Images de page
PDF
ePub

tionibus causarum tam civilium quàm spiritualium ac criminalium quarum cognitio ad episcopum diocesanum, tanquam ad judicem ecclesiasticum, pertinet, et in dccisionibus earumdem, et in his quæ ad cognitionem et decisionem pertinent earumdem, videlicet in veniendo ad citationes, recipiendo dierum assignationes, et in aliis quæ ad cognitionem et decisionem pertinent, et ut sententias excomunicationis et interdicti ab ipso latas in ip. sos observent, et ut obediant ei in omnibus aliis ad jus episcopale pertinentibus. Quicquid autem idem episcopus ab abbatissâ et conventu et clero et populo Jotrensi petit, petit salvo jure addendi, minuendi, mutandi. Istis autem petitionibus procurater abbatissæ et conventùs, cleri et populi Jotrensis in hunc modum respondit. DICUNT abbatissa et conventus monasterium Jotrense exemptum esse et subesse immediatè domino papæ in omnibus, et proprietatem totius jurisdictionis ecclesiasticæ in monasterio Jotrensi, nullo mediante, ad dominum papam pertinere, et usum esse monasterium longissimo tempore hâc libertate, sicut probabimus, si necesse fuerit, (1) per privilegia et testes et instrumenta. Et ideo dicunt abbatissa et conventus, quòd non tenentur obedire episcopo Meldensi (2) in visitationibus faciendis, nec in aliâ re pro visitatione faciendâ, in excessibus corrigendis, in causarum civilium vel spiritualium vel criminalium cognitionibus, nec in decisionibus earumdem, nec tenentur venire ad citationes ipsius, nec recipere dierum assignationes, nec mandata vel statuta observare, nec ei processionem facere, quando primò accedit post consecrationem suam ad ecclesiam Jotrensem, nec aliàs ei in aliquibus ad episcopale jus pertinentibus obedire.

(1) Remarquez que les religieuses en faisant l'énonciation de leurs titres, ne disent point qu'elles aient des lettres-patentes.

(2) Elles nient que l'évêque ait droit de visite; mais sans lui en contester la possession, comme on va voir.

Item non tenetur ei abbatissa super præmissis vel aliquo præmissorum, vel aliquâ re in mundo obedientiam repromittere. Quod autem dicit episcopus se ipsum esse in possessione quantùm (1) ad pœnitentias pro majoribus criminibus imponendas, negant abbatissa et conventus ipsum esse in possessione. Aliorum verò articulorum in quorum possessione dicit se esse idem episcopus, dicunt ipsum nullum jus habere in proprietate (2). Dicunt etiam abbatissa et conventus omnimodam justitiam ecclesiasticam et forensem in clero et populo Jotrensi pertinere ad abbatissam. Dicit clerus Jotrensis quòd non tenetur obedire episcopo Meldensi in visitationibus faciendis et in corrigendis excessibus et cognitionibus causarum tam civilium quàm spiritualium ac criminalium quarum cognitio ad episcopum diocesanum, tanquam ad judicem ecclesiasticum, dicitur pertinere, nec in decisionibus earumdem, nec venire ad citationes ipsius, nec assignationes dierum accipere, nec mandata ejus observare, nec ei in aliquo obedire. Dicit populus Jotrensis omnimodam justitiam ecclesiasticam et forensem in populo Jotrensi pertinere ad abbatissam Jotrensem. Et ideo respondet per se idem quod clerus respondet per se, et quòd in nullo tenetur obedire Meldensi episcopo. Hæc omnia respondent abbatissa et conventus, clerus et populus Jotrensis; salvis privilegiis domini papæ, et salvo jure ecclesiæ Romanæ, et salvo jure addendi, minuendi, corrigendi et mutandi. Cùmque super iis fuisset coram judicibus à Sede apostolicà delegatis diutius litiga

(1) Remarquez que les religieuses ne contestent à l'évêque la pos session que de ce qui regardoit la pénitence publique : tout le reste dont il est parlé ci-dessus n'est pas contesté, et par conséquent il est clair que l'évêque étoit demeuré en possession de la visite; ee que la suite fera encore mieux paroître.

(2) Les religieuses énoncent que toute la juridiction temporelle et spirituelle appartient à l'abbesse; mais la fausseté de cet énoncé paroît dans la suite.

[ocr errors]

tum, tandem utraque pars tam super iis de quibus actum extiterat, quàm etiam super omnibus aliis quæ quoquo modo poterant ratione proprietatis vel possessionis ad jus episcopale lege diocesanâ vel jure communi, seu alio quocumque jure spectare (1), commiserunt se judicio diffinitioni, seu ordinationi nostris sub iis formis. Omnibus præsentes litteras inspecturis (2) Petrus Dei gratiâ Meldensis episcopus salutem in Domino. Noverit universitas vestra quòd cùm inter nos ex una parte, et abbatissam et conventum, clerum et populum Jotrensem ex altera, super subjectione ipsius monasterii et eorumdem cleri et populi, tam ex petitorio judicio quàm possessorio quæstio verteretur, quod monasterium cum eisdem clero et populo nobis dicebamus pleno jure subjectum, necnon et omni jure subjectionis ad nos et successores nostros tanquam loci diocesanos lege diocesanâ spectare, et posse in ipso monasterio, clero et populo Jotrensi liberè procurationem recipere, visitationem, correctionem, et omnia jura episcopalia exercere, quòd eadem abbatissa et conventus negantes, ipsum monasterium, clerum et populum Jotrensem asserebant ad jus et proprietatem ecclesiæ Romanæ nullo medio pertinere, super præmissis et omnibus aliis quæ possint ad jus episcopale spectare, de consensu decani et archidiaconorum et capituli nostri (3) commisimus nos judicio, diffinitioni, seu ordinationi venerabilis (patris) Romani sancti Angeli diaconi cardinalis, apostolicæ Sedis legati, in ipsum tanquam in legatum et judicem consentiendo,

(1) Il paroît ici et dans la suite, qu'il ne juge que par compromis. (2) C'étoit Pierre de Cuissi.

(3) L'évêque se soumet volontairement au jugement du légat. Les religieuses parlent de même. D'où il s'ensuit que le cardinal n'agit pas comme légat en vertu de la délégation du pape, mais par compromis et par le consentement volontaire des parties, ce qui est décisif dans une cause où il s'agit d'un droit public.

promittentes nos judicium, diffinitionem, seu ordinationem ipsius in perpetuum servare et nullo tempore contravenire renuntiando omnibus judicibus, commissionibus, processibus, et actis quæ nobis competebant vel competere possent in causa ista. In cujus rei testimonium, ad majorem præmissorum omnium firmitatem, præsentes litteras exinde confectas sigillo nostro duximus roborandas. Actum Meldis, anno Domini M. cc. vicesimo quinto, mense octobri. Omnibus præsentes litteras inspecturis, Decanus Briensis et Meldensis archidiaconi, totumque Meldensis ecclesiæ ( capitulum) salutem in Domino. Noverit universitas vestra nos litteras venerabilis patris Petri episcopi nostri sigillo sigillatas inspexisse formam hujusmodi continentes. Petrus Dei gratià Meldensis episcopus, etc., ut superiùs continentur. Nos igitur præscriptarum litterarum tenore diligenter inspecto, factum dicti episcopi nostri in hac parte approbavimus et ratum habuimus nostrum super præmissis omnibus impartientes assensum. In hujus itaque rei evidentiam sigilla nostra præsentibus duximus litteris appendenda. Actum Meldis, anno Domini M. cc. vicesimo quinto, mense octobri. Omnibus præsentes litteras inspecturis, abbatissa et conventus, clerus et populus Jotrensis, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quòd cùm inter nos ex unâ parte, et venerabilem patrem Petrum episcopum Meldensem ex alterà, super subjectione nostrâ tam petitorio judicio quàm possessorio quæstio verteretur, cùm idem episcopus assereret Jotrense monasterium et nos pleno jure sibi subesse, necnon et omni jure successionis ad ipsum et successores ipsius tanquam loci diocesanos lege diocesanâ spectare, et posse in ipso monasterio et nobis liberè procurationem recipere, visitationem, correctionem, et omnia jura episcopalia exerquod nos negantes, dictum monasterium Jotrense asserabamus ad jus et proprietatem ecclesiæ Romanæ

cere,

nullo medio pertinere, super præmissis et omnibus aliis quæ possent ad jus episcopale spectare, commisimus nos judicio, diffinitioni, seu ordinationi venerabilis patris Romani sancti Angeli diaconi cardinalis, apostolicæ Sedis legati, in ipsum tanquam in legatum et judicem consentiendo, promittentes nos judicium, diffinitionem, seu ordinationem ipsius in perpetuum servare et nullo tempore contravenire; renuntiando omnibus judicibus, commissionibus, processibus, et actis quæ nobis competebant vel competere possent in causà istâ. In cujus rei testimonium, ad majorem præmissorum omnium firmitatem, præsentes litteras exinde confectas nos abbatissa et conventus sigillis nostris duximus roborandas. Nos verò clerus et populus, quia sigillum proprium non habemus, eisdem sigillis abbatissæ et conventus fidem volumus omnimodam adhiberi. Actum Meldis anno Domini M. CC. xxv, mense octobri. Nos autem rationibus utriusque partis diligenter auditis, inspectis Jotrensis monasterii (1) privilegiis, habito etiam super hoc cum viris prudentibus diligenti tractatu, pronuntiamus, diffinimus, et ordinamus quòd abbatissa et conventus monasterii Jotrensis (2) chrisma, oleum sanctum (3), consecrationes altarium seu basilicarum (4), benedictiones

(1) Le cardinal, non plus que les religieuses, n'énonce dans le vu des pièces que les priviléges: nouvelle preuve qu'on n'a point produit de lettres-patentes.

(2) Sous le chrême, la confirmation qui appartient au caractère pontifical, est réservée à l'évêque aussi bien que l'ordination l'est dans la suite; mais les religieuses n'ont jamais appelé l'évêque pour donner ce sacrement, et ont entrepris de le faire administrer par d'autres.

(3) Les religieuses ont elles-mêmes produit des actes où il paroît que, loin d'appeler l'évêque, elles ont fait entreprendre des bénédictions et des consécrations de leur cloître et de leur église par d'autres évêques.

(4) Il est inoui qu'on ait parlé à l'évêque de la réception des filles, loin de l'inviter à les bénir.

« PrécédentContinuer »