Images de page
PDF
ePub

ferre gratiam omnibus non ponentibus obicem peccati mortalis. Praeterquam enim quod in sacramentis nil nisi fide percipitur, tenendum quoque est, minime alligatam ipsis esse Dei gratiam, ut, quisquis signum habet, re etiam potiatur. Nam reprobis peraeque ut electis signa ad5 ministrantur, veritas autem signorum ad hos solos pervenit.

XVIII. Omnibus offeruntur Dei dona, fideles duntaxat percipiunt. Certum quidem est, offerri communiter omnibus Christum cum suis donis, nec hominum infidelitate labefactari Dei veritatem, quin semper vim suam retineant sacramenta: sed non omnes Christi et donorum eius sunt 10 capaces. Itaque ex Dei parte nihil mutatur: quantum vero ad homines spectat, quisque pro fidei suae mensura accipit.

Sic

XIX. Fideles ante et extra sacramentorum usum Christo quoque communicant. Quemadmodum autem nihilo plus sacramentorum usus infidelibus confert, quam si abstinerent, imo illis tantum exitialis est: 15 ita extra eorum usum fidelibus constat quae illic figuratur veritas. Sic baptismo abluta sunt Pauli peccata, quae iam prius abluta erant. idem baptismus Cornelio fuit lavacrum regenerationis, qui tamen iam spiritu sancto donatus erat. Sic in coena se nobis communicat Christus, qui tamen et prius se nobis impertierat, et perpetuo manet in nobis. 20 Nam quum iubeantur singuli se ipsos probare, inde consequitur, fidem ab ipsis requiri, antequam ad sacramentum accedant. Atqui fides non est sine Christo, sed quatenus sacramentis confirmatur et augescit fides, confirmantur in nobis Dei dona, adeoque augescit quodammodo Christus in nobis, et nos in ipso.

25 XX. Adeo non alligatur gratia actioni sacramentorum, ut fructus eorum percipiatur aliquando post actionem. Utilitas porro, quam ex sacramentis percipimus, ad tempus, quo ea nobis administrantur, minime restringi debet: perinde ac si visibile signum, dum in medium profertur, eodem secum momento Dei gratiam adveheret. Nam qui in prima in30 fantia baptizati sunt, eos in pueritia, vel ineunte adolescentia, interdum etiam in senectute regenerat Deus. Ita baptismi utilitas ad totum vitae decursum patet: quia perpetuo viget quae illic continetur promissio. Et fieri interdum potest, ut sacrae coenae usus, qui in actu ipso propter incogitantiam vel tarditatem nostram parum prodest, fructum deinde 35 suum proferat.

XXI. Localis imaginatio tollenda. Praesertim vero tollenda est quaelibet localis praesentiae imaginatio. Nam quum signa hic in mundo sint, oculis cernantur, palpentur manibus, Christus quatenus homo est, non alibi quam in caelo, nec aliter quam mente et fidei intelligentia 40 quaerendus est. Quare perversa et impia superstitio est, ipsum subelementis huius mundi includere.

XXII. Expositio verborum coenae Domini: Hoc est corpus meum. Proinde, qui in solennibus coenae verbis: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, praecise literalem, ut loquuntur, sensum urgent, eos tan45 quam praeposteros interpretes repudiamus. Nam extra controversiam ponimus, figurate accipienda esse, ut esse panis et vinum dicantur id quod significant. Neque vero novum hoc aut insolens videri debet, ut per metonymiam ad signum transferatur rei signatae nomen: quum passim in scripturis eiusmodi loquutiones occurrant, et nos, sic loquendo, nihil

afferimus, quod non apud vetustissimos quosque et probatissimos ecclesiae scriptores exstet.

[XXIII. De manducatione carnis Christi. Quod autem carnis suae esu et sanguinis potione, quae hic figurantur, Christus animas nostras per fidem spiritus sui virtute pascit, id non perinde accipiendum, quasi 5 aliqua fieret substantiae vel commixtio vel transfusio: sed quoniam ex carne semel in sacrificium oblata, et sanguine in expiationem effuso, vitam hauriamus.]

XXIV. Contra transsubstantiationem et alias ineptias. Hoc modo non tantum refutatur papistarum commentum de transsubstantiatione, sed 10 crassa omnia figmenta atque futiles argutiae, quae vel coelesti eius gloriae detrahunt, vel veritati humanae eius naturae minus sunt consentanea. Neque enim minus absurdum iudicamus, Christum sub pane locare, vel cum pane copulare, quam panem transsubstantiare in eius corpus.

XXV. Christi corpus in coelo ut in loco est. Ac ne qua ambi- 15 guitas restet, quum in coelo quaerendum Christum esse dicimus, haec loquutio locorum distantiam nobis sonat et exprimit. Tametsi enim philosophice loquendo supra coelos locus non est: quia tamen corpus Christi, ut fert humani corporis natura et modus, finitum est, et coelo, ut loco, continetur: necesse est a nobis tanto locorum intervallo distare, 20 quantum coelum abest a terra.

XXVI. Christus non est adorandus in pane, vel in sacramento. Quod si imaginatione nostra Christum pani et vino affigere fas non est, multo minus licet in pane eum adorare. Quanquam enim panis in symbolum et pignus, eius quam habemus cum Christo communionis, nobis 25 porrigitur: quia tamen signum est, non res ipsa, neque rem in se habet inclusam aut affixam, idolum ex eo faciunt, qui mentem suam in eum convertunt, Christum adoraturi.

14.

Die Lehrartikel der Confessio rhaetica von 1552.

Confessio.

Fides ac placita synodi evangelium Christi in tribus Rhaetiae foederibus praedicantium.

30

Nos qui Filii Dei unigeniti, domini et Servatoris nostri Jesu Christi, Evangelium in tribus foederibus praedicamus, credimus unanimiter, et ore confitemur uno, eam demum esse veram et integram et incorruptam 35 fidem, christianam et servantem, quae in scripturis sanctis Novi et veteris Testamenti Canonicorum illorum librorum traditur atque docetur: et pauculis est verbis perscripta in Symbolis quibusdam, quae fideles omnes,

et qui cognoverunt veritatem, a priscis temporibus semper agnoverunt pro piis et rectis.

Symbola autem illa, de quibus hic loquimur, sunt haec. Primum quod dicitur Apostolorum, hoc: Credo in Deum patrem omni5 potentem.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Ad haec sunt alia quaedam, doctorum simul atque piorum virorum 10 conciliorumque scripturis canonicis, et jam dictis similia atque consona, quae illi contra Macedonianos et alios haereticos composuerunt, nobisque posteris suis commendarunt; quae nos hic brevitatis causa omittimus, et quod facilia sint inventu.

Haec summa est, hic ordo fidei nostrae, quam solam atque unicam 15 pro vera ac coelitus nobis data recipimus, atque tenemus: et mortalibus qui vitam consequi volunt commendamus omnibus. Aliis quaecunque sint, quae huic refragantur, aut cum hac ad amussim per omnia non conveniunt, contemptis, spretis, damnatis. In memoria et ob oculos habentes, verba illa per Apostolum dicta: fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter 20 hoc quod positum est: quod est Jesus Christus (1. Cor. 3,11): et (Gal. 1, g) etiamsi nos, aut angelus e Coelo praedicaverit vobis Evangelium, praeter id quod praedicavimus vobis, anathema sit.

Hac fide docti, pro Christianis, quae nunc sequuntur pronunciata retinemus: quae necessitas et instantia nos coegit verbis apertioribus et 25 patefactis enunciare. Propter haeresum hac maxime tempestate repullulantium aversandam, detestandamque malitiam versipellium, menteque corruptorum hominum, qui sapientiae specie inflati avidique nominis, insanientes circa quaestiones, ac disputationum concertationes, nihil nisi verborum pugnas sectantur: ad nullam utilitatem, ad subversionem 30 audientium.

Sententiae igitur, quae nobis hic enarratius videntur perscribendae, sunt hae: Cum ex vitiata corruptaque massa prognati essemus omnes, naturaque filii irae et sub execratione legis, sumus sanctificati, Deoque reconciliati per Jesum Christum, nominatim per oblationem corporis illius 35 semel peractam: per mortem ejus, qua Deo reconciliati fuimus: per resurrectionem ejus vivificam, qua peccato morte et inferis devictis vitam nobis reduxit: carne ejus, qua pro nobis est passus, peccata nostra perferens in corpore, super lignum: per sanguinem ipsius fusum pro nobis, quo ablati et emundati (1. Joh. 1,,) sumus. Hoc modo satisfactum pro 40 nobis; hac demum via nos esse servatos contendimus et perseveramus: Jesu Christi (volupe est idem tam salutiferum saepius dicere et inculcare) carne pro nobis immolata et mactata, ac sanguine hujus pro nobis effuso: corpore hoc ejus vero ex mortuis propter justificationem nostri excitato. Hunc (Joh. 1, 29) (verum Deum et hominem) agnum illum Dei esse im45 maculatum et incontaminatum, qui tollit peccatum mundi, nec alio quoquam salutem (Act. 4, 12).

esse in

Sola quidem fides servat: sed illa quae per dilectionem operatur (Gal. 5, ). Quae vero charitatem et bona opera non habet, fides illa servans non est, sed inanis et mortua: de qua S. Jacobus in epistola 50 sua (Jac. 2, 17) et Dominus in Evangelio: (Matth. 7, 19) omnis arbor

Et:

quae non facit fructum bonum exciditur, et in ignem conjicitur. (Math. 25, 41 ss.) discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est Diabolo et angelis ejus; esurivi enim et non dedistis mihi cibum etc. Non quod operibus salutem tribuamus qui justificationem soli vendicamus fidei, cum Paulo Apostolo clamitantes: (Rom. 1,17) justus ex fide victurus 5 est. (Ephes. 2, 8, 9) Gratia estis servati per fidem, idque non ex nobis, Dei donum est: non ex operibus, ne quis glorietur. Nec quod putemus opera fidem gignere, sed quod sciamus eam quae fides dici mereatur, nihil minus esse quam mortuum aut otiosum quiddam; et tam non esse sine bonis operibus, quam non arborem bonam sine bono fructu, aut ignem 10 absque splendore ac calore, patremve qui non genuerit. Propterea ne quis se ipsum vano fidei nomine fallat, exponimus fidem, dicimusque servare eam demum quae charitatem habeat, et bona opera: eo quod sequantur fidem; nec fit fides sola sine charitate et benefactis. Quo modo nos bona opera pro signis habemus consummatioris et justae jam fidei: 15 adeoque pro fructibus bonis quos facit arbor bona in sui cognitionem: bona nimirum fides bonorum operum mater illa, et demum beans.

Mala pravaque ex Deo non sunt, cum in eo non sit iniquitas, et omne injustum vetet, diligat justitiam, et odio habeat iniquitatem. Disertis etiam verbis clamet et testatur Joannes: (1. Joh. 2, 18) omne quod est 20 in mundo, velut concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum et fastus vitae non est ex patre: sed ex mundo est. Sunt itaque peccata ex mundo qui Deum odio habet; ex nobis ipsis qui (Genes. 6, 3, 8, 21) caro sumus, ac malum ipsum; ex Diaboli instinctu qui mendax est, (Joh. 8,44, Matth. 13, 38, Apoc. 12, 19, Ephes. 2, 2) atque ejus rei pater, 25 qui (Matth. 13, 39) seminat zizania, qui (Apoc. 12,,) totum orbem terrarum seducit, et (Ephes. 2, 2) agit in filiis contumacibus.

Displicet igitur quod quidam de providentia verba facientes quibuslibet promiscue insultant ubique: Deum et virtutum et vitiorum auctorem esse, nec minus eum scelerate facta velle, quam quae cum virtute et bene 30 fiant. Hoc absolute placere non potest, cum certis et claris verbis testificetur Apostolus et dicat: (1. Thess. 4, g) haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis a scortatione etc. Et alibi Dominus ipse per Prophetam (Es. 65, 12, 66, ) quae nolui elegistis.

At nec illud placere potest, ut quivis de providentia cuilibet loquatur, 35 rei nimirum non satis edoctus, inepte ad tam abstrusa capienda. Si quis igitur loquitur hac de re, prudenter et circumspecte loquatur, ut eloquia Dei loquatur; juxta convenientiam fidei, modum ad hunc: Deum quidem potentia sua regere omnia, cunctaque parere voluntati ipsius, nec geri quidquam in mundo sine ejus jussu aut permissu: cum dicat ipse 40 Magister Christus: (Math. 10, 29, 30) nonne duo passerculi minuto asse veneunt? et unus ex illis non cadet in terram sine patre vestro. Vestri vero etiam pili capitis omnes numerati sunt. Attamen (dicemus) peccata non esse ex Deo, nec ipsum Auctorem pravorum, si proprie vereque loqui velimus et secundum regulam verbaque scripturae sanctae: Sed enim 45 peccata esse opera nostra, non Dei, nec Deo placere flagitia, cum injusta omnia puniat (Mich. 6, 2); hoc ipsum dubio procul non facturus, si placerent. Deum vero permittere, atque etiam agere nobiscum aliquando, quae mala nobis. At non quod propria natura malis delectetur et inique factis: (Mal. 2, 12) sed potius quod malefacta convenienti debi- 50

taque poena velit esse punita; videlicet nostram duritiem et inobedientiam, impietatemque et malitiam, quam nos ipsi habemus in nobis, et exercere perpetuo gestimus et contendimus. In quem sensum legantur verba haec a Domino per Prophetam dicta: (Ps. 81, 12, 13

119

18) non audivit 5 populus vocem meam, et Israel noluit me, et dimisi illum in pravitate cordis eorum, ambulent in consiliis suis; et quae scribit Esaias (Es. 64,): non est, qui invocet nomen tuum, aut qui se se incitet ut te apprehendat. Ob hoc vultum tuum a nobis avertisti, et contabescere nos sinis in manu iniquitatis nostrae. Item haec sunt Spiritus ad 10 vindictam creati qui furiose vibrant flagella sua (Es. 39.). Hi tempore perimendi vim effundunt, et consumant iram creatoris sui. Et quae dicit Apostolus (2. Thes. 2,9 cf. 2, g): Hominis illius scelerosi filii perditi est adventus secundum operationem Satanae cum omni potentia, et signis ac prodigiis mendacibus et cum omni deception einjusti15 tiae in his, qui pereunt. Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt in hoc ut salvi fierent, et propterea mittet illis Deus efficaciam illusionis ut credant mendacio, et judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed approbaverunt injustitiam. Et alibi (Rom. 1, 21, 24): cum Deum cognoverint, non ut Deum glorificaverunt, neque grati fuerunt. 20 Quapropter tradidit illos Deus cupiditatibus cordium suorum in immunditiam. Et Stephanus in Actis (Act. 7, 41, 42): Vitulum fecerunt in diebus illis et obtulerunt hostiam simulacro. Convertit se autem Deus et tradidit eos ut colerent militiam coeli. Et alia hujusmodi plurima in omnibus scripturis, quibus docemur Deum permittendo aut 25 agendo istius modi non gaudere criminibus, sed peccata punire, quae designaverimus ipsi, recta praecepta ipsius, cupiditatibus cordium nostrorum onerati et obsequentes: mirando occultoque nobis, non tamen idcirco non justo judicio. Vera enim et justa judicia ejus (Ap. 19, 2, Sap. 2). Per similia enim punit, et homini rependit quod gesserit, 30 ut illud assequatur ad quod contendit quisque. Procul dubio autem Deus nihil temere agit, et Opt. Max. nulli facit injuriam. Viam, inquit, eorum rependam in caput eorum. Omnia itaque facit justus ille juste, malefactis non delectatus, sed iratus semper ad suam gloriam, in salutem suorum, dicente scriptura (Prov. 16, Rom. 9, 17' Ez. 10.): 35 Omnia operatur Deus propter se, ut annuncietur nomen meum in tota terra. Propter nomen meum. Ut bona sunt piis omnia (Eccl. 39. Rom. 8, 28): ita scelerosis convertuntur in mala. Haec affirmamus certe vereque dici, et quo modo loquitur scriptura, quae finis nobis est posita, ultra quem non progredimur, item sepes, intra quam nos conti40 neamus; denique vallum, ultra quod transilire non velimus, plura quaesituri, quam fas sit scire nos, et altiora quam ut nostri ingenioli modulo possimus comprehendere et percipere.

41

Idem dicimus et de Praedestinatione, ut sobrie cauteque de ea fiant verba, hominum alios servari, alios damnari. Illos qui serventur gratia 45 servari per fidem Jesu Christi. Istos autem qui damnentur propria duritia et incredulitate damnari: sua cum natura corrupta malitiaque innata, non sic a Deo creata. Cum dicat Ecclesiastes: C. 7, 30 Hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, ipse vero infinitis se miscuit quaestionibus. Deum itaque servare, peccata vero nostra nos con50 demnare. Et salutem Dei esse opus. Condemnationem autem male

« PrécédentContinuer »