parari poffint. Nec potuit quin Comites noftri id temporis magnd pollerent authoritate opibusque abundarent; cùm in Ecclefiafticum Ordinem, & præcipuè Leodienfem, fuerint adeò munifici & quafi profufi. Quandoquidem nullibi hactenus paruerit antiquarum Lossenfium Confuetudinum Codex, vulgò Styl ende gewoonte; non incongruum vifum fuit eum Publico dare ex Archivis vestris extractum, ei adjunctis Diplomatibus & Edictis eundem Comitatum concernentibus, magno plurium, non dicam menfium, fed annorum labore; nihilo autem minori fumptu conquifitis undequaque originariis Textibus, quorum multi inter veterum membranarum, & manuscriptorum obsoletorum fugientes lituras paucis cogniti latuerunt. Fruftrà eos Patria Mater, usu obstetricante, effudit, nifi vos, PATRIÆ PARES, Juris Arbitri, levari jubeatis & effe vitales : vos enim jure meritissimo Patroni VirIQUE PRESTANTISSIMI dicimini; cùm ad vos ut ad Tribunal Supremum ex toto Comitatu cause deferantur, quas fanctioris cognitionis prærogativa dignas cenfet Juftitiæ principalis ordinatissima rectiffimaque partitio, ut prifcis illis Romanorum Senatoribus non exequandos modò, fed longè anteferendos esse existimem. Hec pro Patrie zelo, ut nunc veftri patrocinii titulum præferat (quæ pridem approbationis veftræ authoritatem habuit) permittite, quæso, unaque suscipite sanctiori Ordini veftro devotissimum famulum. Omnia rectè collocata censebo, fi per vos, ILLUSTRISSIMI DOMINI, hanc meam Patriæ operam probaverim, Vobisque Librum hunc obtulerim ac confecraverim. ILLUSTRISSIMARUM GENEROSISSIMARUMQUE 2. دور ) Obfervantiffimus & devotiffimus famulus EPISTOLA AUTHORIS REVERENDO ADMODUM, D. DE LIVERLO, PRENOBILIS ET LARISSIME DOMINE, Nec ego, nec promulsis mea Hiftoriæ Lossensis, præfestivè dico, agnofcimus tum fitum, tum urbanam laudem, quæ tamen non poteft quin animum gaudio titillet, quòd fit à Viro tanti judicii & eruditionis, quòdque fit ad guftum. Ego pariter ejusdem semper tecum fui sententiæ, ut cognitionem rerum noftrarum præferrem externarum cognitioni, illisque eruendis potiorem impenderem operam. Certè integra Historia Loffenfis, quam pro medullo meo defcripfi, teftabitur aliquando me non pauca eruisse ex fitu & squallore vindicaffeque ab oblivione, quæ magna Majorum decora continent Patriamque non mediocriter cohoneftant. Hic titulus, ne quid tibi communis Patriæ amantiffime lateat, Historiæ Lossensis Libri decem, in quibus agitur de immigratione Francorum Saliorum in Taxandriam & Hasbaniam, de primis corum Regibus; deinde de Comitatûs Loffenfis, qui & Dioftienfis, ortu & incremento; de omnibus ejus Comitibus secularibus ; qualiterque tandem devolutus fit ad Ecclefiam Leodiensem; eademque opera istorum recenfentur, Genealogiæ & Stemmata, piæque Donationes, Oppida, Arces, Familiæque nobiles ab iis defcendentes; quot è Domo Lossenfi facti Leodienses Episcopi, Item Comitum oftensa Monumenta nobiliaque in hodiernum diem Feuda. Gum priores meas abituriente nuntio obfignarem, oblitus fui adjungere banc Tabulam Genealogicam maximè ad rem facientem, quam spero futuram haud ingratam V. G. Cum D. Marchio d' Assche huc advenerit, quod brevi fcripfit futurum, fcribam quid de originibus infignium Regum & Principum&c. actum fit; omnemque movebo lapidem, ut ad vos perferantur. Nunc quafi mobile lignum alienâ manu ducimur meque ipsum poteftate disponendi de propriis lucubrationibus quafi exui : gratissimas ago gratias pro...... exofculorque benevolum in me ftudiaque mea animum. Expectabar Halechie in Campinia, amœnissimo Tusculo, à Reverendissimo Domino sancti Trudonis, optimo Mecœnate,fed morbus obfuit, nec licuit nifi cum Horatio vota depromere : O rus, quando ego te aspiciam quandoque licebit Sed hæc extra faltum, exopto omnia felicissima, maneoque, PRÆNOBILIS ET CLARISSIME DOMINE, Hafseleti die 15. Sept. 1671. Generofæ Dominationis Vestræ Externo cultu addictissimus F. Jo. MANTELIUS. VITA ET ELOGIUM REVERENDI AC ERUDITI VIRI JOANNIS MANTELII. J Ex Bibliotheca Belgica VALERII ANDREA OANNES MANTELIUS, Ordinis Eremitarum S. Auguftini, nafcitur Hasseleti anno 1599. 23. Septembris, filius Georgii Mantelii & Mariæ Hermans. Cursu Litterarum humaniorum abfoluto Leodii, anno 1617. 11. Junii Religioni Auguftinianæ in Conventu Hasselenfi nomen dedit, in qua Philofophiam & Theologiam didicit. Bonam deinde juventutis partem docendæ Rhetoricæ impendit Scholarumque Præfectus; poftmodum egit Suppriorem Bruxellensem; anno 1631. egit Priorem Antuerpiæ, atque primis illis annis impense Musicâ & Geographiâ delectatus eft. Anno 1635. in Academia Duacena fuit factus Baccalaureus, & anno 1636. facræ Theologiæ Licentiatus. Anno 1637. egit Priorem Yprensem; anno 1640. Provinciæ fuit factus primus Visitator; anno 1647. Ablegatus discretus ad Capitulum Romanum Laureamque Doctoratûs facræ Theologiæ confecutus eft; eodemque anno egit Priorem Coloniensem; ac ætate provectior, eloquentiæ facræ se totum dedit, & in primariis Belgii Civitatibus per plures Quadragefimas Conciones ad Populum habuit. Anno 1655. iterum egit Priorem Hasselensem. MORS EJUS ET SEPULTURA. Sic Necrologium reverendorum Patrum Angustinianorum Hafselenfium habet: Joannes Mantelius tandem vitæ ærumnarumque fatur, omnibus sanctæ Matris Ecclefiæ Sacramentis munitus, post varios gravesque corporis languores constanter patienterque perpessos, in Chrifto diem claufit extremum in Conventu Fratrum Eremitarum sancti Patris Augustini Hasseleti anno 1676. die 23. menfis Februarii, qui vixit Christo jubilarius, facræ Theologia Doctor & Profeffor, ætatis annorum 77. religiofæ vitæ 60. Sacerdotii 52. Sepelitur in Choro reverendorum Patrum Augustinianorum, sub majori sacrophago, ubi sedulam erudiendæ juventuti operam impenderat. Pofteà infignis verbi Dei præco (variis iisque salutaribus ad proximi institutionem editis opufculis) in dirigendis Christi Fidelium confcientiis admodum sedulus extitit. Antuerpiæ, Ypris, Coloniæ, Hasseleti, Prioris, Leodii Vicarii ac Provinciæ Visitatoris muniis non exigua cum laude perfunctus est. Verbi Dei fuit observantissimus, Numinis divini cultor affiduus, in moribus ad prisci Catonis normam, in verbis gestuque ad veteris ævi modestiam. Ipfius Opera variis locis edita brevi hoc Indice exhibentur. Manuale Confraternitatis corrigiate. Flandricè, Leodii 1627. Dies devotarum Mentium. Item Fland. Antuerpiæ apud Henr. Aerte fium 1634 Speculum peccatorum, five admiranda S. Auguftini converfio, historicâ narratione, difcurfibus moralibus, & emblematibus in as incufis adornata. Ibidem. 1637. Oratio in laudem B. Marie Virg. occafione Statue in Templo Auguftiniano Thenis redivivis ei dedicate, ibid. cum Orationibus Nicafiz Baxii 1638. Tabula Chorographica Principates Leodienfis & Comitatus Lossenfis. Amstel. apud Henr. Houdium 1639. Ars artium, five de Regimine Sanctimonialium Diatribe. Antuerp. typis Plant. 8. 1640. Feriarum Academiarum, liber fingularis. De Officio Paftorali lib. 2. Antuerp. apud Henricum Aertefium 1643. Ægidii Albertini Emblemata Hieropolitica verfibus & proså illuftrabat nomine Joannis Melitani à Corylo, ejusdemque Muse errantes. Coloniæ apud Conftant. Munich 1647. Thaumaturgi Phyfici Prodromus. Ibid. apud eundem 1649. S. Augustinus de ven. Euchariftia, five de augustissimo corporis & fanguinis Domini mysterio, quà Sacrificium & Sacramentum eft,quid Catholicus Sanctæ Ecclefiæ Doctor senserit, Libri duo. Leodii apud Henricum Tornay anno 1655. Stemma Comitum Loffenfium, ibidem. Liber fingularis de officio Chriftiani, juxta fanctissimos mores probatiffimamque S. Auguftini doctrinam, ad revocandam in ufum veterem Sanctorum Patrum concionandi methodum. Haffeletum, feu totius Hiftoriæ Lossensis Compendium. Lovanii apud Andream Bouventium anno 1663. |