Images de page
PDF
ePub

factorum nostrorum stipendium. Quemadmodum brevibus et dilucidis. verbis extulit Apostolus (Rom. 6, g): Auctoramenta peccati mors: Donum autem Dei vita aeterna, per Christum Jesum Dominum nostrum. Haec enim censemus vera esse, sobrie dicta, et citra offensionem, quoties fuerit opus posse proferri quolibet in loco.

5

Signa externa a Domino instituta, Baptismum et Eucharistiam (tot enim numero tenemus Sacramenta) retineri volumus ab Ecclesia, et in ea reverenter tractari; modo rituque non adverso illi quo Dominus et Apostoli sunt usi: Sed ea pro Sacramentis habemus, non pro rebus ipsis: Scimus enim baptismo non tam servari nos, quam quo servemur 10 significari. Quid enim possit aquula? Numquid ipsa salus sit nostra, etiamsi dicat Petrus Apostolus (1. Petr. 3, 21) Baptismum nos salvos reddere? Annon verum est illud totius repetitum et inculcatum (Rom. 1.17): justus ex fide victurus est: (Eph. 2, g) Gratia estis servati per fidem: (1. Joh. 1,,) Sanguis fili ejus Jesu Christi emundat nos ab omni 15 peccato? Quomodo igitur non maximopere fateamur Baptismum signum magis esse emundationis ac salutis nostrae, quam ipsam salutem et emundationem? Eodem quoque modo scimus panem et vinum coenae illius non magis esse corpus ac sanguinem Jesu (etiamsi sint illa corpus ac sanguis dicta) quam agnum olim Pascha et transitum Domini; quan- 20 tumvis esset Pascha et transitus nominatus. Uno enim eodemque loquutionis genere sunt appellata: Baptismus, salus; agnus, pascha: panis denique et vinum, corpus ac sanguis: cum substantiae et revera illorum nullum sit quod nominatur, sed tantum significet, loquutione linguis et scripturis omnibus usitatissima: qua nimirum rerum aliquarum signa 25 ipsis rerum nominibus appellantur figurate, tropiceque.

Quod autem nominatim nostrae etiam scripturae tam novi quam veteris Testamenti, tropicis significantibusque verbis et sermonibus utantur, liquido apparet vel ex his. Tres propagines, tres dies sunt. Non dixit (ut verbis utamur D. Augustini (Loquut. de Genesi Lib. I. Part. 5. 30 Plura explata St. Gen. 41)) tres dies significant. Et multum haec loquutio notanda est, ubi aliqua significantia earum rerum, quas significant, nominibus appellantur. Inde est quod ait Apostolus, Petra erat Christus; non ait, Petra significabat Christum. Et alibi sic dictum est: anima omnis carnis sanguis est, quo modo dictum est: Petra erat Christus. 35 Non quia hoc erat, sed quia hinc significabatur (vid. Aug. de Doctr. Christ. Lib. III. c. 2 Id. L. 3 Cap. 16. Ej. operis). His sanctissimi Patris verbis uti voluimus, quod malimus sententiam nostram probatissimi seculis omnibus viri verbis exprimere quam nostris. Atque etiam ut manifeste pervideatur et priscos non minus pios quam doctos, tropicas 40 loquutiones agnovisse, nec non et docuisse nos, qui scripturas sacras recte atque condigne exponere velimus, translatas loquutiones. Porro in novo Testamento dicit eadem loquendi forma Dominus ipse (Luc. 8, 11): Semen est verbum Dei, pro: Semen significat verbum Dei; et sanctus Apostolus Paullus (Gal. 4, 24): haec sunt duo testamenta. Mater quoque

45

Domini Jesu figurate et improprie mulier dicitur, et Joannis mater (Joh. 19, 26). Quid quod ipsa Maria Josephum nuncupat patrem Jesu (Luc. 2, 48)? Quis pius non fateatur improprie haec omnia dici? Annon scriptura docti firmiter credimus: Dominum Jesum haudquaquam esse conceptum ex semine Josephi (quod haeretici quidam cum Judaeis in- 50

sanientes prodere sunt ausi) sed (Luc. 1, 85) de Spiritu Sancto? et benedictam illam matrem virum cognovisse nunquam: sed virginem et intactam permanisse aeternum (Ezech. 44, 1,2)? Sed infinitum fuerit omnes scripturae S. locos producere, ubi illa aliud verbis, aliud sensu 5 ostendit, et penitus aliter velit intelligi quam verbis dicat: hoc tantum dixisse satis sit hic: mirum esse, cum Tropum in jam citatis recipiamus, quod aliis in locis aliter doceant scripturae, de virginitate Mariae, hic in verbis illis: hoc est corpus meum, nolle admittere expositionem. Hoc certe mirandum est cum omnes aliae Scripturae tropum, si usque alibi, 10 hic maxime flagitent, testificantes et disertis patefactisque verbis clamantes: Jesum illum, illum qui natus ex Maria Virgine ac passus pro nobis, mundum reliquisse, ad coelos ascendisse, ibidem sedere, rediturum quidem inde in hunc mundum, sed tum quum venerit judicatum omnes, hoc mirum quod istis scripturis acquiescere nolunt, cum nullae usque 15 sint quae dicant Christum carne sua in aliquo mundi hujus loco esse.

Pergamus tamen, agite, ostendere, quae nos cogant ut recipiamus hanc expositionem de carnis Christi corpore non hic in terris. Primum igitur quod nos cogit Christum carne sua in coelis esse credere, et coenae verba illa tropice esse dicta, praedictiones ipsius Domini: quibus 20 se dixit relicturum mundum et ad Patrem abiturum. Verba ipsius sunt haec: Pauperes semper habetis vobiscum, me vero non semper habetis (Joh. 12,, et 16, 28). Relinquo mundum et vado ad Patrem. Cumprimis vero quod tam diserte praemonuit de manducatione carnis suae (quam corporaliter fieri oportere quidam accipiebant) dicens: Caro non 25 prodest quicquam (Joh. 6, 63): quo pacto igitur credi potest a Domino datum ad manducandum corporaliter, quod corporaliter manducatum prodesse negat ipse? Ad haec expositionem hanc accipere nos debere cogit Paulus etiam (1. Cor. 11, 26 ss.), panem appellans, quod isti volunt esse carnem. Dicit enim quotiescunque comederitis panem hunc; et 30 mox: quisquis ederit panem hunc. Aeterne id ipsum infigens: probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat. Potum quoque exhibitum Dominus ipse vinum testatur (Matth. 26, 29), vel quod clarius est (Marc. 14, 25), fructum vitis. His itaque aperte et constanter testantur panem esse ibi, panemque edi, bibique vinum. Quam fortia vero in 35 hoc sunt et haec recessit ab eis ac ferebatur in coelum (Luc. 24, 51): assumptus est a nobis in coelum (Act. 1,,, Marc. 16, 19): receptus est in coelum et consedit a dexteris Dei: Christus est qui mortuus est, imo qui et suscitatus est, qui etiam est ad dexteram Dei, qui et intercedit pro nobis (Rom. 8, 4): Talis decebat ut esset nobis pontifex (Hebr. 40 7, 28), pius, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et sublimior coelis factus (Col. 3,1): si resurrexistis una cum Christo, superna quaerite, ubi Christus est ad dextram Dei sedens? Et illa quam clara sunt, quibus nos Magister tam accurate praemonuit, super adventu suo in hunc modum: si quis, inquit (Math. 24, 23 ss., 26, 64), vobis dixerit: 45 ecce hic Christus aut illic, nolite credere; ecce in deserto, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere: sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem, ita erit adventus filii hominis. Quae omnia aperte atque definite contestatur Symbolum illud antiquum Apostolis adscriptum: quod idem Jesus, qui propter nos homo factus, 50 crucifixus, mortuus, sepultus, et recurrexit, tandem hinc recesserit in

26

coelum, ubi sit donec redeat judicatum mundum. Sed praestat ipsa Symboli verba adscribere, sunt enim dilucida atque aperta: Adscendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare viventes et mortuos.

Haec et alia multa Scripturae Sanctae verba (ut omittamus hic 5 inconvenientia absurdaque plurima, quae litteralem simplicemque expositionem verborum Domini sequuntur) fateri nos cogunt, et cum priscis omnibus dicere panem illum coenae Sacramentum, hoc est sacrae rei signum esse, corporis nimirum Domini nostri Jesu Christi pro nobis crucifixi. Quod quidem carnis corpus hinc a nobis recessit, et sublatum 10 in coelis nunc est ad dexteram Dei patris, unde in hunc mundum rediturum non est, donec judicaturus ipse carnem omnem venerit, cum virtute et gloria multa oculo conspicuus omni.

Interim tamen (ut clarissime intelligamur) agnoscimus praesentiam Christi in Ecclesia vivificam, sed eam quam ipse est loquutus in Evan- 15 gelio Joannis Cap. 14, 15, 16: Se quidem in coelos ablaturum carnem, spiritu vero praesentem futurum, et per hunc omnia ecclesiae necessaria largiturum et effecturum.

Agnoscimus spiritualem manducationem carnis Domini verae, et potus sanguinis veri, quam ipse Dominus tam diligenter commendavit et 20 docuit Jo. Cap. 6.

Agnoscimus Sacramenta Christi et Ecclesiae Symbola esse, adeoque obsignationes divinae gratiae et donorum Dei. Tantum corpus in quo resurrexit Dominus in uno loco, in coelis, ad dexteram Patris adsevera

mus esse.

Christianorum infantes baptizare non minus christianum est quam olim in V. Test. pium erat Israelitarum infantes circumcidere.

Semel a Ministro verbi Dei aqua tincti, et in nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti baptizati non debent aliter nec denuo baptizari.

25

Haec ut necessaria requirimus abs quolibet qui sacrum agere con- 30 cionatorem velit. Eum autem qui horum, ut oportet, edoctus non fuerit, aut haec audire noluerit, in consortium nostrum, pro concionatore recipimus nequaquam.

At nunc sequentia fide et integritate superioribus similia facimus nequaquam et ob id pari necessitate neutiquam exigimus. Illa enim 35 divina sunt oracula, stabilita et fixa: quae vero sequuntur Synodi nostrae placita et instituta. Licet autem contra scripturam non animadvertamus esse haec quae dicimus nostra, nec libertati Christianae adversa: conveniant autem cum scripturam sensu, et in hoc sint penitus, ut omnia decenter et secundum ordinem fiant, ne cuiquam dissimili- 40 tudine aliqua odiosa et non necessaria simus scandalo, parati erimus semper auscultare cuilibet certius docenti, cedereque Scripturis Sanctis errare nos commo[n]stranti aut decentiora adferenti et quae sint ad aedificationem aptiora. Homines enim nos esse probe reminiscimur, et ob id facile posse labi errare, nescire et decipi. Etiamsi nullius erroris 45 aut inconvenientis conscii nobis simus, in omnibus infra scriptis a nobis vel constitutis vel ex vetere et irroborata consuetudine receptis. Viderit tamen monitor ac corrector, si quis nobis advenerit, ne sibi nimium tribuat et capitis proprii placitis plus satis delectetur. Hoc pronunciatum ac contestatum volumus hic inprimis nos semper fore paratos ad 50

recantandum, si qua per nos male dicta aut instituta fuerint, aliter fortassis quam scripturae canonicae synceritas possit pati. Semper fore paratos ad recipienda convenientiora et quae magis conducant, si quis adtulerit. Interim tamen retineri atque observari volumus haec ab 5 omnibus, qui verbo Christi praesunt Evangelium sequentibus Ecclesiis in nostris Foederibus, et in nostro velint esse consortio ut commoda similitudine ista satisfaciamus ecclesiis nostris primoribusque, et retinere possimus potestatem quam nobis dederunt, ut possimus Evangelium praedicare: modo populum absurdis minimeque necessariis novitatibus non turbemus, 10 nec omnia dissolvere et conculcare quae possint alioque consistere velimus.

15.

Confessio helvetica posterior von 1562.

Confessio et expositio simplex orthodoxae fidei et dogmatum Catholicorum syncerae religionis Christianae, 15 concorditer ab Ecclesiae Christi ministris, qui sunt in Helvetia, Tiguri, Bernae, Scaphusij, Sangalli, Curiae Rhetorum et apud confoederatos, Mylhusij item, et Biennae, quibus adiunxerunt se et Genevensis Ecclesiae ministri, edita in hoc, ut universis testentur fidelibus, 20 quod in unitate vera e et antiquae Christi Ecclesiae, perstent, neque ulla nova aut erronea dogmata spargant, atque ideo etiam nihil consortij cum ullis Sectis aut haeresibus habeant: hoc demum vulgata tempore, qui de ea aestimare pijs omnibus liceat.

25

I. De scriptura sancta, vero Dei verbo.

(Scriptura Canonica.) Credimus et confitemur scripturas Canonicas sanctorum Prophetarum et Apostolorum utriusque Testamenti, ipsum verum esse verbum Dei: et authoritatem sufficientem ex semetipsis non ex hominibus habere. Nam Deus ipse loquutus est patribus, prophetis, 30 et apostolis, et loquitur adhuc nobis per scripturas sanctas. Et in hac scriptura sancta habet universalis Christi ecclesia plenissime exposita, quaecunque pertinent cum ad salvificam fidem, tum ad vitam Deo placentem, recte informandam. Quo nomine distincte a Deo praeceptum est, ne ei aliquid vel addatur vel detrahatur. (Scriptura plene docet omnem 35 pietatem.) Sentimus ergo ex hisce scripturis petendam esse veram sapientiam et pietatem, ecclesiarum quoque reformationem et gubernationem, omniumque officiorum pietatis institutionem, probationem denique dogmatum, reprobationemque, aut errorum confutationem omnium, sed et admonitiones [et adhortationes] omnes, iuxta illud Apostoli, Omnis scriptura

divinitus inspirita, utilis est ad doctrinam, ad redargutionem etc. 2. Timoth. 3, 16' Et iterum, Haec tibi scribo, inquit ad Timoth. Apostolus in 1. cap. 3, 14 15 Ut noris quomodo oporteat te versari in domo Dei etc. Et idem ille rursus ad Thes. (Scriptura verbum Dei est.) Cum, ait, acciperetis sermonem a nobis, accepistis non sermonem hominum, sed 5 sicut erat vere sermonem Dei, etc. 1. Thess. 2, 13. Nam ipse in Evangelio dixit Dominus, Non vos estis loquentes illi, sed spiritus patris mei loquitur in vobis. (Matth. 10, 20.) Ergo qui vos audit me audit, qui autem vos spernit, me spernit. (Luc. 10, 16, Ioan. 13, 20.)

(Praedicatio verbi Dei est verbum Dei.) Proinde cum hodie hoc Dei 10 verbum per praedicatores legitime vocatos annunciatur in ecclesia, credimus ipsum Dei verbum annunciari, et a fidelibus recipi, neque aliud Dei verbum vel fingendum vel coelitus esse expectandum: atque in praesenti spectandum esse ipsum verbum, quod annunciatur, non annunciantem ministrum, qui etsi sit malus et peccator, verum tamen et bonum manet 15 nihilominus verbum Dei. Neque arbitramur praedicationem illam externam tanquam inutilem ideo videri, quoniam pendeat institutio verae religionis ab interna spiritus illuminatione: propterea quod scriptum sit, Non erudiet quis proximum suum. Omnes enim cognoscent me. (Jerem. 31, ̧4). Et, Nihil est qui rigat, aut qui plantat, sed qui incrementum dat Deus. 20 (1. Cor. 3,7.) Quanquam enim nemo veniat ad Christum, nisi trahatur a patre coelesti (Ioan. 6,44), ac intus illuminetur per spiritum sanctum, scimus tamen Deum omnino velle praedicari verbum Dei etiam foris. Equidem potuisset per spiritum suum sanctum, aut per ministerium angeli, absque ministerio S. Petri instituisse Cornelium in Actis Deus, caeterum 25 reijcit hunc nihilominus ad Petrum: de quo angelus loquens, Hic, inquit, dicet tibi quid oportet te facere. (Interior illuminatio non tollit externam praedicationem.) Qui enim intus illuminat, donato hominibus spiritu sancto, idem ille praecipiens dixit ad discipulos suos, Ite in mundum universum, et praedicate Evangelium omni creaturae. (Marc. 16, 15) 30 Unde Paulus Lydiae, apud Philippos, purpurariae, praedicavit verbum exterius, interius autem aperuit mulieri cor Dominus (Actor. 16, 14): idemque Paulus collacata gradatione eleganti ad Rom. 10, 17 tandem infert, Ergo fides ex auditu est: auditus autem per verbum Dei. Agnoscimus interim Deum illuminare posse homines, etiam sine externo ministerio, 35 quos et quando velit: id quod eius potentiae est. Nos autem loquimur de usitata ratione instituendi homines, et praecepto et exemplo tradita nobis a Deo.

(Haereses.) Exsecramur itaque omnes haereses Artemonis, Manicheorum, Valentinianorum, Cerdonis et Martionitarum, qui negarunt 40 scripturas e spiritu sancto profectas: vel quasdam illarum non receperunt, vel interpolarunt et corruperunt. (Apocrypha.) Interim nihil dissimulamus quosdam Vet. Test. libros a veteribus nuncupatos esse Apocryphos, ab alijs Ecclesiasticos, utpote quos in ecclesijs legi voluerunt quidem, non tamen proferri ad authoritatem ex his fidei confirmandam. Sicuti et 45 Augustinus in lib. de civitat. Dei 18. cap. 38. commemorat, in libris Regum adduci prophetarum quorundam nomina et libros, sed addit, hos non esse in Canone, ac sufficere ad pietatem eos libros quos habemus.

« PrécédentContinuer »