Images de page
PDF
ePub

postquàm de optimo reipublicæ statu1 ab eo scriptum erat, nunc et idem ille de Legibus scriberet, non tralatitium aliquid, sed uberiùs quàm forensis usus desiderat.

Quod olim in jurisprudentià Marcus Tullius optabat, jipsum præstare voluit, non ab eo dissimilior, Baconius. Hic enim dùm in uno eodemque opere, ausus est tractare de Dignitate et augmentis scientiarum (quas omnes tanquàm sorores ab eodem patre natas ejusdem familiæ habebat), capite singulari quædam congessit, de certitudine Legum per aphorismos, quibus, vel paucis, ità complexus est totam causam universi juris, ut non ad popularem usum velut è trivio notiones trilas professus sit; sed tanquàm Legum leges ipsis legum conditoribus dictaverit.

Nihil est quod de Baconii vitâ scribere velim. Dixesse sufficiat, eum, etsi in muneribus et negotiis publicis infeliciter aliquandò se gessit, in scientiis tamen humanioribusque litteris virum summum nihilominùs esse habendum.'

Separatim jam prodierant laudati Aphorismi, curante (nomen ignorare velis) jurisconsulto qui suas notas præfationemque adjecit; notas quidem ineptas, et præfationem cum emphasi descriptam, et philosophiam scholasticam redolentem: quæ omnia procul habere necesse fuit.

Hunc libellum mihi condiscipulisque jàmpridem, tanquàm auro pretiosiorem, commendaverat illustris vir Lanjuinais, in prælectionibus quas liberaliter professus est in academiâ Legislationis, eodem tempore quo, in hâc eâdem celeberrimâ scholâ, eruditissimus antecessor Daniels, juris romani studium ad oblivione splendidè revocabat.

' Hujus libri amissionem plorabant litterati: sed demùm repertus est à doctissimo viro Mai; cujus operâ et curâ nunc typis Romæ mandatur : qui, postquàm è sinu patrio rursùs prodierit, omnibus permittetur.

Cujus commendationis non immemor, Opusculum illud selectissimum, typis volui denuò mandari, notulis adjectis, quæ auctoris sensum explicant et complent, quibusque etiam contradictionis nonnullæ proprium feci periculum.

Mihi persuasum est, hos Aphorismos, ipsis legislatoribus non dedignandos, juventuti etiam studiosæ perutiles fore, si singulos velint perpendere, meditari, ac sibi memoriâ infigere. Hàc cogitatione oblectatus sum; etenim, aiebam, quod majus Patriæ munus afferre possumus, quàm si erudimus juventutem, his præsertim temporibus, quibus ad optima quæque studia ità elata est, ut omnium opibus ei favendum sit?

Hæc igitur accipite, juris studiosi! Baconii scilicet opus, cum veneratione; et quæ tanto viro indignus adjeci, non sine indulgentiâ. Sic enim volo, illa, non ut à doctore, sed ab ejusdem quam vos frequentamini scholæ alumno, accipiatis? quod si non jàm à condiscipulo vobis offeratur, quia nido primus evasi majoris ætatis beneficio; semper tamen ab amico judicetis, qui vos, quantùm in se fuit, et privatis prælectionibus, et scriptis, et domi consilio adjuvit, et in accusationibus etiam vobis advocatus non defuit.

1

PROOEMIUM.

Qui de legibus scripserunt, omnes vel tanquam philosophi vel tanquam jurisconsulti argumentum illud tractaverunt. Atqui philosophi proponunt multa, dictu pulchra, sed ab usu remota. Jurisconsulti autem, suæ quisque patriæ legum, vel etiam romanarum, aut pontificiarum placitis obnoxii et addicti judicio sincero non utuntur; sed tanquàm è vinculis sermocinantur. Certè cognitio ista ad viros civiles propriè spectat, qui optimè norunt, quid ferat societas humana, quid salus populi, quid æquitas naturalis, quid gentium mores, quid rerumpublicarum formæ diversa, ideòque possunt de legibus, ex principiis et præceptis, tam æquitatis naturalis, quàm politices, decernere. Quamobrem id nunc agatur, ut fontes justitiæ, et, utilitatis publicæ, petantur, et in singulis juris partibus, character quidam et idea justi exhibeatur; ad quam particularium regnorum et rerumpublicarum leges, probare atque indè emendationem moliri quisque, cui hoc cordi erit et curæ, possit. Hujus igitur rei, more nostro, exemplum in uno titulo proponemus.

APHORISMUS I.

In societate civili, aut lex, aut vis, valet. Est autem et vis quædam legem simulans; et lex nonnulla magis vim

Ad viros civiles!] Sapit Baconius dum contendit insulsè philosophos de jurisprudentiâ disserere, si leges ignorent; ipsosque jurisconsultos idem officium minùs adimplere, si ad philosophie normam sententias suas accommodare nesciant. In hoc enim vera versatur ac plena juris cognitio,si non è verbis Edicti modò, sed ex intimâ philosophiâ hauriatur. Is demùm perfectus in hâc disciplinâ videtur auctor haberi, qui non verba tantùm legis tenet,sed vim ac potestatem: qui non solùm id quod est, scit ac profitetur; sed etiam id quod fieri præstat, intelligit et promovet. Æquè dignus est enim qui jurisconsultus simul, et philosophus, ac penè legislator nominetur. Talis erat Baconius.

sapiens, quàm æquitatem juris. Triplex est igitur injustitiæ fons; vis mera; illaqueatio malitiosa prætextu legis; et acerbitas ipsius legis.

APHORISMUS II.

Firmamentum juris privati tale est : qui injuriam facit, re, utilitatem aut voluptatem capit; 'exemplo, periculum. Cæteri utilitatis aut voluptatis illius participes non sunt, sed exemplum ad se pertinere putant. Itaque facilè coeunt in consensum, ut caveatur sibi per leges; ne injuriæ per vices ad singulos redeant. Quod si ex ratione temporum, et communione culpæ, id eveniat, ut pluribus et potentioribus per legem aliquam periculum creetur, quàm caveatur, factio solvit legem : quod et sæpè fit.

1. Aut vis valet ] Ubi verò vis obtinet ac dominatur, est-ne adhuc societas civilis?

Legem simulans ] Si dominus sit catus et cautus, et, ut ità dicam, nube amictus, et conetur acta tyrannica tegere sub formâ legali.

Lex vim sapiens] Tales sunt leges proscriptionis, et omnes hujus modi... quæ velut ab irato latæ, in certos homines compositæ sunt, et ad hoc ut pars aliqua civitatis alteri permitteretur.

Illaqueatio] Atqui, non sunt pejores laquei quàm legum ; et orator selectissimus (Royer-Colard) apprimè dixit: imperium apertè arbitrarium est contra bonos mores valdè; sed non tam fortè quàm si versetur inter dolos suppositos formæ legali :

Ut quondam Cretâ fertur labyrinthus in altá
Parietibus textum cœcis iter, ancipitemque
Mille viis habuisse dolum, quà signa sequendi
Falleret indeprensus et irremeabilis error.

2. Ut caveatur sibi per leges] In hoc consistit propriè status civilis, ut per leges civibus caveatur, quæ sunt omnibus æquales; non per voluntatem hominis plerumque ambulatoriam, et in flexibilitate suâ sæpè noxiam.

[ocr errors]

Per vices] Par représailles. Sit judicium cuipiam in re suâ delatum, jus cum injuriâ miscebit ; nec licebit civibus quiescere nisi armatis velut inter hostes. Lex autem inducias facit inter cives; et voluntates privatas astringit necessitate ei parendi.

Ex ratione temporum ] Par l'effet des circonstances.

« PrécédentContinuer »