1 excepto Homero, nemo gratia et auctoritate aequavit, etiam invito fato, interitum effugit. Propter ea autem, quae ad sarcienda detrimenta molitus sum, ne quis me confidentiae crimine premat iniquius, teneto me non quid pro comperto exploratoque habuerim, sed quid opinatus sim, etiam ubi verba eiusmodi, qualia sunt puto et opinor, non adiecerim, posuisse. Latino usus sum sermone hoc consilio, ut veterum potius quam recentium aestimatorum mihi iudicia sequenda et sensa eorundem, a quibus nomina cogitatorum peterem, adsciscenda essent: cuius quidem instituti minime me poenitet. Atque utinam iis, qui in illustrando scenico poeseos genere hodie elaborant, placeat, ut ad veterum poetarum imitationem enixius, quam antea, se applicent. Tenue enim quoddam scribendi genus inter historiam et poesin medium, spretum ab antiquis, sic hodie regnat, ut etiam tragoediarum, quae sunt a nostratibus scriptae, pars longe maxima Romanensibus fabulis, quam veris tragoediis, similior sit. Itaque ad sentiendi subtilitatem magis quam ad fortiter faciendum fortiterque patiendum homines imitationibus illis morum sententiarumque enucleatis, dramata appellamus, instituuntur. quas Doctoribus adolescentium hunc librum dedi cavi et poetarum iis, qui exemplaria graeca etiam nunc manibus suis versanda esse existimabunt, et ** cuiuscunque generis hominibus eruditis: quorum ne cui molestus essem, a textu emendando et factitanda critica, quantum fieri potuit, abstinui. Benevoli lectores si haec, quae iis obtuli, a mendis librariorum satis pura esse iudicabunt, deberi hoc sciant diligentiae Aug. Straubelii Gothani, viri supra modum vulgarem docti, cuius opera egregie adiutus sum. Quod si erunt quae velim mutari, in alterius voluminis calce monebo. Scripsi Schleusingae mense Augusto INDEX TITVLORVM. De dramatum Euripidis nominibus et numero 01. 78, 3. JA. Rhesus sive Nyctegresia II. De prima Euripidis didascalia III. De philosophia Euripidis naturali A. Cretenses Ol. 83, 1. B. Menalippa philosopha IV. De philosophia Euripidis morali V. Continuatur de philosophia morali ac de vita Eu- |