Images de page
PDF
ePub

aut constitutionibus apostolicis detrahat, aut aliquam ex damnatis propositionibus tueatur: quod etiam ab antecessoribus nostris sæpe sancitum, et regiâ auctoritate firmatum (1), et ab optimo maximoque pontifice Innocentio XII, applaudente totâ Ecclesiâ, constitutum est (2),

De cardinali verò Cœlestino Sfondrato Nodi dissoluti auctore, quid est quod solliciti simus; cùm ad sedem apostolicam atque ad optimum verèque sanctissimum pontificem ejus causa delata sit, quam et pontifex pro apostolicæ potestatis officio judicandum susceperit, et id ipse perscripserit ad quinque è nostris, dato Brevi die 6 maii, suì pontificatûs anno sexto; quo nihil erat optatius? Quare et à libro examinando nos abstinere par est ; nec interim oblivisci doctrinæ adversùs Semipelagianos à sancto Augustino traditæ, quam et Ecclesia Romana suam fecit, et Ecclesiæ Gallicanæ jam inde ab initio commendavit.

Nunc, ut ad aliud fidei caput veniamus, ad moralem scilicet theologiam, his postremis temporibus pravâ ingeniorum licentiâ ac subtilitate corruptam, præmittenda putamus verba felicis memoriæ Alexandri VII, quibus magno animi sui dolore testatur (3), complures opiniones christianæ disciplinæ relaxativas, atque animarum perniciem inferentes, partim antiquatas iterum suscitari, partim noviter prodire : et summam illam luxuriantium ingeniorum licentiam in dies magis excrescere, per quam in

(1) Arrêts du conseil d'État des 13 avril 1661, et 28 octobre 1668. (2) Breve 6 feb. 1694. Breve 24 nov. 1696, 1697.

(3) Decr. Alex. VII. 24 sept. 1665, in præf.

rebus ad conscientiam pertinentibus modus opinandi irrepsit alienus omnino ab evangelica simplicitate, sanctorumque Patrum doctrina, et quem si pro recta regula fideles in praxi sequerentur, ingens eruptura esset christianæ vitæ corruptela. Quâ sententiâ non modò errores increvisse queritur, verùm etiam, quod caput est, adnotari voluit ipsam rei tractandæ rationem eam introductam esse, unde videremus corruptelam morum non modò secuturam, verùm etiam facto velut impetu irrupturam, quam vix cohibere possimus.

Neque verò satis fuit sanctissimo pontifici novam hanc methodum ludificandæ conscientiæ et involvendæ veritatis, hoc est ipsum mali detexisse fontem sed exitiabilis doctrinæ rivulos insectatus, complures propositiones, ut minimùm tanquam scandalosas, (non probatis aliis quæ occurrere possent) sub interminatione divini judicii, atque excommunicationis pœná, à qua nemo posset, præterquam in articulo mortis, nisi à Romano pontifice absolvi, damnavit et prohibuit (1). Quod salubre opus Innocentius XI pro sua pietate prosecutus, plures alias parique doctrinæ ac diligentiæ laude selectas (nec probatis cæteris) sub iisdem pœnis damnavit et prohibuit : dumque eas omnes, ut minimùm tanquam scandalosas, et in praxi perniciosas, damnandas statuit et decrevit (2), non tantùm à libris ac prædicatione, sed ab omni etiam vita christiana procul amandas judicavit.

(1) Decret. Alex. VII. 24 sept. 1665, et 18 martë 1666 in fine. (2) Decret. Innoc. XI, 2 mart. 1679.

Atque utinam sanctissimi pontifices decretorum formulis antiquo ac nostro usu receptis, quæque ad universas Ecclesias pertinerent, infandam doctrinam proscripsissent: sed dum expectamus, fore ut tantum opus more majorum et canonico ordine perficiant Nos interim cardinales, archiepiscopi et episcopi in unum congregati, ne dirum virus serperet, has propositiones à prædictis pontificibus, uti memoravimus, applaudente toto orbe christiano condemnatas, earum præcipuis expressè adnotatis, primùm ut magis in promptu essent, ad certa capita redigendas; tùm censoriè notandas, et ad ampliorem cleri et christianæ plebis informationem, suis quasque censuris configendas esse duximus.

Sed enim incredibile dictu est, ex pessimis principiis, totâ licet Ecclesiâ reluctante, quanta malorum incrementa pervenerint; subtilioribus ingeniis in id unum intentis, ut eò quisque se vel maximè theologum videri velit, quò plura ejusmodi inventa in probabilitatis auctoritatem adduxerit. Verùm hæc constabilire, aut per eam speciem mentes infirmorum in falsam et noxiam securitatem inducere, nihil est aliud quàm animas perdere, ac doctrinas et mandata hominum (1), vanasque traditiones, exemplo Pharisæorum, divini mandati loco obtrudere. Quarc tot errorum experientiâ victi, necesse habuimus ipsam malorum radicem exscindere, eam scilicet opinandi rationem, quæ ignota SS. Patribus, tanta de rebus maximis dissidia peperit, ut iisdem in parochiis, iisdem in templis passim cerne

(1) Matt. xv. 9.

remus ab aliis teneri et ligari, quæ ab aliis solverentur, ac plebem christianam in varia atque incerta discerpi, nec scire quibus credat ; magno dedecore ecclesiasticæ auctoritatis, magnâque apertâ januâ ad salutis incuriam et indifferentiam, quam vincere non episcopi singulares, sed sola episcopalis unanimitas et auctoritas possit, dicente Apostolo: Obsecro vos, fratres..... ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (1). Sequuntur autem damnatæ propositiones, nec probatis aliis propositionibus aut erroribus, quos pro angustiâ temporis prætermisimus.

(1) I. Corinth, 1. 10.

CENSURA

PROPOSITIONUM,

I.

De observandis Innocentii X et Alexandri VII Constitutionibus circa quinque propositiones dam

natas.

1. JAM tandem Ecclesiæ et regnorum principes ex hoc clarissimo argumento agnoscant, phantasma Jansenismi quæsitum ubique, sed nusquam repertum, præterquam in laboranti quorumdam phantasia. Præfat. libri cui titulus: Augustiniana Ecclesiæ Rom. doctrina, etc.

2. Constitutione Innocentii X nihil aliud actum, quàm ut renovarentur, atque exacerbarentur disputationes...... In eamdem viam pertractus est Alexander VII, ut homo ab hominibus facilè impellendus in eas res, quæ parum ejus officio convenirent.... Innocentius quoque XII cùm ex officio teneretur claram proferre sententiam, generalibus æquivocisque verbis adhibitis, dat locum existimandi, se non ausum esse clariùs loqui, tanquam errare metuentem;.... atque illud, in sensu obvio, ejusdem pontificis, magis adhuc generale est et vagum, quàm verba Alexandri VII, in sensu à Jansenio int nto..... Episcopi denique Gallicani libertates Ecclesiæ Gallicanæ sub earum asserendarum specie labefactarunt, super recipiendâ constitutione Innocentii X contra Jansenium.

3. Aliquam huic malo medicinam attulisse videbatur Innocentius XII in Brevi suo 6 feb. 1694... Verùm mitigationem illam præsumptam non parum extenuavit Brevi

« PrécédentContinuer »