Images de page
PDF
ePub

LEGUM LEGES, SIVE FRANCISCI BACONII,

Angliæ quondam Cancellarii,

TRACTATUS DE FONTIBUS UNIVERSI JURIS :

PER APHORISMOS.

Extractum ex ejusdem auctoris opere : De dignitate

et augmentis scientiarum. ANNOTATIONES QUASDAM SUBJECIT

A.-M.-J.-J. DUPIN,

IN SCHOLIS ET CURIIS PARISIENSIBUS DOCTOR ET ADVOCATUS,

Dictabimus igitur quasdam Legum LEGES, ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus , benè aut perperam positum aut constitutum sit.

(APHORISM. 6.)

Editio princeps, 1892. — Secunda, 1824.

JURIS STUDIOSIS.

Marcus Tullius CICERQ, quum ab Attico interrogaretur, de jure civili quid sentiret, respondit ; Ego memipi summos fuisse in civitate viros , qui id interpretari populo et responsitare soliti sint ; sed eos magna professos, in parvis esse versatos. Quid enim est tantum, quantum jus civitatis? quid autem tam exiguum, quàm est munus hoc eorum qui consuluntur quanquàm est populo necessarium?

Quamobrem elaquentissimus ipse Tullius de jure civili scribere recusabat ; Quo enim me vocas, aiebat, aut quid hortaris ? ut libellos conficiam de stillicidiorum ac de parietum jure? aut, uț știpulationum et judiciorum formu. las componam? quæ et scripta sunt à multis diligenter, et sunt humiliora , quàm illa , quæ à vobis expectari puto.

Jurisprudentiam, scilicet, tanquàm in duas species, non sine aliquả superbiâ , Orator-philosophus mihi videtur distinxisse : una, humilis, simplex, et, ut ita dicam , villicana, ad viliorem usum plebis comparata ; altera vero , excelsa , digna quæ à maximis ingeniis coleretur; nempe, ut ipsa natura, universalis, ingens ; quæ non à Prætoris edicto, sed ex intimâ philosophiâ haurienda esset, et unde, semel explicatâ, fons legum et juris inveniri facilè posset. Quùm hoc intelligerent amici , eum hortabantur ut, postquàm de optimo reipublicæ statu ' ab eo scriptum erat, nunc et idem ille de Legibus scriberet, non tralatitium aliquid , sed uberiùs quàm forensis usus desiderat. .

Quod olim in jurisprudentià Marcus Tullius optabat , jipsum præstare voluit, non ab eo dissimilior, Baconius. Hic enim dùm in uno eodemque opere, ausus est tractare de Dignitate et augmentis scientiarum (quas omnes tanquàm sorores ab eodem patre natas ejusdem familiæ habebat), capite singulari quædam congessit, de certitudine Legum per aphorismos , quibus , vel paucis, ità complexus est totam causam universi juris , ut non ad popularem usum velut è trivio notiones trilas' professus sit; sed tanquàm Legum leges ipsis legum conditoribus dictaverit.

Nihil est quod de Baconii vitâ scribere velim. Dixesse sufficiat, eum , etsi in muneribus et negotiis publicis infeliciter aliquandò se gessit, in scientiis tamen humanioribusque litteris virum summum nihilominùs esse habendum.

Separatim jám prodierant laudati Aphorismi, curante (nomen ignorare velis) jurisconsulto qui suas notas prefationemque adjecit; notas quidem ineptas, et præfationem cum emphasi descriptam, et philosophiam scholasticam redolentem : quæ omnia procul habere necesse fuit.

Hunc libellum mihi condiscipulisque jampridem , tanquàm auro pretiosiorem, commendaverat illustris vir Lanjuinais, in prælectionibus quas liberaliter professus est in academiâ Legislationis , eodem tempore quo, in hâc eâdem celeberrimâ scholâ, eruditissimus antecessor Daniels , juris romani studium ad oblivione splendide revocabat.

[ocr errors]

Hujus libri amissionem plorabant litterati: sed demùm repertus est à doctissimo viro Mai ; cujus operâ et curâ nunc typis Romæ mandatur : qui, postquàm è sipu patrio rursùs prodierit, omnibus permittelur.

Cujùs commendationis non immemor, Opusculum illud selectissimum, typis volui denuò mandari, notulis adjectis , quæ auctoris sensum explicant et complent, quibusque etiam contradictionis nonnullæ proprium feci periculum.

Mihi persuasum est, hos Aphorismos , ipsis legislatoribus non dedignandos, juventuti etiam studiosæ perutiles fore, si singulos velint perpendere, meditari, ac sibi memoriâ infigere. Hac cogitatione oblectatus sum ; etenim, aiebam, quod majus Patriæ munus afferre possumus, quàm si erudimus juventutem , his præsertim temporibus, quibus ad optima quæque studia ità elata est, ut omnium opibus ei favendum sit?

Hæc igitur accipite, juris studiosi! Baconii scilicet opus, cum veneratione; et quæ tanto viro indignus adjeci, non sine indulgentiâ. Sic enim volo, illa , non ut à doctore, sed ab ejusdem quam vos frequentamini scholæ alumno, accipiatis ? quod si non jam à condiscipulo vobis offeratur, quia nido primus evasi majoris ætatis beneficio; semper tamen ab amico judicetis, qui vos, quantùm in se fuit, et privatis prælectionibus, et scriptis, et domi consilio adjuvit, et in accusationibus etiam vobis advocatus non defuit.

« PrécédentContinuer »