PROOEMIUM. Qui de legibus scripserunt, omnes vel tanquam philosophi vel tanquam jurisconsulti argumentum illud tractaverunt. Atqui' philosophi proponunt multa, dictu pulchra, sed ab usu remota. Jurisconsulti autem , suæ quisque patriæ legum, vel etiam romanarum, aut pontificiarum placitis obnoxii et addicti judicio sincero non utuntur; sed tanquàm è vinculis sermocinantur. Certè cognitio işta ad viros civiles propriè spectat, qui optimè norunt, quid ferat societas humana, quid salus populi, quid æquitas naturalis , quid gentium mores , quid rerumpublicarum formæ diversæ , ideoque possunt de legibus, ex principiis et præceptis, tam æquitatis naturalis, quàm politices, decernere. Quamobrem id nunc agatur, ut fontes justitiæ , et utilitatis publicæ, petantur, et in singulis juris partibus , character quidam et idea justi exhibeatur; ad quam parti: cularium regnorum et rerumpublicarum leges, probare ; atque inde emendationem moliri quisque, cui hoc cordi erit et curæ, possit. Hujus igitur rei , more nostro, exemplum in uno titulo proponemus. APHORISMUS 1. In societate civili, aut lex, aut vis, valet. Est autem et vis quædam legem simulans; et lex nonnulla magis vim Ad viros civiles ! ] Sapit Baconius dum contendit insulse philosophos de jurisprudentiâ disserere, si leges ignorent; ipsosque jurisconsultos idem officium minùs adimplere, si ad philosophiæ normam sententias suas accommodare nesciant. In hoc enim vera versaturac plena juris cognitio,si non è verbis Edicti modò , sed ex intimâ philosophia hauriatur. Is demùm perfectus in hâc disciplinâ videtur auctor haberi, qui non verba tantùm legis tenet,sed vim ac potestatem : qui non solùm id quod est , scit ac profitetur; sed etiam id quod fieri præstat, intelJigit et promovet. Æquè dignus est enim qui jurisconsultus simul, et pbilosophus , ac penè legislator nominetur. - Talis erat Baconiųs. sapiens, quàm æquitatem juris. Triplex est igitur injustitiæ fons; vis mera ; illaqueatio malitiosa prætextu legis; et acerbitas ipsius legis. APHORISMUS 11. Firmamentum juris privati tale est : qui injuriam facit, re, utilitatem aut voluptatem capit; 'exemplo, periculum. Cæteri utilitatis aut voluptatis illius participes non sunt, sed exemplum ad se pertinere putant. Itaque facilè coeunt in consensum, ut caveatur sibi per leges; ne injuriæ per vices ad singulos redeant. Quod si ex ratione temporum, et communione culpæ, id eveniat, ut pluribus et potentioribus per legem aliquam periculum creetur, quàm caveatur, factio solvit legem : quod et sæpè fit. 1. Aut vis valet ] Ubi verò vis obtinet ac dominatur, esl-ne adbuc societas civilis ? Legem simulans ] Si dominus sit catus et cautus , et, ut ità dicam , nube amicius, et conetur acta tyrannica tegere sub formâ legali. . · Lex vim sapiens ] Tales sunt leges proscriptionis , et omnes hujus modi... quæ velut ab irato latæ, in certos homines compositæ sunt, et ad hoc ut pars aliqua civitatis alteri permitieretur. Illaqueatio ] Atqui, non sunt pejores laquei quàm legum ; et oraior selectissimus (Royer-Colard) apprimè dixit : imperium apertè arbitrarium est contra bonos mores valdè; sed non tam fortè quàm si versetur inter dolos suppositos formæ legali: Ut quondam Crelâ fertur labyrinthus in alta Falleret indeprensus et irremeabilis error. 2. Ut caveatur sibi per leges] In hoc consistit propriè status civilis, ut per leges civibus caveatur, quæ sunt omnibus æquales; non per voluntatem hominis plerumque ambulatoriam , et in flexibilitate suâ sæpè noxiam. Per vices ] Par représailles. – Sit judicium cuipiam in re suâ delatum , jus cum injuriâ miscebit ; nec licebit civibus quiescere nisi armatis velut inter hostes. Lex autem inducias facit inter cives ; et voluntates privatas astringit necessitate ei parendi.. Ex ratione temporum ] Par l'effet des circonstances.' APHORISMUS III. At jus privatum, sub tutela juris publici, latet. Lex enim cavet civibus; magistratus , legibus. Magistratuum autem auctoritas pendet ex majestate imperii , et fabricâ politiæ et legibus fundamentalibus. Quare, si ex illâ parte sanitas fuerit, et recta constitutio, leges erunt in bono usu; sin minùs, parum in iis præsidii erit. APHORISMUS IV. Neque tamen jus publicum, ad hoc tantùm spectat, ut addatur tanquàm custos juri privato, ne illud violetur, Communione culpæ ] Si orta sit in civitate discordia , et permulti cives , inter ipsosque potentiores, seditionem induerint. Per legem aliquam ] Quâ v. g. pæna capitalis infligatur sedi tiosis. Quàm caveatur] Si minores sunt numero qui fideles manserunt, quàm illi qui arma ceperunt, tunc periculum (id est pona quæ à lege contra seditiosos instituta est) pluribus imminet quàm cavetur ; tunc factio solvit legem. Factio, id est, omnes qui seditionem inierunt; hi solvunt legem ; impossibile est enim ut legi sint obnoxii , quùm et plures sint et potentiores, quàm cætere quorum gratiâ esset punienda seditio. Tunc aliqua lege oblivionis ignosci solet. . Quod et sæpè fit] Et reverà id sæpè vidimus. Quod ne omninò fiat, justitiâ opus est , legesque erga omnes servandæ sunt. Qui autem parti civium consulunt, partem negligunt, rem perniciosam ju civitatem inducunt , seditionem atque discordiam. 3. Magistratus legibus ] Hùc referri debet quod ait Cicero: « Magistratum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratum. » Pendet ex majestate imperii ] Ideòque debiles auctoritas magistratûs invenitur , ubi debile imperium. Leges erunt in bono usu] Quia se mutuo consilio juvabunt. Sin minùs ] Quamvis recta sit constitutio scripía , si dubiâ executione laboret, si fulta non sit legibus auxiliaribus naturæ constitutionis congruentibus, parùm in legibus erit præsidii. Erit enim sicut in fabulâ , caput et cauda serpentis. Oportet igitur ut omnes leges inter se quadrent et executioni sinceræ mandentur. Hoc est quod urgent Chartæ nostræ sectatores. - Adde not. 5. ad aphor. 7. 4. Benè esse civitatis] Quod in hoc præcipuè consistit : majestas civitatis illæsa erga yicinos; liberum supercilium in hostes; atque ut cessent injuriæ ; sed extenditur etiam ad religionem, et arma , et disciplinam, et ornamenta et opes, denique ad omnia circa benè esse civitatis. APHORISMUS V. Finis enim et scopus , quem leges intueri, atque ad quem jussiones et sanctiones suas dirigere debent, non alius est, quàm ut cives feliciter degant. Id fiet, si pietate et religione rectè instituti; moribus honesti; armis adversùs hostes externos tuti; legum auxilio adversùs 'seditiones, et privatas injurias muniti; imperio et magistratribus obsequentes; copiis et opibus locupletes et florentes fuerint. Harum autem rerum instrumenta et nervi sunt leges. APHORISMUS VI. Atque hunc finem optimæ leges assequuntur; plurimæ verò ipsarum aberrant. Leges enim mirum in modum , et maximo intervallo inter se differunt, ut aliæ excellant, aliæ mediocriter se habeant; aliæ prorsùs vitiosae sint. Dictabimus igitur pro judicii nostri modulo , quasdam tanquam legum leges; ex quibus informatio peti possit, quid in singulis legibus , benè aut perperam positum aut constitutum sit. et inter cives, libertas, æqualitas, proprietas, securitas ; omnia deniquè hominis et civis jura. 5. Religione] Non imposità , sed cujusque propriâ. Adversùs hostes..., tuti] L'indépendance nationale. Qui non ab externis hostibus tuti sunt, quomodò suis rebus liberè consulere possent ? Adversùs seditiones ] Sive sub prætextu religionis homines cæde nefariâ sese cruentare audeant , sive alio colore. Privalas injurias ] Crimen cui obyiàın iri non potuit, admissum saltem puniatur (Brune.) Copiis et öpibus] Hùc pertinet libertas commerciorum et civium inter sese , et civium cum extraneis utriusque mundi. Et nervi sunt leges ] Legum enim talis est scopus , ut protegere valeant religionem , liberum cultum, majestatem civitatis erga alias gentes; pacem componant inter ciyes , justitiamque omnibus æquam impertiantur. 6. Legum leges ] Hic notandus est egregii auctoris scopus. |