculum præparavit, non debemus locum dare diabolo agendi in eis quod vult?-Id. Par. 1724. Op. Imperf. in Matt. Hom. xi. Tom. vi. p. lxiii.

NOTE B. (See p. 90.)

Πῶς δε τοιαύταις ὑποδέξῃ χερσὶ τοῦ δεσπότου τὸ πανάγιον σῶμα; πῶς δὲ τῷ στόματι προσοίσεις τὸ αιμα τὸ τίμιον, τοσοῦτον διὰ τὸν τοῦ θυμοῦ λόγον ἐκχέας παρανόμως αἷμα ;-Ambros. in Orat. ad Theodos. in Theod. Hist. Eccl. Amst. 1695. Lib. v. c. 18. p. 220.

Sacerdotes quoque qui eucharistiæ serviunt, et sanguinem Domini populis ejus dividunt, etc.-Hieron. Op. Par. 1704. Comment. in Sophon. Proph. Cap. iii. Tom. I. col. 1671.

Οὐ καθάπερ ἐπὶ τῆς παλαιᾶς, τὰ μὲν ὁ ἱερεὺς ἤσθιε, τὰ δὲ ὁ ἀρχόμενος, καὶ θέμις οὐκ ἦν τῷ λαῷ μετέχειν ὧν μετεῖχεν ὁ ἱερεύς. ἀλλ ̓ οὐ νῦν· ἀλλὰ πᾶσιν ἓν σῶμα πρόκειται, καὶ ποτήριον ἕν.Chrysost. Op. Par. 1732. In Epist. II. ad Cor. Hom. xviii. Tom. x. p. 568.

Ev.

Comperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacri cruoris abstineant. Qui proculdubio (quum nescio qua superstitione docentur obstringi) aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur: quia divisio unius ejusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire.-Gelasius Papa Majorico et Joanni episcopis.- Decret. Gratiani. Par. 1583. Decret. Tert. Pars. De Consecrat. Distinct. 11. Cap. 12. cols. 2363-5.

Ubi vero solennibus adimpletis calicem diaconus offerre præsentibus cœpit, et accipientibus ceteris locus ejus advenit; faciem suam parvula instinctu divinæ majestatis avertere, os labiis obturantibus premere, calicem recusare. Perstitit tamen diaconus, et reluctanti licet, de sacramento calicis infudit.-Cypr. Op. Oxon. 1682. De Lapsis, p. 132.

Quo modo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in ecclesia poculum Domini jure communicationis admittimus?—Id. Epist. lvii. p. 117.

In calice Dominico sanctificando, et plebi ministrando, non hoc faciunt, quod Jesus Christus, Dominus et Deus noster, sacrificii hujus auctor et doctor, fecit et docuit.-Id. Epist. lxiii. p. 148.

NOTE C. (See p. 282.)

Nam nec in terris filii sine consensu patrum rite et jure pubunt.— Tertull. Op. Lut. 1641. Ad Uxor. Lib. 1. c. 8. p. 191.

Consulitur puella non de sponsalibus, nam illa judicium exspectat parentum; non est enim virginalis pudoris eligere maritum.-Ambros. Op. Par. 1686. De Abraham, Lib. I. 91. Tom. I. col. 311.

Μηδὲν ἐῶμεν αὐτοὺς τῶν ἡδέων καὶ βλαβερῶν ποιεῖν, μηδὲ ὡς παισὶ χαριζώμεθα· ἐν σωφροσύνῃ μάλιστα διατηρῶμεν αὐτούς·... Taxéws avτoîs yvvaikas aywμev.-Chrysost. Op. Par. 1734. In 1 Epist. ad Tim. Cap. iii. Hom. ix. Tom. XI. p. 597.-There is a similar passage in Matt. Hom. lix. Tom. ví. p. 604. These expressions of Chrysostom

inculcating on parents the duty of providing wives for their sons are doubtless those referred to by the archbishop; as they are expressly quoted by other writers of the same age when speaking on the same subject. See Becon's Works, Lond. 1564. The Boke of Matrimony. Vol. 1. fol. Dcxxi. 2.

A passage from St Augustine is given in the text, p. 326.

ADDENDUM.

Nec ecclesiæ jungitur, qui ab evangelio separatur.-Cypr. Op. Oxon. 1682. De Lapsis, p. 129.

This passage should have been inserted in the note, p. 95, instead of the one there quoted.

[merged small][merged small][ocr errors]
« PrécédentContinuer »