Images de page
PDF
ePub

(Visitatio infirmorum.) Cum vero nunquam pravioribus tentationibus expositi sint homines, quam dum infirmitatibus exercentur aut aegrotant, morbis cum animi tum corporis fracti, nunquam sane convenit pastores ecclesiarum saluti sui 1) gregis invigilare accuratius, quam in huismodi morbis et infirmitatibus. Visitent ergo mature aegrotantes, vocentur item 5 mature ab aegrotantibus, siquidem res ipsa postulaverit: consolentur autem illos, et in vera fide confirment, muniant denique contra perniciosas satanae suggestiones: instituant item preces apud aegrotantem domesticas, ac si necesse sit, precentur pro aegrotantis salute etiam in coetu publico curentque, quo feliciter ex hoc seculo migret. Papisticam visitationem 10 cum sua illa unctione extrema, diximus superius, nos non approbare, quod absurda habeat, et a scriptura canonica non approbetur [atque nobis tradatur].

15

XXVI. De sepultura fidelium, curaque pro mortuis gerenda, de purgatorio, et apparitione spirituum. (Sepelire corpora.) Fidelium corpora, ut spiritus sancti templa, et quae in ultimo die recte creduntur resurrectura, iubet scriptura honeste absque superstitione humo mandare, sed et honestam eorum, qui sancte in domino obdormiverunt, mentionem facere, relictisque eorum, ut viduis et pupillis, omnia pietatis officia praestare: aliam non docemus pro mor- 20 tuis curam gerere. Improbamus ergo maxime Cynicos, corpora mortuorum negligentes, aut quam negligentissime contemptissimeque 2) in terram abijcientes, nunquam vel verbum bonum de defunctis facientes, aut relictos ipsorum, ne tantillum quidem curantes. (Cura pro defunctis.) Improbamus rursus nimis et praepostere officiosos in defunctos, qui instar 25 Ethnicorum, suos deplangunt mortuos, (luctum moderatum, quem apostolus 1 Thessal. 4, 13 concessit, non vituperamus, inhumanum esse iudicantes, prorsus nihil dolere,) et pro mortuis sacrificant, et preculas certas, sine precio, demurmurant, huiusmodi suis officijs liberaturi suos illos ex tormentis, quibus a morte immersos, et inde rursus liberari 30 posse, huiusmodi naenijs arbitrantur. (Animi migrantis a corpore status.) Credimus enim fideles recta a morte corporea migrare ad Christum, ideoque viventium suffragijs aut precibus pro defunctis, denique illis suis officijs nihil indigere. Credimus item infideles recta praecipitari in tartara, ex quibus nullus impijs aperitur, ullis viventium officijs, exitus.

non

35

(Purgatorium.) Quod autem quidam tradunt de igne purgatorio, fidei Christianae, Credo remissionem peccatorum, et vitam aeternam purgationique plenae per Christum, et Christi domini hisce sententijs adversatur, Amen amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed tran- 40 sivit a morte in vitam (Ioan. 5, 24). Item, Qui lotus est, non opus habet, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus, et vos mundi estis (Ioan. 13, 10).

(Spirituum apparitio.) Iam quod traditur de spiritibus vel animabus mortuorum, apparentibus aliquando viventibus, et petentibus ab eis 45

1) So erst die Ausgabe von 1568. Beide Manuscripte und die Editio prin ceps haben „suae“. 2) Ms.: „contemptimque“.

officia, quibus liberentur, deputamus apparitiones eas inter ludibria, artes et deceptiones diaboli, qui ut potest se transfigurare in angelum lucis, ita satagit fidem veram vel evertere, vel in dubium revocare. Dominus in veteri testamento vetuit veritatem sciscitari a mortuis, et ullum cum 5 spiritibus habere commercium (Deut. 18, 11). Epuloni vero poenis mancipato, sicut narrat veritas evangelica, negatur ad fratres suos reditus: pronuntiante interim divino oraculo atque dicente, Habent Mosen et prophetas, audiant illos. Si Mosen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent (Luc. 16, 29 ss.) ss.).

10

XXVII. De ritibus et caeremonijs, et medijs.

(Caeremoniae et ritus.) Veteri populo traditae sunt quondam caeremoniae, ut paedagogia quaedam, ijs qui sub lege veluti sub paedagogo et tutore quodam custodiebantur, sed adveniente Christo liberatore, legeque sublata, fideles sub lege amplius non sumus (Rom. 6,14), dis15 parueruntque caeremoniae: quas in ecclesia Christi adeo retinere aut reparare noluerunt Apostoli, ut aperte sint testati se nullum onus velle imponere ecclesiae (Act. 15, 28, 10 10). Proinde Iudaismum videremur reducere aut restituere, si in ecclesia Christi, ad morem veteris ecclesiae, caeremonias, ritusve multiplicaremus. Ideoque minime approbamus eorum 20 sententiam, quibus visum est ecclesiam Christi cohiberi oportere, ceu paedagogia quadam, multis varijsque ritibus. Nam si populo Christiano Apostoli caeremonias vel ritus divinitus traditos imponere noluerunt, quis oro sanae mentis, obtrudet illi adinventiones adinventas humanitus? Quanto magis accedit cumulo rituum in ecclesia, tanto magis detrahitur 25 non tantum libertati Christianae, sed et Christo et eius fidei: dum vulgus ea quaerit in ritibus, quae quaereret in solo Dei filio Iesu Christo per fidem. Sufficiunt itaque pijs pauci, moderati, simplices, nec alieni a verbo Dei ritus.

(Impares ritus.) Quod si in ecclesijs dispares inveniuntur ritus, 30 nemo ecclesias existimet ex eo esse dissidentes. Socrates, Impossibile fuerit, inquit, omnes ecclesiarum, quae per civitates et regiones sunt, ritus conscribere. Nulla religio eosdem ritus custodit, etiamsi eandem de illis doctrinam amplectatur. Etenim qui eiusdem sunt fidei, de ritibus inter se dissentiunt. Haec ille. Et nos hodie ritus diversos in celebratione 35 coenae domini et in alijs nonnullis rebus habentes in nostris ecclesijs, in doctrina tamen et fide non dissidemus, neque unitas societasque ecclesiarum nostrarum ea re discinditur. Semper vero ecclesiae in huismodi ritibus, sicut medijs, usae sunt libertate. Id quod nos hodie quoque

40

facimus.

(Media.) At cavendum interim monemus, ne inter media deputentur, ut quidam solent Missam et usum imaginum in templo pro medijs reputare, quae revera non sunt media. Indifferens (dixit ad Augustin. Hieronymus) illud est, quod nec bonum nec malum est, ut sive feceris, sive non feceris, nec iustitiam habeas nec iniustitiam. Proinde cum adiaphora 45 rapiuntur ad fidei confessionem, libera esse desinunt: sicuti Paulus ostendit, licitum esse carnibus vesci1), si quis non submoneat, idolis esse

1) Ms.:,,carnes licitas esse vesci".

litatas, alioqui fore illicitas, quod qui his vescitur, iam vescendo, idololatriam approbare videatur (1. Cor. 8, 9 ss. et 10, 25 ss. ss.).

XXVIII. De bonis ecclesiae.

(Bona ecclesiae et usus eorum iustus.) Opes habet ecclesia Christi ex munificentia principum ac liberalitate fidelium, qui facultates suas 5 ecclesiae donarunt. Opus enim habet ecclesia facultatibus, et habuit ab antiquo facultates ad res ecclesiae necessarias sustinendas. Ac verus

usus opum ecclesiae quondam fuit, et nunc est, conservare doctrinam in scholis, et coetibus sacris, cum universo cultu, ritibus, et aedificio sacro, conservare denique doctores, discipulos atque ministros, cum rebus alijs 10 necessarijs, et imprimis pauperibus iuvandis atque alendis. (Oeconomi.) Deligantur autem viri timentes Deum, prudentes, et in oeconomia insignes, qui legitime bona dispensent ecclesiastica.

(Abusus opum.) Si vero opes ecclesiae per iniuriam temporis, et quorundam audaciam, inscitiam, aut avaritiam, translatae sunt in abusum, 15 reducantur a viris pijs et prudentibus ad sanctum usum. Neque enim connivendum est ad abusum maxime sacrilegum. Docemus itaque reformandas esse scholas et collegia corrupta, in doctrina, in cultu, et in moribus, ordinandamque esse pie, bona fide, atque prudenter, pauperum subventionem.

XXIX. De coelibatu, coniugio, et oeconomia.

20

(Coelibes.) Qui coelitus donum habent coelibatus, ita ut ex corde, vel toto animo, puri sint ac continentes, nec urantur graviter, serviant in ea vocatione domino, donec senserint se divino munere praeditos, et ne efferant se caeteris, sed serviant domino assidue, in simplicitate et humili- 25 tate (1. Cor. 7, 7 ss.). Aptiores autem hi sunt curandis rebus divinis, quam qui privatis familiae negotijs distrahuntur. Quod si adempto rursus dono, ustionem senserint durabilem, meminerint verbi apostolici, Melius est nubere, quam uri.

4 88.

(Coniugium.) Coniugium enim (incontinentiae medicina et continentia 30 ipsa est) institutum est ab ipso domino Deo, qui ei liberalissime benedixit, ac virum ac foeminam inseparabiliter sibi mutuum adhaerere, et una in summa dilectione concordiaque vivere voluit (Matth. 19, 8.). Unde scimus Apostolum dixisse, Honorabile est connubium inter omnes et cubile impollutum (Hebr. 13, 4). Et iterum, si virgo nupserit, non 35 peccavit (1. Cor. 7, 2x). (Sectae.) Damnamus ergo polygamiam, et eos qui secundas damnant nuptias.

(Quomodo contrahenda coniugia.) Docemus contrahenda esse coniugia legitime in timore domini, et non contra leges prohibentes aliquot in coniugio gradus, ne incestae fiant nuptiae. Contrahantur cum consensu 40 parentum, aut qui sunt loco parentum, ac in illum maxime finem, ad quem dominus coniugia instituit, et confirmentur publice in templo cum precatione et benedictione. Colantur denique sancte, cum maxima coniugum fide, pietate et dilectione, nec non puritate. Caveantur itaque rixae, dissidia, libidines et adulteria. (Forum matrimoniale.) Con- 45 stituantur legitima in ecclesia iudicia, et iudices sancti, qui tueantur

coniugia, et omnem impudicitiam impudentiamque coërceant, et apud quos controversiae matrimoniales transigantur.

(Educatio liberorum.) Educentur quoque liberi a parentibus in timore domini: provideant item parentes liberis, memores apostolicae 5 sententiae, Qui suis non prospicit, fidem abnegavit, et infideli est deterior (1. Tim. 5, g). Imprimus autem doceant suos, quibus sese alant, artes honestas, abstrahant ab otio, et veram in his omnibus fiduciam in Deum inserant, ne diffidentia aut securitate nimia aut avaritia foeda diffluant, nec ad ullum fructum perveniant.

10

Estque certissimum opera illa, quae in vero fide fiunt a parentibus, per coniugij officia et oeconomiam, esse coram Deo, sancta et vere bona opera, et placere haec Deo, non minus quam preces, ieiunia, atque eleemosynas. Sic enim docuit et Apostolus in epistolis suis, praecipue vero ad Timoth. et Titum. Numeramus autem cum eodem Apostolo, 15 inter dogmata satanica illorum doctrinam, qui matrimonium prohibent, aut palam vituperant, vel oblique perstringunt, quasi non sanctum vel mundum sit.

Execramur autem coelibatum immundum, libidines et fornicationes tectas et apertas hypocritarum simulantium continentiam, cum omnium 20 sint incontinentissimi. Hos omnes iudicabit Deus. Divitias, et divites, si pij sint, et recte utantur divitijs, non reprobamus. Reprobamus autem sectam Apostolicorum, etc.

XXX. De magistratu.

(Magistratus a Deo.) Magistratus omnis generis ab ipso Deo est 25 institutus ad generis humani pacem ac tranquillitatem, ac ita, ut primum in mundo locum obtineat. Si hic sit adversarius ecclesiae, et impedire et obturbare potest plurimum. Si autem sit amicus, adeoque membrum ecclesiae, utilissimum excellentissimumque membrum est [(ecclesiae)], quod ei permultum prodesse, eam denique peroptime iuvare potest.

30

(Officium magistratus.) Eius officium praecipuum est, pacem et tranquillitatem publicam procurare et conservare. Quod sane nunquam fecerit felicius, quam cum fuerit vere timens Dei ac religiosus, qui videlicet ad exemplum sanctissimorum regum principumque populi domini, veritatis praedicationem, et fidem synceram promoverit, mendacia et 35 superstitionem omnem cum omni impietate et idololatria exciderit, ecclesiamque Dei defenderit. Equidem docemus religionis curam, imprimis pertinere ad magistratum sanctum.

Teneat ergo ipse in manibus verbum Dei, et ne huic contrarium doceatur, procuret, bonis item legibus ad verbum Dei compositis moderetnr 40 populum sibi a Deo creditum, eundemque in disciplina, officio, obedientiaque contineat. Iudicia exerceat iuste iudicando: ne respiciat personam, aut munera accipiat: viduas, pupillos, et afflictos asserat: iniustos, impostores et violentos coërceat atque adeo et excindat. Neque enim frustra accepit a Deo gladium (Rom. 13,4). Stringat ergo hunc Dei 45 gladium in omnes maleficos, seditiosos, latrones vel homicidas, oppressores, blasphemos, periuros, et in omnes eos, quos Deus punire ac etiam caedere iussit. Coërceat et haereticos (qui vere haeretici sunt) incorrigibiles, Dei maiestatem blasphemare, et ecclesiam Dei conturbare,

adeoque perdere non desinentes. (Bellum.) Quod si necesse sit etiam bello populi conservare salutem, bellum, in nomine domini, suscipiat, modo prius pacem modis omnibus quaesierit, nec aliter nisi bello suos servare possit. Et dum haec ex fide facit magistratus, illis ipsis operibus ut vere bonis, Deo inservit, ac benedictionem a domino accipit. Dam- 5 namus Anabaptistas, qui ut Christianum negant fungi posse officio magistratus, ita etiam negant quenquam a magistratu iuste occidi, aut magistratum bellum gerere posse, aut iuramenta magistratui praestanda esse, etc.

(Subditorum officium.) Sicut enim Deus salutem populi sui operari vult per magistratum, quem mundo veluti patrem dedit: ita subditi omnes 10 hoc Dei beneficium in magistratu agnoscere iubentur. Honorent ergo et revereantur magistratum, tanquam Dei ministrum: ament eum, faveant ei, et orent pro illo tanquam pro patre: obediant item omnibus eius iustis et aequis mandatis: denique pendant vectigalia atque tributa, et quae alia huius generis debita sunt, fideliter atque libenter: et si salus publica 15 patriaeve et iustitia requirat, et magistratus ex necessitate bellum suscipiat, deponant etiam vitam et fundant sanguinem pro salute publica magistratusque, et quidem in Dei nomine, libenter, fortiter et alacriter. Qui enim magistratui se opponit, iram Dei gravem in se provocat.

(Sectae et seditiones.) Damnamus itaque omnes magistratus con- 20 temptores, rebelles, reipub. hostes, et seditiosos nebulones, denique omnes quotquot officia debita praestare, vel palam, vel arte renuunt.

Oramus Deum patrem nostrum in coelis clementiss. ut principibus populi, nobis quoque et universo populo suo, benedicat, per Iesum Christum dominum et Servatorem nostrum unicum: cui laus et gloria ac 25 gratiarum actio, in secula seculorum, Amen.

16.

Confessio gallicana von 1559.

La confession de foy des Eglises reformees du Royaume

de France.

Article I.

Nous croyons et confessons qu'il y a un seul Dieu: qui est une seule et simple essence, spirituelle, éternelle, invisible, immuable, infinie, incompréhensible, ineffable, qui peut toutes choses, qui est toute sage, toute bonne, toute iuste, et toute miséricordieuse.

Article II.

Ce Dieu se manifeste tel aux hommes: Premièrement par ses oeuvres tant par la création que par la conservation et conduite d'icelles. Se

30

35

« PrécédentContinuer »