Images de page
PDF
ePub

Oremus.

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris; et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordinasti, benignus assiste, ut quod te auctore jungitur, te auxiliante servetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Oremus.

Deus, qui potestate virtutis tuæ de nihilo cuncta fecisti; qui dispositis universitatis exordiis, homine ad imaginem Dei facto, ideò insepara bile mulieris adjutorium condidisti, ut fœmineo corpori de virili dares carne principium, docens quod ex uno placuisset institui, nunquam licere disjungi: Deus, qui tam excellenti mysterio, conjugalem copulam consecrasti, ut Christi et ecclesiæ sacramentum præsignares in fœdere nuptiarum: Deus, per quem mulier jungitur viro, et societas principaliter ordinata, eâ benedictione donatur, quæ sola nec per originalis peccati pœnam, nec per diluvii est ablata sententiam: respice propitius super hanc famulam tuam, quæ maritali jungenda consortio, tuâ se expetit protectione muuiri: sit in

câ jugum dilectionis et pacis: fidelis et casta nubat in Christo, imitatrixque sanctarum permaneat fæminarum sit amabilis viro ut Rachel: sapiens ut Rebecca: longæva et fidelis ut Sara: nihil in eâ ex actibus suis ille auctor prævaricationis usurpet: nexa fidei mandatisque permaneat uni thoro juncta, contactus illicitos fugiat: muniat infirmitatem suam robore discipline: sit verecundiâ gravis, pudore venerabilis, doctrinis cœlestibus erudita: sit fœcunda in sobole, sit probata et innocens: et ad beatorum requiem, atque ad cœlestia regna perveniat: ut videant ambo filios filiorum usque in tertiam et quartam generationem, et ad optatam perveniant senectutem. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum.

Tùm sacerdos reversus ad medium Altaris, dicat; Libera nos, &c. more solito, et postquàm sumpserit Sanguinem, communicet Sponsos, et prosequatur Missam: et dicto Benedicamus Domino, vel Ite Missa est, antequàm populo benedicat, conversus ad Sponsum et Sponsam, dicat:

[ocr errors]

Deus Abraham, Deus Isaac, et

Deus Jacob sit vobiscum, et ipse adimpleat benedictionem suam in vobis: ut videatis filios filiorum vestrorum, usque ad tertiam et quartam generationem: et posteà vitam æternam habeatis sine fine, adjuvante Domino nostro Jesu Christo: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum.

Amen.

Hic moneat eos sacerdos sermone gravi, ut sibi invicem servent fidem : ut orationis tempore, et præsertim jejuniorum, ac solemnitatum, casti maneant: ut vir uxorem, atque uxor virum diligat: et in timore Dei concorditer perseverent. Posteà eos aspergat aqua benedictâ, et dicto Placeat tibi sancta Trinitas, &c. det benedictionem, et legat ultimum Evangelium more solito.

Nota, quod si locorum et temporum circumstantiæ, ut apud nos non rarò contingit, non admittant ut missa celebretur pro benedictione nuptiarum : orationes tamen et benedictiones suprà positas, in primis nuptiis, omittendas

non esse.

De Benedictione Mulieris post

Partum.

SI qua puerpera post partum, juxta piam ac laudabilem consuetudinem, ad ecclesiam venire voluerit, pro incolumitate suâ Deo gratias actura, pe tieritque à sacerdote benedictionem ipse superpelliceo et alba stolá indutus ad fores ecclesiæ accedat, ubi illam genuflectentem, et candelam accensam in manu tenentem, aquábenedicta aspergat, deindè dicat:

V. Adjutorium nostrum in nomine

Domini.

R. Qui fecit cœlum et terram. Antiph. Hæc accipiet benedictionem à Domino, et misericordiam à Deo salutari suo: quia hæc est generatio quærentium Dominum.

DOMI

Psalmus 23.

OMINI est terra, et plenitudo ejus orbis terrarum et universi qui habitant in eo.

Quia ipse super maria fundavit

eum: et super flumina præparavit

eum.

Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto. ejus?

Innocens manibus, et mundo. corde: qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo pro

ximo suo.

Hic accipiet benedictionem à. Domino: et misericordiam à Deo salutari suo.

Hæc est generatio quærentium eum: quærentium faciem Dei Jacob.

Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: et introibit Rex gloriæ.

Quis est iste Rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.

Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: et introibit Rex gloriæ.

Quis est iste Rex gloriæ? Dominus. virtutum ipse est Rex gloriæ. Gloria Patri, &c.

Antiph. Hæc accipiet, benedictionem à Domino, et misericordiam

« PrécédentContinuer »