Images de page
PDF
ePub

11.

Der Genfer Katechismus von 1545.

Catechismus ecclesiae Genevensis,

hoc est, formula erudiendi pueros in doctrina Christi. Authore Joan. Calvino.

I. De fide.

Minister: Quis humanae vitae praecipuus est finis?

M. Quid causae habes, cur hoc dicas?

5

Puer: Ut Deum, a quo conditi sunt homines, ipsi noverint.

P. Quoniam nos ideo creavit, et collocavit in hoc mundo, quo glorificetur in nobis. Et sane vitam nostram, cuius ipse est initium, aequum est in eius gloriam referri.

10

M. Quod vero est summum bonum hominis?
P. Illud ipsum.

M. Quamobrem id tibi summum bonum habetur?

P. Quia eo sublato, infelicior est nostra conditio, quam quorumvis brutorum.

M. Ergo vel inde satis perspicimus, nihil posse homini infelicius contingere, quam Deo non vivere.

P. Sic res habet.

M. Porro, quaenam vera est ac recta Dei cognitio?

P. Ubi ita cognoscitur, ut suus illi ac debitus exhibeatur honor.
M. Quaenam vero eius rite honorandi est ratio?

15

20

P. Si in eo sita sit tota nostra fiducia: si illum tota vita colere, voluntati eius obsequendo, studeamus: si eum, quoties aliqua nos urget 25 necessitas, invocemus, salutem in eo quaerentes, et quidquid expeti potest bonorum: si postremo, tum corde, tum ore illum bonorum omnium solum auctorem agnoscamus.

M. Verum, ut haec discutiantur ordine, et fusius explicentur: quod in hac tua partitione [Ed. pr.: petitione] primum est caput?

P. Ut totam in Deo fiduciam nostram collocemus.

M. Qualiter autem id fiet?

P. Ubi omnipotentem noverimus, et perfecte bonum.

M. Satisne hoc est?

P. Nequaquam.

M. Quamobrem ?

P. Quia indigni sumus, quibus adiuvandis potentiam exserat, et in quorum salutem, quam bonus sit, ostendat.

M. Quid ergo praeterea opus est?

30

335

P. Nempe ut cum animo suo quisque nostrum statuat, ab ipso se 40 diligi, eumque sibi et patrem esse velle, et salutis autorem.

M. Unde autem nobis id constabit?

5

P. Ex verbo ipsius scilicet, ubi suam nobis misericordiam in Christo exponit, et de amore erga nos suo testatur.

M. Fiduciae ergo in Deo collocandae fundamentum ac principuum est, eum in Christo novisse.

P. Omnino.

M. Nunc, quaenam sit huius cognitionis summa, paucis audire abs te velim.

P. In fidei confessione, vel potius in formula confessionis, quam inter se communem habent Christiani omnes, continetur. Eam vulgo 10 symbolum apostolorum vocant, quod ab initio ecclesiae recepta semper fuerit inter omnes pios: et quod vel ab ore apostolorum excepta fuerit vel ex eorum scriptis fideliter collecta.

M. Recita.

P. Credo in Deum patrem omnipotentem,

15

[ocr errors][merged small]

M. Ut penitus intelligantur singula: in quot partes hanc confessionem dividemus?

P. In quatuor praecipuas.

M. Eas mihi recense.

P. Prima ad Deum patrem spectabit: secunda erit de filio eius 20 Iesu Christo, quae etiam totam redemptionis humanae summam complectitur. Tertia erit de spiritu sancto. Quarta de ecclesia et divinis in ipsam beneficiis.

M. Quum non nisi unus sit Deus: cur hic mihi tres commemoras, patrem. filium, et spiritum sanctum ?

25 P. Quoniam in una Dei essentia patrem intueri nos convenit, tanquam principium et originem, primamve rerum omnium causam: deinde filium, qui sit aeterna eius sapientia: postremo spiritum sanctum, tanquam eius virtutem per omnia quidem diffusam, quae tamen perpetuo in ipso resideat.

30

333

35

40

M. Inde significas, nihil esse absurdi, si in una divinitate distinctas constituamus has tres personas, Deumque propterea non dividi.

P. Ita est.

M. Recita iam primam partem.

P. Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae.
M. Cur patrem nominas?

P. Christi primum quidem intuitu: qui et sapientia eius est, ab ipso genita ante omne tempus, et missus in hunc mundum, declaratus fuit eius filius. Hinc tamen colligimus, quum Deus Iesu Christi sit pater, nobis quoque esse patrem.

M. Quo sensu nomen illi omnipotentis tribuis?

P. Non hoc modo potentiam ipsum habere, quam non exerceat: sed omnia ipsum habere sub potestate et manu: providentia sua gubernare mundum, arbitrio suo omnia constituere: omnibus creaturis, prout visum est, imperare.

45 M. Itaque non otiosam Dei potentiam fingis: sed talem esse reputas, quae manum operi semper admotam habeat: sic ut nihil, nisi per ipsum, eiusque decreto, fiat.

50

P. Sic est.

M. Quorsum addis creatorem coeli et terrae ?

P. Quoniam per opera se nobis patefecit: in illis quoque nobis

quaerendus est. Neque enim essentiae eius capax est mens nostra. Est igitur mundus ipse veluti speculum quoddam, in quo eum possimus inspicere: quatenus eum cognoscere nostra refert.

M. Per coelum et terram an non quidquid praeterea creaturarum exstat, intelligis?

P. Imo vero: sed his duobus nominibus continentur omnes, quod aut coelestes sint omnes aut terrenae.

M. Cur autem Deum creatorem duntaxat nuncupas: quum tueri conservareque in suo statu creaturas multo sit praestantius, quam semel condidisse?

5

10

P. Neque vero hac particula indicatur tantum, sic opera sua Deum semel creasse, ut illorum postea curam abiecerit. Quin potius sic habendum est, mundum, ut semel ab eo fuit conditus, ita nunc ab eo conservari: nec aliter et terram, et alia omnia stare, nisi quatenus eius virtute et quasi manu sustinentur. Praeterea, quum sic omnia sub manu 15 habeat, inde etiam conficitur, summum esse moderatorem omnium ac dominum. Itaque, ex quo creator est coeli ac terrae, intelligere convenit, eum esse unum qui sapientia, bonitate, potentia, totum naturae cursum atque ordinem regat: qui pluviae simul ac siccitatis, grandinum, aliarumque tempestatum, ac serenitatis sit autor: qui benignitate sua 20 terram foecundet, eamque rursus, manum suam reducendo, sterilem reddat, a quo sanitas simul ac morbi proveniant: cuius denique imperio subiaceant omnia et nutui obsequantur.

M. De impiis autem et diabolis quid sentiemus? an eos quoque dicemus illi subesse?

P. Quanquam spiritu eos suo non gubernat, sua tamen potestate, tanquam freno, eos coercet, [(ut)] ne movere quidem se queant, nisi quoad illis permittit. Quin etiam voluntatis suae facit ministros, ut inviti ac praeter suum consilium exsequi, quod illi visum fuerit, cogantur.

M. Quid ad te ex eius rei cognitione utilitatis redit?

25

30

P. Plurimum. Male enim ageretur nobiscum, si diabolis et impiis hominibus praeter Dei voluntatem quidquam liceret: adeoque tranquillis animis nunquam essemus, nos eorum libidini expositos esse cogitantes. Verum, tunc demum tuto conquiescimus, ubi frenari eos Dei arbitrio, et tanquam in arce 1) contineri scimus, ne quid, nisi eius permissu, 35 possint: quum praesertim Deus ipse nobis se tutorem fore, salutisque praesidem receperit.

M. Nunc ad secundam partem veniamus.

P. Ea est: credere nos in Iesum Christum filium eius unicum, Dominum nostrum.

M. Quid praecipue complectitur?

P. Filium Dei nobis esse servatorem: simulque modum explicat,

quo nos a morte redemerit, vitamque acquisierit.

M. Quid sibi vult nomen Iesu, quo eum appellas?

40

P. Quod Graecis significat nomen σwroos. Latini proprium nomen 45 non habent, quo bene vis eius exprimatur. Itaque, salvatoris vocabulum vulgo receptum fuit. Porro filio Dei hanc appellationem indidit angelus, ipsius Dei iussu.

1) So Inst. 1550. Ed. pr. fälschlich: arte. N. arcto.

M. Estne hoc pluris, quam si homines illi indidissent?

P. Omnino. Nam quum sic nuncupari velit Deus, talem quoque esse prorsus necesse est.

M. Quid deinde valet nomen Christi?

5 P. Hoc epitheto melius etiamnum exprimitur eius officium. Significat enim unctum esse a patre in regem, sacerdotem ac prophetam.

10

15

M. Qui scis istud?

P. Quoniam ad hos tres usus scriptura unctionem accommodat. Deinde haec tria, quae diximus, saepe Christo tribuit.

M. Sed quo olei genere unctus fuit?

P. Non visibili: quale in consecrandis antiquis regibus, sacerdotibus et prophetis fuit adhibitum, sed praestantiori: hoc est, spiritus sancti gratia, quae veritas est externae illius unctionis.

M. Quale vero hoc eius regnum est, quod commemoras?

P. Spirituale, quod verbo et spiritu Dei continetur: quae iustitiam et vitam secum ferunt.

M. Sacerdotium vero?

P. Officium est ac praerogativa sistendi se in Dei conspectum, ad obtinendam gratiam: et sacrificii, quod illi acceptum sit, oblatione iram 20 eius placandi.

25

30

35

M. Iam quo sensu prophetam Christum nominas?

P. Quia quum in mundum descendit, patris se legatum apud homines, et interpretem professus est: idque in eum finem, ut patris voluntate ad plenum exposita finem poneret revelationibus omnibus et prophetiis. M. Sed percipisne inde fructum aliquem?

P. Imo non alio spectant omnia haec, nisi in bonum nostrum. Nam his donatus est Christus a patre, ut nobiscum ea communicet, quo ex eius plenitudine hauriamus omnes.

M. Edissere hoc mihi paulo fusius.

P. Spiritu sancto repletus, perfectaque omnium eius donorum opulentia cumulatus fuit, quo nobis ea impertiat, cuique scilicet pro mensura, quam nobis convenire novit pater. Ita ex eo, tanquam unico fonte, haurimus quidquid habemus bonorum spiritualium.

M. Quid nobis confert eius regnum?

P. Nempe, quod eius beneficio ad pie sancteque vivendum vindicati in libertatem conscientiarum, spiritualibusque eius divitiis instructi, potentia quoque armamur, quae ad perpetuos animarum nostrarum hostes, peccatum, carnem, Satanam, et mundum, vincendos sufficiat.

M. Ad quid autem sacerdotium conducit?

40 P. Primum, quod hac ratione mediator est noster, qui nos patri reconciliet: deinde, quod per eum accessus nobis patefactus est ad patrem, ut in eius conspectum cum fiducia prodeamus, ipsi quoque nosque et nostra omnia illi in sacrificium offeramus. Atque ita collegas nos quodammodo suos facit in sacerdotio.

[blocks in formation]

P. Quum filio Dei magisterii collatum sit munus in suos: finis est, ut vera eos patris cognitione illuminet, erudiat eos in veritate, et domesticos Dei discipulos efficiat.

M. Huc ergo redeunt quae dixisti omnia, Christi nomen tria officia

comprehendere, qua in filium contulit pater, ut vim eorum ac fructum in suos transfundat.

P. Sic est.

M. Cur filium Dei unicum nuncupas, quum hac quoque appellatione nos omnes dignetur Deus?

P. Quod filii Dei sumus, non id habemus a natura, sed adoptione et gratia duntaxat: quod nos eo loco habeat Deus. At Dominus Iesus, qui ex substantia patris est genitus, uniusque cum patre essentiae est, optimo iure filius Dei unicus vocatur: quum solus sit natura.

5

M. Intelligis ergo, hunc honorem eius esse proprium, qui naturae 10 iure illi debeatur; nobis eum autem gratuito beneficio communicari, quatenus sumus eius membra.

P. Omnino. Itaque eius communicationis intuitu, alibi nominatur primogenitus inter multos fratres.

M. Qualiler Dominum esse nostrum intelligis?1)

P. Sicut a patre constitutus est, ut sub imperio suo nos habeat, ut Dei regnum administret in coelo et in terra, sitque hominum caput et angelorum.

M. Quid sibi vult quod postea sequitur?

15

P. Modum ostendit, quo filius unctus est a patre, ut nobis esset 20 salvator. Nempe, quod assumpta carne nostra iis perfunctus est omnibus, quae ad salutem nostram erant necessaria: sicut hic recensentur.

M. Quid his duabus sententiis significas, conceptum esse ex spiritu sancto, natum ex Maria virgine?

P. Formatum in utero virginis fuisse, ex eius substantia, ut esset 25 verum semen Davidis, qualiter vaticiniis prophetarum praedictum fuerat: id tamen mirifica arcanaque spiritus virtute fuisse effectum, absque virili coitu.

M. Eratne igitur operae pretium, ut carnem nostram indueret?

P. Maxime. Quia inobedientiam ab homine admissam in Deum 30 necesse erat in humana quoque natura expiari. Nec vero aliter mediator esse noster poterat, ad conciliationem Dei et hominum peragendam.

M. Christum ergo oportuisse hominem fieri dicis: ut, tanquam in persona nostra, salutis nostrae partes impleret.

P. Ita sentio. Nam ab ipso mutuemur oportet, quidquid nobis apud 35 nos deest: quod fieri aliter nequit.

M. Verum, cur id a spiritu sancto effectum est, ac non potius communi usitataque generationis forma?

P. Quoniam penitus corruptum est humanum semen, in generatione filii Dei intercedere spiritus sancti opus decuit: ne hac contagione 40 attingeretur, sed esset puritate perfectissima praeditus.

M. Hinc ergo discimus, eum qui alios sanctificat, immunem ab omni macula esse puritateque, ut ita loquar, originali fuisse ab utero praeditum, ut totus Deo sacer esset, nulla humani generis labe inquinatus.

P. Sic intelligo.

1) Diese Frage fehlt hier in den französischen Ausgaben und folgt erst vor der

Frage: Cur a natalibus etc." 121, 1. Dies hat in späteren lat. Drucken zur

[ocr errors]

fast wörtlichen Wiederholung an der späteren Stelle geführt.

45

« PrécédentContinuer »