Images de page
PDF
ePub

DECLARATIO

DE DILECTIONE DEI

IN POENITENTIE SACRAMENTO REQUISITA.

POST absolutas propositionum censuras, supersunt quædam pro rei gravitate enucleatiùs exponenda, et ab ipsis principiis in apertam lucem deducenda.

Et quidem de dilectione Dei, sicut ad sacramentum Baptismi in adultis, ita ad sacramentum Pœnitentiæ, quæ est laboriosus baptismus (1), requisita, ne necessariam doctrinam omittamus, hæc duo imprimis ex sacrosancta synodo Tridentina monenda et docenda esse duximus. Primum, ne quis putet in utroque sacramento requiri, ut præviam contritionem, eam quae sit charitate perfecta, et quæ cum voto sacramenti, antequam actu suscipiatur, hominem Deo reconciliet (2). Alterum, ne quis putet in utroque sacramento securum se esse, si præter fidei et spei actus, non incipiat diligere Deum tanquam omnis justitiæ fontem (3).

Neque verò satis adimpleri potest utrique sacramento necessarium vitæ novæ inchoandæ, ac servandi mandata divina propositum, si pœnitens primi

[graphic]

(1) Sess. XIV. c. 2.-(2) Sess. XIV. c. 4. (3) Sess. vI. c. 6.

ac maximi mandati, quo Deus toto corde diligitur, nullam curam gerat; nec sit saltem animo ita præparato, ut ad illud exequendum, divinâ opitulante gratiâ, sese excitet ac provocet.

Placet etiam caveri à sacramenti Pœnitentiæ administris, ne in hoc Pœnitentiæ sacramento, aliisque sacramentis conferendis, sequantur opinionem probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore (1), neve pœnitentes ipsorum fidei animam suam committentes admonere cessent, ut in pœnitendo inchoatæ saltem dilectionis Dei ineant viam, quæ sola secura sit, graviter peccaturi in hoc salutis discrimine, vel eo solo quòd certis incerta præponant (2).

DE OPINIONUM PROBABILIUM USU.

Absit verò ut probemus eorum errorem, qui negant licere sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam sed ad rectum usum probabilium opinionum, has regulas à jure præscriptas agnoscimus. Primùm, ut in dubiis de salutis negotio, ubi æqualia utrinque animo sese offerunt rationum momenta, sequamur id quod tutius, sive quod est eo in casu unicè tutum : neque id consilii sed præcepti loco habeamus, dicente Scripturâ : Qui amat periculum in illo peribit (3): hæc prima regula. Altera, ut circa probabiles de christiana doctrina sententias, sequamur id, quod Viennense œcumenicum concilium circa infusas tam parvulis quàm adultis in Baptismo virtutes decrevit his verbis: Nos hanc opinio

() 1 Prop. Inn. XI. (3) Eccli. 111. 27.

(2) S. Aug. lib. contra Donatist. c. 3 et 7.·

nem.....

nem... tanquam probabiliorem, et dictis sanctorum ac doctorum modernorum theologiæ magis consonam et concordem... duximus eligendam (1). Quod concilii judicium eò magis ad regendos mores pertinere constat, quò magis ex ipsis fidelium sanctitas ac salus pendet.

Ex hac igitur regula sit consequens; primùm, ut in rebus theologicis ad fidei et morum dogmata spectantibus, theologos quidem etiam modernos audiamus, si tamen consonas sanctis patribus tradant sententias. Deinde, ut si ab eis recedant, harum opinionum inhibeatur cursus, nedum earum aliqua ratio habeatur, aut ulla eis tribuatur auctoritas. Denique, ut nemini liceat eligere eam sententiam, quam non veritati magis consentaneam duxerit.

Quod ergo in praxi eam nobis liceat sequi sententiam, quam nec ipsi ut probabiliorem eligendam judicemus, hoc novum, hoc inauditum, hoc certis ac notis auctoribus postremo demum seculo proditum, et ab iisdem pro regula morum positum, repugnat huic effato à Patribus celebrato, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus (2); nec habere potest christianæ regulæ securitatem.

Hoc initium malorum esse atque omnium antè dictarum corruptelarum caput, et doctrinæ consecutio et series temporum ostendit. Hoc ab antecesşoribus nostris viris fortibus ac religiosis censoriè notatum (3), hoc sæpe reprehensum, hodieque re

-

(1) Clem. Un. de sum. Trin, et sed Cathol. (2) Vincentius Lirin. Common. 1. c. 3. (3) In Censuris Apolog. Casuist.

BOSSUET. VII.

26

prehendi nullo incusante, imò bonis probantibus, diffiteri nemo potest.

Nos quoque iis de causis, has novas sententias, in salutis negotio periculosas, re diligenter inspectâ, summâ ope caveri, aç prohiberi oportere censuimus ac censemus. Placeat autem illa prudentia, ut ante omnia custodiamus, et in tuto collocemus, id quod unum est necessarium (1), fiatque illud dominicum, Estote prudentes sicut serpentes (2), qui protecto, quod præcipuum est, capite sibi consulunt: neque quisquam in dubio salutis ad actum prosiliat, nisi ipso dubio, non ad nutum voluntatis, aut ex cupiditatis instinctu, sed ex rectâ ratione deposito, dicente Scripturâ : Rationabile obsequium vestrum (3): et iterum: Sapiens timet et declinat à malo, stultus transilit et confidit (4): postremò audiatur apostolicum illud Omnia probate, quod bonum est tenete (5): et iterum: Omne quod non est ex fide, id est ex conscientiâ, sive ex persuasione, peccatum est (6); denique, testimonium reddente illis conscientia ipsorum (7), non aliorum utique sed ipsorum et suâ.

[blocks in formation]

Admonemus autem compresbyteros nostros, sive sæculares, sive regulares, quicumque episcoporum auctoritate, vel verbum Dei prædicant, vel sacramenta administrant; ne ullo unquam tempore viam salutis, quam suprema veritas Deus, cujus verba

(1) Matth. x. 16. 2) Luc x. 42. (3) Rom. XII. I. — (4) Prov. XIX. 16. (5) I. Thessalonic. v. 21.- ·(6) Rom. xiv. 3. —(7) Ibid.

11. 16.

in æternum permanent, arctam esse definivit, in animarum perniciem dilatari, seu veriùs perverti sinant, plebemque christianam ab ejusmodi spatiosá lataque per quem itur ad perditionem vid, in rectam semitam evocent (1). Quæ Christi verba ab Alexandro VII inculcata, altè animis insidere optamus, et oramus; speramusque in Domino fore, ut quicumque hactenus laxiores illas sententias, nullâ certâ ratione, sed alii alios secuti docuerunt, docere ipsas jam desinant; quippe quas et episcopi, ipsique Romani pontifices reprehendant; hæretici verò, immeritò illi quidem, sed tamen pro more suo Ecclesiæ imputent, atque invidiæ vertant, filii quoque sæculi ut vanas rideant. Quare inanem, Deoque et hominibus exosam sophisticen aliquando aversati, auctore sancto Hieronymo,, ad recta sé conferant: Ut qui priùs populum blandimentis decipiebant, postea verò annuntiando deterreant, et ad rectam revocent viam ; et qui causa erroris fuerant, incipiant mederi vulneribus quæ intulerunt, et esse occasio sanitatis (2).

Datum in palatio regio San-Germano, in comitiis generalibus Cleri Gallicani, die quartâ mensis septembris, anno millesimo septingintesimo. Sic signatum in originali.

L. A. CARD. DE NOAILLES, arch. Paris. Præses.

Infrà subscripserunt deputati utriusque ordinis.

(1) Alex. VII in præf. Decr. 24 sept. 1665. — (2) Hieron. in Mich. cap. 3. ad illa verba: Hæc dicit Dominus, etc.

« PrécédentContinuer »